|
Poesin
praestantissimam esse et nobilissimam artium omnium
I ratio est: Sola enim poesis per functiones
suas proximo accedit ad praestantissimam omnium actionum, creationem, quae est
Dei propria. Potest enim, ut diximus, non supponere ullam materiam, sed simul
et argumentum condere, et tractationem eius asserereque hoc vel illud esse iam,
et quidem sine mendado, quod tantum potuit esse.
II ratio est: Aliae artes imitantur tantum
naturam, ideo, quod necesse est accidere in imitatione, ab ea plerumque
deficiunt, archetypo enim opus expictum solet esse vitiosius. Sola poesis non
imitatur tantum opera naturae tamquam archetypa, sed etiam corrigit. Non enim imitatur res,
prout sunt, sed prout perfectissime potuerunt vel debuerunt effici a natura.
III ratio: Artes
ceterae, ut pictoria, statuaria et aliae, in rebus tantum certis et quidem
extrinsecis et, ut aiunt, mortuis naturam imitantur, ut in colore, figura,
situ, poesis vero etiam in internis habitibus et vitae officiis, denique in
omni parte entis.
Corollarium
II
Poesin
sigillatim esse nobiliorem oratorio et historica facultate
I ratio: Illa ars liberalis est
excellentissima harum trium, quae magis accedit ad naturam scientiae, v. g.
philosophiae vel theologiae, quaeque modum procedendi in suis operibus habet
similiorem eisdem scientiis. Atqui hoc soli poesi convenit. Ergo, probat
Aristoteles minorem. Poesis enim iuxta universalia procedit, historia vero
particularia consectatur, v. g. non, quid Alcibiades potuerit facere vel ferre,
sed quid re vera fecerit tuleritve. Oratoria quoque facultas, etsi in thesi
possit circa universalia versari, hoc tamen a philosophia emendicat. Poesis
vero proprie et per se, ut poesis, seu factrix, iuxta universalia procedit eo
modo, prout res tractat proprie, non prout sunt in particulari, sed prout esse
possunt in universali. Sicut etiam dixit Plato deum eo ipso, quod creavit
omnia, esse philosophum, ita ut etiamsi antea deus ab aetemo non fuisset
philosophus, cum tamen creare debuisset, quae creavit, debuisse ilium per se
addiscere philosophiam. Praeterea potest interdum orator esse sine thesi vel
saltern res non iuxta universalem modum tractare, sed in hypothesi consistere,
ut, an Aeneas venerit in Italiam. Poeta certe nullo modo, sed debet considerare
universalissime, ut docet Aristoteles, quo pacto potuit venire, quid illi
potuit accidere, non ut Aeneae, sed ut principi etc., sive interim hoc pacto
venerit vel hoc illi acciderit, vel non, et interim hoc tamquam verum asserere.
Orator vero, quae in thesi considerat vel quae possunt esse, non potest omnia
ad hypothesin sine mendacio reducere. Sed hie modus clarius explicabitur, cum
agemus de modo ab Aristotele praecepto, paucis admodum cognito, de excogitanda
fabula.
II. Poesis habet species operum suorum
ordinarie praestantiores operibus oratoriae et historicae facultatis, quippe
epopoeia sola videtur includere encyclopaediam quandam scientiarum omnium et
artium, ut fabula epica videatur novus quidam mundus esse et rerum universitas
conficta a poeta epico, quod postea clarissime illucescet, cum de ea agemus.
Sane vel inde certum hoc esse potest, quod Plato, gravissimus philosophus,
asserat in epopoeia Homeri contineri divinam omnem humanamque philosophiam.
Sancti vero patres, Basilius, Fulgentius, Cyrillus, Homeri poema vocant
splendidum philosophiae ludum ac virtutis officinam amplissimam. Multo etiam
plura suo loco de epopoeia Vergilii adducemus. At oratoriae facultatis
seiunctum aliquod opus et ordinarium nullum certe reperitur, quod similem
contineat encyclopaediam. Quare si oratori perfecto necessarium est omnes
callere scientias et artes, hoc certe magis ordinarie conveniet etiam mediocri
poetae.
