|
Corollarium
I
Contra
rationem poeticam est inventionem texere ex personis idealibus tamquam
agentibus earumque actiones describere
Alibi hoc corollarium minus necessarium, cum
in omnibus academiis constet hunc inveniendi modum plane non esse poeticum
cumque alibi huiuscemodi inventionis idealis apud doctos viros nullus exstet
usus. Ceteroqui cum in scholis nostratibus hie iam mos, nostro etiam fortasse
adolescentis vitio, penitus inoleverit, operae pretium est semel clare ilium et
ex Aristotele, et ex ratione damnare.
Primo itaque, sensit manifeste Aristoteles
neutiquam ideales personas in epico genere agentes introducere, puta Curam,
Pietatem, Religionem, Timorem, Constantiam aliaque huiusmodi. Diserte enim
pronuntiavit poesin esse imitationem actionum humananun non quomodocumque, sed
iuxta earn regulam, iuxta quam possunt esse. At quomodo aut Dolus clamare, aut
Constantia dormire, aut Pietas volare potest, cum haec physice nullo modo fieri
possint? Quae enim fieri possunt, in actum physicum exire debent, sicuti cum
Aeneas iaculatur cervos in Libya, quod ordinarie, vel in nube latet, quod
magicis artibus, vel statim sanari aut clipeum e caelo accipere, quod non nisi
divina ope fieri potest. Huius rationem, si paulo altius finem poeseos
intrinsecum fueris speculatus, plane perspicies, is enim est imitari. Qui autem
imitantur, ut ait Aristoteles, agentes ipsos imitantur, non eorum v. g. habitus
vel accidentia, iuxta quae agunt, ut pietatem, constantiam aliaque huiusmodi.
Certae enim actiones, ut idem Aristoteles ait, sunt suppositorum.
Cave interim existimes nos nine excludere
usum figurarum, ut prosopopoeiae, plasmatum, quarum beneficio ostendimus in
lyricis praeceptis posse breviter introduci quasi agentem personam
idealem, quod etiam in epico genere eo elegantius est, quo brevius, ut lib. II Aeneidos:
...
Timor Iraque mentem
Praecipitant pulchrumque mori succurrit in armis,
et in fine lib.X:
Sic cursum in medios rapidus dedit; aestuat
ingens
Imo in corde Pudor mixtoque Insania luctu
Et Furiis agitatus Amor et conscia Virtus.
Neque solum ideales personae agentes, sed
etiam inanimae introducuntur, ut lib. VII:
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
Te liquidi flevcre lacus.
Hic vero duo animadverto:
I. Haec non nisi brevissime admittenda esse,
ut in toto vides Marone, immo et in ceteris poetarum, qui tamen non essent
tanti, etsi contrarium facerent, ut illos postposito principe sequamur
plebeios. Nam quod Silius introducit Virtutem et Voluptatem coram Scipione
litigantes, quod Pietatem et Virtutem Statius, quod Lucanus Patriam, seu potius
Romam, quod Invidiam Ovidius, Pestem, Somnum aliaque huiusmodi ceteri
adhibeant, iam prolixe in Antiquitatibus Romanis docuimus has omnes
existimatas fuisse deas deosve eisque peculiares aras et templa exstructa.
Deinde modicus apud omnes poetas harum usus personarum satis redarguere posset
imperitorum tironum temeritatem, vel potius importunitatem, ex quorum officina
nullum poema prodit, quod non totum penitus eiusmodi personis inferciatur et
constet.
II. Animadvertendum est ilia exempla, quae
attulimus ex Marone, sapere tantum peculiarem elocutionis modum, non
inventionis, de qua nunc agimus. Prosopopoeiae enim et plasmata haec sunt
figurae et lumina quaedam elocutionis, quibus res ideales vel inanimae vel
loqui finguntur, vel agere quidpiam. Stultum esset ergo vel saltern
puerilitatis plenum hac una sola plasmatis figura toto uti poemate, stultius
vero omnia conficere poemata. Accedit ratio, quam affert Aristoteles cap. 7,
maxime spectari debere a poeta verisimile vel necessarium. Quod utrumque aeque
tollitur ab actionibus personarum idealium, si tota inventio ex eis confletur;
nulla enim veritas physica ex eis conflatur, cui semper coniuncta est
exsistentia realis et extractio rei extra causas suas. Proinde poeta idealis
non esset poeta, hoc est molitor rerum seu conditor, neque imitaretur res,
prout essent, si exsisterent in rerum natura, vel prout exsistere deberent, sed
tantum ideas quasdam Platonicas earum strueret. Sed hoc in sequenti libro
planius perspicies.
