|
Latus intellego directe oppositum spectatori;
hoc multarum rerum commoditatem praebebit repraesentandarum, v. g. sacelli
cuiuspiam vel oratorii, vel cellae interioris. Hoc similiter sex tabulas habere
debet, in quibus totidem res depingantur vel totidem naturales loci, quot sunt
depicti in ipsis sex cubis, ut cum versi fuerint cubi cum imagine silvarum,
similiter ad se duae tabulae eandem picturam silvarum habentes vertantur per
alveolos, ut simul cum cubis imitentur eundem naturalem locum, ut habes in figura
T .
Quod ut
clarius perspicere possit, accipe ipsius theatri totius figuram!
Machinae autem, quas Veteres adhibebant ad
descensum e caelo deorum vel ad ascensum e terris in caelum, hoc modo
commodissime a Romanis exstruuntur:
Accpitur una pertica, in cuius extremitate
inferiori alligatur tantum pondus, quantum futurum est descendentis v. g. in
nube pueri vel aliquot caelitum. Medium deinde spatium perticae sustollitur
alligaturque vertebro. Itaque cum nubem ascenderint pueri, non praeponderabunt
aequale sibi pondus, si dimittantur lente diducto ex vertebro fune, et ex
altera parte non apparebit umquam spectatori ipsa pertica adeoque videbitur
principium primum movendi esse in ipsa nube, quasi ipsa sponte vel descenderet
diducto occulte, vel ascenderet attracto fune. Pertica autem dimittenda est per
commissuras asserum quarti lateris theatralis, oppositi spectatoribus. Quod
facilius in tabula perspicies.
Similis ratio iniri posset demittendae
alicuius sellae vel throni, v. g. divinae sapientiae vel sanctae civitatis
descendentis e caelo, vel etiam angeli cuiuspiam sine nube per modum volatus de
caelo descendentis subditis ei sub plantas oblique situatas ferreis plantis,
quae cum solido balteo praecingente angelum connexionem retro tergum haberent.
Si vero repente rapiendus quispiam ex theatro
est, tum pars theatri rotunda exsecari debet, cui nubes subtus arte facta
supponenda ita accommodata in extremitate rotunda ligni per tensilia
ferramenta, ut cum particula illa theatri cum superstante persona fuerit
elevata, ambiat nubecula oram extremam exsecti ligni assurgentibus ferramentis,
quae violenter sub theatro detinebantur. Simili vero modo haec eadem particula
theatri extremae perticae mature erit alliganda in altera extremitate pari
pendere alligato, ut vides in tabula w .
|