|
Prima pars
comoediae prologus est, seu oratio, quae ante fabulam legitimam habetur ad
spectatores, qua se vel poeta commendat, vel excusat. Sequitur protasis, prima pars fabulae, in qua summa
rei proponitur, non tamen finis ostenditur, ut ex inopinato crescat voluptas.
Tertia est epitasis, in qua est earum rerum, quae protasi continentur
incrementum, in qua turbae et difficultates aut excitandae aut intendendae. Quarta catastasis est,
vigor ipse et status fabulae, in quo maior cernitur rerum perturbatio. Quinta,
catastrophe, conclusio est fabulae, in qua res in melius mutantur seu, ubi iam
summa difficultas explicata est, inopinate res ad exitum bonum deducitur.
Easdem ferme habet tragoedia partes,
praeterquam quod prologos nullos habeat, qui fiant ad spectatores per
allocutionem, sicuti nec postulat illum epilogum "Plaudite", contra
quam fieri solet. Praeterea in protasi et epitasi solet esse laeta tragoedia et
alicuius rei felicem exitum plerumque polliceri, contra ac fit in comoedia,
similiterque in catastasi indpit apparere periculum tragicae perturbationis
communiter. Ac demum exitus rei est in catastrophe.
Actus utraque
habet quinque. In I tragoedia solet, immo et comoedia, aliquo modo oblique
argumentum totius fabulae continere et occulte exitum polliceri. Sic Iuno in Hercule
furente et Hecuba in Troade. In
II res in actum deducitur. In III in comoedia impedimenta et turbationes afferuntiur,
et in tragoedia interdum, quamquam aliquando adhuc permanetur in felici fabulae
statu. IV actus viam commonstrat in comoedia, qua impedimenta removeantur, in
tragoedia vero vel turbatio incipit, vel pergit esse maior. V actus res
turbatas componit in comoedia,in tragoedia vero res turbatas profligat et
perducit ad ultimam perturbationem.
Scaenae autem sunt partes actuum, in quibus
duae vel plures personae colloquuntur, vocanturque diverbia. Inchoatur autem
scaena adventu unius vel plurium, finitur vero abitu omnium vel unius. Monet
Horatius:
... nec quarta loqui persona laboret.
Observabant enim veteres ad amussim, ut etsi
esset ingens comitatus servorum vel familiae, vel militum, vel soli tamen
imperatores, vel patres familias, vel heri loquerentur vel non nisi cum uno,
vel altero, in tragoedia potissimum, in qua gravitas magnopere servanda est,
contra quod iam impune peccatur.
Mimus vero est comoedia fere, quae vocabatur
planipes, iocis plena, sententiis tamen obliquis perstringens, vocata autem
planipes, quod sine cothurno et socco ob humilitatem argumenti ab histrionibus
agebatur.
Porro, quod
spectat ad melodiam, utrique aeque communem, de hac plus quam satis Scaliger
lib. I, ubi vide de tibiis et vario instrumenti usu multaque ex omni antiquitate
doctissime eruta. Nos adducimus unicum instrumenti genus, quod simul et
machinae obtinere posset vicem, et non audiri modo gratissime, sed etiam
spectari. Quod nobis exacte Romae explicatum ita est. Potest autem sponte sine
ullo manus usu sonare idque vel lugubare, vel laetum melos.
Quod rursus
spectat ad actionem et pronuntiationem (de saltu enim nos praecipere plane
absonum est et histrionicum), tragoedia laxum, gravem, vehementem, maxime in
posterioribus actibus, IV et VI, postulat, qui etiam specie differat ab
oratorio gestu et civili, quippe cum difierat termino. In vehementi enim
affectu extra humeros proferendus est, immo etiam extra caput. Incessus autem
plane cothurnatus ei proprius est, hoc est ex alto cum aliqua non admodum
affectata laterum et totius corporis altematione, vox insuper canora, plena,
vehemens, cum expressione singulorum verborum exquisitissima et regia. Comoedia vero soccata est, hoc est communi incessu,
familiaris in pronuntiatione, gestu modico, voce non contenta plerumque, sed
ordinaria. Mimus
vero familiaritati in colloquendo etiam petulantiam addit; in incessu item et
gestu et maxime varius, et laxus, et ridiculus est.
|