Corollarium
II
Species
Imperfectas poeseos esse elegiacam et ferme lyricam, epigrammata vero penitus
non esse speciem poeseos
Ratio, quia ilia perfecta poesis est, quae
perfectam habet imitationem, atqui elegiaca et lyrica non habent perfectam et
distinctam satis ab oratoria facultate imitationem rerum. Nam neque ex sua
natura accipiunt imitandas actiones per modum agendi et colloquendi, ut
comoedia et tragoedia, et mimus, neque per modum narrandi, ut epica poesis, ut
margites, ut satira, sed tantum ratiocinatione quadam perficiuntur et fenne
argumentis tractantur, prout fit in orationibus. Neque, quod unica est poeseos
anima, habent proprie fabulam. Parum vero interest, quod metro conscribantur.
Metrum enim iuxta Aristotelem poetam non facit. Diserte enim cap. 7: "Haud",
inquit, "historicum atque poetam carmen et soluta oratio designant, quippe
si Herodoti historia carminibus pangatur, aeque nihilominus ac prius sine
carmine erit historia. Sed hoc differunt, quod historicus quidem res gestas,
poeta, ut geri potuerunt, exponit". Et paulo post: "Poeta",
inquit, "fabularum magis quam carminum est poeta, ut qui semper circa
imitationem versatur, actiones vero imitatur". Et rursus alibi docet principium
ac veluti animam poetices esse fabulam. Fabulam vero non intellegit figmentum
quodlibet de diis aut simile quidpiam Aesopi fabulis, sed potius inventionem
unius actionis magnae humanae, integrae et secum connexae cum eventu probabili.
Quod attinet ad epigramma, id vero si
perfectissimum etiam sumatur, nequaquam est poesis; eius enim etymon si
examines et naturam, est subscriptio rei cuiuspiam certae et determinatae ac
proinde est opus quoddam alligatum circumstantiis certis ex sua natura et quod
confici debet non universaliter, iuxta quod aliquid fieri potest vel debet, sed
iuxta quod iam factum est. Est enim subscriptio factae rei aut erectae, aut
pictae, ut Aeneidos lib. III:
Aeneas haec de Danais victoribus anna.
In quo quae, quaeso, inest imitatio, quae non
inesset in aliqua periodo oratoria vel in historia, vel epistola? Nam quod ad
acumen attinet et argutiam, quae anima quaedam est et forma epigrammatis quaque
epigramma differt a ceteris omnibus proprie et essentialiter, hoc sane sicut et
argutia commune est orationi et cuilibet alteri operi rhetorico, ut clarius
perspicies in tractatu De acuto et arguto, qui orationibus, contionibus,
declamationibus, dialogis, interloquiis tragoediarum, comoediarum, dramatum,
elegiis et lyricis, satirae praeterea et epigrammati nec non epistolis,
apologis, Menippeis et ipsi demum familiari sermoni communis erit. Apparet ergo
formam ipsam epiigrammatis neutiquam poesin spirare, sed esse quid indifferens
et commune quoddam ingenii exercendi et ostentandi instrumentum. Neque refert,
quod carmine scribatur. Nam 1. constat primos epigrammatum auctores soluta
fuisse usos oratione, ut viri doctissimi annotarunt, et praeterea, si bene rem
expendas, et gravius re vera, et commodius soluta scribitur oratione. Ex natura
enim trahit secum subtiles semper et difficiles conceptus, qui aegerrime
exprimi possunt oratione ad numeros astricta, turn quod claritatem postulent,
quae in poesi difficilius invenitur, turn quod brevitatem, quae facilius
acquiritur soluta, quae ab epithetis aliisque luminibus libera esse potest. 2.
Hoc, quod aliquid carmine scribatur, si ab illo abest imitatio, non erit
poetae, sed versificatoris opus, ut Aristoteles docet. Quare et Vergilius in Georgicis
et Manilius et Aratus in astrologicis et Lucanus in Pharsalia et Lucretius
in libris De natura rerum sunt non poetae, sed ad summum vel philosophi,
vel astronomi, vel versificatores, ut doctissimus Scaliger annotavit. Adverte
tamen non excludere nos epigrammata quaedam a speciebus poeseos, quae aptam
aliquam fictionem habent vel certe imitationem morum, non quales fuerint, sed
quales potuerint esse. Quale epigramma Martialis libro VI 10:
Pauca Iovem nuper cum milia forte regarem,
continet etiam fictionem moralem epigramma de
Selio, de fure surripiente soleas sibi, deque ceteris, quorum fingit actiones
quasdam nomina eis imponendo, quod soli poetae licere ex Aristotele ostendimus:
Thais habet
nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habet, ilia suos.
Sed in his fictionum epigrammaticarum
generibus atque adeo in ipso epigrammate soli Graeci poetae fuere. In Martiale
enim rara similia citatis invenias, in recentioribus vero, ut in Bidermano,
paene dixerim nulla, cum toti ferme historici sint neque paulo maiora habeant
acumina, quam aut Florus, aut Valerius Maximus, aut Tacitus in sua historia,
vel Seneca philosophus in opusculis moralibus, rhetor vero in controversiis et
suasoriis. Quem unicum ausim praeferre ipsi Martiali. Quare si te poetam ex
epigrammate existimari voles, solos meo iudicio Graecos imitabere.
|