III ratio: Cum his tribus, oratoriae,
historicae et poeticae facultati, bene dicere conveniat vel narrare, ilia sane
erit horum trium perfectissima, quae gravem quendam et penitus contra naturam
in bene dicendo defectum numquam potest committere. Vitium hoc porro mentiri
est, quod et historico saepe contingere potest, cum, ut solet fieri, aliqua ex
antiquitate repetit, aliqua per coniecturam inserit; oratori vero oportet
saepissime contingere mendacium, cum vel aliena utitur auctoritate, vel causam
promovet ex probabilibus tantum argumentis. In his enim fieri non potest, ut
non fallamur, facile etiam id, quod non est, in laudibus vel vituperiis effutimus,
vel usu hyperboles. Solus poeta numquam mentitur, nam etsi ea dicat, quae non
sunt, non dicit tamen eo animo, ut credantur, sed ut cognoscantur veluti
perfecte expressa, ut ex cognitis ulterior quaedam veritas sub fabula latens
colligatur.
IV. Oratoria opera ad locum plerumque certum,
ad personam, ad necessitatem, ad tempus astringuntur, quibus sublatis finis
eorundem operum deperit plerumque. Atque adeo ex natura sua mortalia sunt. Quid
enim nunc opus est Philippicis Demosthenis vel Tullii? At opera poetarum
suopte genio immortalia sunt atque ab his singularium rerum circumstantiis
expedita. Res enim singulares iuxta universalem modum tractant.
V. Etiam ipsius testimonio Tullii videtur
poesis oratoriae praeferri, quod magis haec are accedat ad naturam et
quodammodo ex natura fluat ex eiusque instinctu et habitu oriatur. Ita enim
Tullius: "Sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus ceterarum
rerum studia et doctrina, et praeceptis" et arte constare, poetam natura ipsa
valere et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu
inflari". Credebant enim poetae officium ad vim deorum accedere, quorum
esset condere res:
Est deus in
nobis, agitante calescimus illo.
Quare divinitatis particulam illam vocabant,
quae esset in hominum mente idonea ad poesin, illam vero humanitatis, quae ad
oratoriam facultatem.
VI. Haec ars harum trium perfectior est, quae
duabus ipsa tertia peculiarem addit perfectionem. Atqui poesis oratoriae et
historicae facultati addit illam. Itaque haec illis erit perfectior. Nam poetae
non est solum bene dicere vel narrare, quod est oratoris et historici, sed
insuper bene dicendo vel narrando peculiari quadam forma res ipsas imitari, de
quibus bene dicitur vel narratur. Potest ergo poeta totum hoc praestare, quod
orator et historicus, sed praeterea ulteriorem addere perfectionem operi
proprium illius erit. Sicuti sutor, qui pedem imitatur corio, addit novam
perfectionem operi cerdonis. Non solum enim ut cerdo tractat corium, sed
praeterea tractando ipsum corium calcei effingit formam et pedem imitatur.
Orator ergo et historicus cerdonis instar erunt, quorum materiam et inventionem
universam troposque universos et lumina orationis tamquam materiam tractando
poeta efficiet perfectiorem iis ipsis naturam imitando peculiari quodam modo.
Pedem enim simpliciter dicet orator pedem, poeta vero cum imitatione quadam et
forma, et quasi gressu ac vivo eiusdem pedis vestigio per numerum poeticum
efficto ipsum quasi enfformabit pedem:
... haeret pede
pes densusque viro vir.
VII. In aliqua specie poeseos, nimirum in
epopoeia, praeter peculiares perfectiones includuntur ex natura ipsa epopoeiae
species omnes oratoriae facultatis, puta genus demonstrativum, deliberativum et
iudiciale. Nam cum epopoeiae et heroid carminis sit proprium omnino in omni
actione perfectissimum, sane eiusdem etiam epopoeiae erit effingere heroem
perfectum in oratoria facultate, quae ad perfectionem civilis vitae omnino
necessaria est. Sic vides Maronem in omni ferme genere introduxisse perorantem
Aeneam immo, quod nullus oratorum fecit, cuilibet sexui, ordini, magistratui,
conditioni, statui propriam attribuit tota Aeneide orationem. Merito
ergo magnum illud humani ingenii miraculum, d. Augustinus, tribuit hoc
Vergilio, quod Tullio, nisi tailor, numquam, cum eum non eloquentem modo, sed
auctorem et parentem eloquentiae vocat. Sanctus vero Hieronymus elegantissimum
oratorum, Quintilianus, magnus bene dicendi magister, summum in eloquentia
virum, Seneca disertissimum oratorum omnium, Macrobius oratorum validissimum,
Abulensis totius eloquentiae ornamentum ac decus. Nonnulli vero apud Macrobium
praeferunt Vergilium audacter ipsi Tullio. Quare Donatus et Servius in 6
eclogam et Delacerda testantur Ciceronem olim viso Vergilio auditaque prius 6 ecloga
ipsius exclamasse: "Magnae spes altera Romae!" Quod hemistichion Maro
postea transtulit ad Ascanium.
