|
Margites sive iterum Homerus
Est poesis non heroica aut epica, sed
imitatio narrativa alicuius actionis magnae et unius, sed ex plebeia, vel ad
summum civili vita desumptae, et vel ineptae, vel ridiculae, vel sceleratae. Primus Homerus hoc genere
Margitis cuiusdam actiones expressit, cui fortasse non absimilis venaculus
noster Fortunatus, si comptius ordinatiusque et cum unius actionis
eventu datus fuisset. Nam Heliodori de Theagene Aethiopicam historiam
margitem vix appellem, cum videatur sapere sublimius aliquid, sicut et multo
magis Ioannis Barclai Argenis nosterque, quem inchoavimus, Tencinius.
Cur autem probae actiones proprie illustribus viris ab epopoeia attribui
debeant, sceleratae autem vel ridiculae a margite plebeis personis, ratio in
promptu est, quia ipsa universim poesis ad vitae humanae utilitatem instituta
est. Convenit autem magis probitatem in heroibus vel regibus imitari, ut turba
legentium facilius vitam imitetur probam. Totus enim componitur, ut aiunt,
orbis regis ad exemplum. Sceleratas vero actiones et ineptas et tutius ridere
possumus, si eae sint plebeiarum personarum, et minus eas imitamur, si videamus
eas repraesentari in vilibus personis. Semper
enim superiores nobis imitari volumus.
Bucolica
poesis
sive iterum Vergilius
Haec verissima est species poeseos, est enim
mutatio actionum ex vita agresti et rustica erutarum. Quare inducuntur in
eclogis pastores, et potissimum bubulci, vinitores item, agricolae, olitores,
immo et piscatores, ut est apud Sanazarium. Nulla autem poesis praeter epicam
bucolica est allegoriae capacior. Commode enim laudari possunt principes vel
moneri. Sub cortice enim curae pastoriciae latere potest vigilantia principis
circa rem publicam procurandam eiusdemque felix aut calamitosus exprimi status
in numeroso vel manco, in macilento vel pingui armento. Christiani commode
possunt poetae laudes praesulum antistitumque in eclogis occultare, qui proprie
in Sacris libris episcopi et pastores vocantur animorum ideoque et pedum
gerunt Sed de his prolixius habes apud Pontanum et Scaligerum. Nos enim
hactenus de perfectissima dumtaxat specie poeseos praecipere voluimus; de
ceteris vero hoc libro potius insinuavimus quaedam praecipua, ut eorum
differentiam a perfectissima specie commonstraremus.
Reliquum erat, ut tribus continentibus libris
de perfecta poesis elocutione ageremus (nam de elocutione in communi poetica
praecepta in libello de elegia illa fere, quae nota sunt omnibus, indicavimus)
exquisitius et accuratius. Quae sane futura erant non minus inopmata et nova,
quam quae septem antecedentibus libris de inventione et dispositione perfectae
poeseos tradidimus. Sed quoniam spatio temporis discludimur iniquo, privatis ea
commentariis persequemur, quae omnino non apparerent neque intellegi possent,
si breviter de iis ageremus.
|