|
Theatrum ipsum ita quadratum esse oportet ex
omni parte, ut latus theatri profundissimum, directe spectatori oppositum, sit
angustissimum, reliqua vero latera se dilatent iuxta figuram B.
Cuius rei rationem infra perspicies.
Si autem partes ipsius theatri considerandae
sint:
I. Basis profunda theatri, quod nostrates
proprie theatrum vocant, versum auditorem aequabiliter crescere debet respectu
latitudinis, respectu vero altitudinis descrescere. Cuius figuram habes in
tabula Γ et Δ.
II. Eadem basis debet esse distincta certis
lineis decussatis, seu spatiis, quae aspici possint a deambulantibus in ipsa
basi actoribus. Huius potissima necessitas est propter memoriam chori localem
servandam in incessu strophae et antistrophae, qui incessus cum semper sit in
singulis choris variandus, et tamen semper fieri debeat ab ortu in occasum et
ab occasu in ortum, variis intersectionibus incedentium inter se per circulos
et semicirculos ipsorum chororum factis. Vix hoc recte fieri potest, nisi ipsi
choragi praesentissimam habeant basis theatralis distinctionem. Haec autem
fieri hoc modo potest, quem vides in tabula E .
III. Cum interdum ipsa actio tragica vel
comica exerceatur in mari, providendum insuper est, ut asseres basis theatralis
prius ante inter se ita intersecti componantur, ut a parte inferiori apte
elevati speciem fluctuum referre possint appensa ad inferiores partes intumescente
tela filis argenteis et caeruleis sericis contexta. Ipsi vero asserculi a parte
inferiore apte moveri possint, ut falsus ille
... ludat tremulo sub lumine pontus.
Cuius
figuram habes in tabula I .
|