VIII ratio: Illa perfectior ars est harum
trium, quae plures in se continet veritates easque non simplices, sed quasi replicatas.
Atqui poetica talis est, si eam cum historica et oratoria compares, igitur haec
fuerit perfectior illis. Orator enim simplicem dumtaxat propositionem habet vel
saltern divisam in exiguas partes eamque satis particularem, ut: An iure Milo
Occiderit Clodium, neque quidquam ex intentione et per se aut philosophici, aut
ethici, aut politici, aut oeconomici docere intendit. Contra haec omnia poeta efficit
et uno, ut aiunt, cane plures venatur lepores, instruit enim ad has omnes
veritates animum.
IX. Ilia ars est
perfectior harum, quae nobiliorem quondam habet modum tractandi veritatem.
Atqui hoc sola facit poetica, quippe non nudam veritatem, ut orator aut
historicus, sed vestitam honeste et quasi pallio fabulae tectam, veluti rem
pretiosam sub velo vendere solent mercatores, ostendit. Quo in modo plurimum
laudatus est a veteribus Plato, qui philosophiam omnem theologiamque fabulis
texit. Quod cum Aristoteles facere nollet, ne fecisse videretur ex imitatione,
si idem fecisset, verborum tamen et sententiarum obscuritate praecipuas
philosophiae veritates obvolvit. Ceteras rationes, quae abunde suppeterent,
omitto.
X. Tantum addo
inventionem neque historici neque oratoris esse. Nam historicus de rebus
paratis scribit, orator vero universam inventionem a dialectico emendicat, immo
et ipsam dispositionem argumentorum vimque praecipuam persuadendi, ut sola
videatur esse propria oratori elocutio, ut i alibi fuse probavimus. At vero
poetae proprie est invenire non modo dialectico, ut orator, sed modo quodam philosophico,
quaerendo non, qualis sit res in particulari, sed qualis potuerit esse aut esse
possit, talemque fuisse affirmare, sive interim fuerit, sive non fuerit; aliter
non esset poeta, hoc est molitor rerum. Dispositionem habet praeterea propriam,
omnino dialecticae oppositam multoque magis oratoriae: neque enim, primo, iuxta
syllogismos procedit, ut facit orator et dialecticus, sed rem, prout est ipsa,
sine syllogismo in rerum natura absolute exprimit, ut nugetur plane Phregius
ceterique grammatici, qui Aeneidem putant se artificiose ad syllogismum
reducere. Non enim probat Maro sicut dialecticus tota Aeneide venisse
Aeneam Troia in Italiam, sed tantum narrat, vel potius exprimit venisse verbis,
sicut pictor exprimeret coloribus v. g. in Italiam navigantem.
Neque, secundo,
necesse est poetam procedere iuxta dispositionem certarum partium orationis,
uti: exordii, captationis benevolentiae, docilitatis, propositionis, epilogi. Hae enim partes propriae oratori possunt libere omitti
a poeta non solum lyrico et elegiaco, sed etiam epico. Neque enim negabis Aeneidem
esse poema, si ei demas primes undecim versus exordii. Cuius ratio est ab
Aristotele allata, quod sicut historicum sic poetam decet quam maxime vel
nihil, vel quam paucissima loqui ex propria persona. Exordia autem et aliae
huiuscemodi orationis partes non esse possunt nisi ex persona
scribentis. Quod vero ad elocutionem pertinet, ea etiam latius in poesi patet.
Constat enim poetam posse omnibus oratoriae figuris uti et luminibus, sed
insuper multis audacioribus, ut omittam oratores a poetis mutuatos fuisse
apicem omnem perfectionis oratoriae supremum, hoc est numerum et rhytmum, de
quo postea fusius; ita ut ubi suam perfectionem finierit oratoria, ibi primum
inceperit imperfecta nasci poetica, nimirum a laxioribus numeris, qui sunt
proprii oratori, ita ut videatur poesis respectu oratoriae facultatis instar
formae et novae perfectionis superadditae, ut supra dixi.
|