|
Cum vero
actio ipsa rursus exerceatur nunc in silvis, ut venantis Hipolyti, nunc in
nubibus, ut si magus quispiam in nube magiam exhiberet, vel in medio igne, ut
si consilium malorum daemonum repraesentandum esset, tunc procurandum est, ut
ipse locus imitetur naturalem locum verae actionis totumque, si fieri possit
secundum latera, theatrum fiat modo silva, modo ignis, modo aër, modo forum,
modo palatii propylaeum, id quod hac ratione fabricant Romani tragoedi:
Sex cubos
oblongos aedificant, per quorum medium singuli axes per singulos transeant et
se versare commode possint. Tres ergo cubos ex una Parte, et tres alios ex
altera ita disponunt, ut a medio spectatore, totum interius corpus theatri
aspiciente, videantur efficere utrimque parietem veluti connexum, relictis
modicis spatiis inter unum cubum et alterum, per quae spatia intrare possint
ipsi interlocutores commodissime et propter quae ipsi cubi non se impediant,
dum simul omnes vertuntur, ut in diversas partes versi diversarum rerum effigiem
repraesentent. Singuli ergo cubi sex in una parte v. g. habeant protensa tela a
summo apice theatri usque ad basim theatralem depictas silvas per exactissimam
opticam picturam, similiterque in altera parte omnes similiter cubi habeant
optice depictas nubes, in tertia vero ignem, in quarta turres et aedificia,
omnes autem iuxta exigentiam in uno puncto vertantur ad unam eandemque partem. Hoc facilius perspicies ex tabula H .
|