|
I. Differunt
fabula. Tragica enim grandior est et actiones habet miserabiles et horrificas,
luctus, exsilia, caedes, rursus plerumque publicas et celebres. Comica vero
habet actiones erutas ex vita civili, communes et privatas.
II. Differunt fingendi potestate. Comoedia
enim fingit semper totam fabulam. Unde Scaliger lib. I affirmat eam ex hoc
capite omnium perfectissimam esse poesin. Tragoedia vero potest quidem interdum
fingere, ut Pontanus docet, etiam totum, ut tamen Aristoteles praescribit,
melior est, si argumentum ex historia aliqua conficiat. Addo rationem, nam
alias probabilitas tolleretur tragoediae. Falsa enim fabula putaretur etiam
primo aspectu, cum illustrium illustres actiones, ut regum, imperatorum, facile
sciantur notaeque sint omnibus. Facile ergo aliquis in hac materia improbabilitatem
actionis animadverteret At in plebeis actionibus non hoc accideret, quia illae
communiter ignorantur, cum sint privatae.
III.
Distinguuntur moribus. Tragoedia enim imitatur graves et compositos, comoedia
vero imitatur leves, et olim obscenos.
IV.
Personis. Comicae enim ignobiles, obscurae, civiles; tragicae illustres, ut
reges, principes, imperatores.
V. Sententia
differunt, quae est explicatio sensus animi apta, quis quid v. g. nolit vel
velit, intellegat vel non intellegat, neget vel affirmet etc. Haec in tragoedia
gravis est, sublimis et vehemens, in comoedia vulgaris et humilis.
VI. Differunt dictione. Comica enim verba
trita, usitata, quotidiana, nimis familiaria; tragica, contra, sunt regia,
senatoria, rara, inusitata, sublimia, sonantia, plena.
VII. Differunt
affectibus. Comici enim sedatiores et morati, ut spes vel gaudium, vel dolor
levis. Tragici vero sunt acres et graves, ut metus, commiseratio, et interdum
vehemens gaudium.
VIII. Exitu plerumque contrario diversae
sunt. Tragoediae enim est infelix in magna fortuna, comoediae est felix in
parva. Falso tamen vulgus grammaticorum putat hanc esse essentialem
difierentiam, quia interdum, ut insinuat Aristoteles et docet Pontanus, potest
esse tragoediae felix exitus, sed cum timore, et comoediae infelix, sed cum
festivitate.
IX. Differunt choro. Hic enim olim comoediae
permittebaturt, ut ntotat Horatius, sed quia petulans erat et privatis
maledicebat personis, ideo sublatus est. Ideo heres illius tragoedia est facitque gravem,
doctum, sublimem, plenum pulcherrimis de vita communi pronuntiatis et gnomis.
X. Differunt
apparatu. Soccus enim comicis, tragicis vero proprius est cothurnus in incessu.
Vestis praeterea splendida et apparatior
tragoediae, sicut et theatra ipsa. Haec autem omnia grandiora tragoediae.
XI. Differunt machinis. Hae enim communiter
paucissimae in comoedia et leves, artificiosae vero et multae in tragoedia.
Tales enim ad actiones letiferas requiruntur. In quo tamen diligentissime
animadvertendum, ne peccetur pueriliter et, ut monet Horatus
Neu pueros coram populo Medea trucidet.
Ratio est, quia facile in affectatione
machinarum letiferas actiones exhibentium improbabilitas, letale prorsus
poeseos peccatum, committitur. Ideo exemplo Aeschyli haec non in theatro, sed
intus quasi peragenda vel per nuntios enarranda. Unde Horatius:
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Illud animadvertendum est diligentissime, si
sequi velimus Aristotelem, non posse nos pro tragoedia assumere argumentum
aliquem s. martyrem vel probum eximie virum, et maxime supernaturaliter sanctum
et fortem. "Satis enim", inquit cap. 11, "apparet minime decere
bonos et aequos viros ex felicibus infelices factos in scaenam afferre, ut quod
terrifici miserandive nihil habeat, sed scelesti" ex parte occidentium v.
g. martyrem. Ex parte etiam ipsius martyris vix oriri potest commiseratio, cum et multi
probi viri idem sibi optent et illum ipsum gaudere de cruciatu intellegant.
"Parique ratione", docet Aristoteles, "ab adversa fortuna ad
secundam provectos non oportere pravos effingere, sed nec omnino improbos ex
secunda fortuna in adversam lapsos, quandoquidem talis compositio miserandi aut
terrifici plane nihil habet. Ut enim
immerentis misericordiam excitat, ita terror a simili incutitur. Quocirca cum
nec miserabile, nec horribile ab his proveniat, restat, ut ad haec maxime
idoneus is habeatur, qui medius inter tales sit. Is autem erit, qui nec
virtute, nec iustitia antecellat minimeque per vitium pravitatemve in ipsam
infelicitatem lapsus fuerit, verum humano quodam errore ex magna quidem
existimatione atque felicitate.
Sed quoniam ultimo de apparatu diximus et
machinis, agemus hic de ipso, cum plerumque apud nostrates et prave fiat, sicut
et ipsius fabula tragoediae comoediaeque, pro qua tota interdum alicuius vita
assumitur.
|