|
Primo itaque omnis poesis vel res, vel
actiones humanas imitatur, hae rursus actiones vel sunt proborum, vel
improborum hominum, vel praestantium, vel humilium, vel sunt fortunatorum, vel
infelicium, atque adeo ipsae actiones probae vel improbae, viles vel
praestantes, laetae vel tristes.
I. Ergo hominum illustrium actiones imitatur
epopoeia et tragoedia, hominum vero vilium vel mediocrium saltem margites,
mimus, satira, comoedia.
II. Probas actiones imitatur epopoeia et
tragoedia, utraque ferme in utraque fortuna, sed tragoedia magis proprie in
adversa, epopoeia vero, ut postea docebimus, in perplexa. Improbas etiam actiones imitatur
interdum et tragoedia multoque magis comoedia. Sed
III. Improbas
proprie imitantur actiones satira, mimus et margites.
IV. Laetas
actiones per se imitatur lyrica poesis, vel si tristes interdum, hoc non facit
nisi in ordine ad laetitiam vel festivum aliquem affectum exprimendum.
V. Tristes
actiones per se elegia imitatur, vel interdum laetas, sed in ordine ad
tristitiam exprimendam, ut cum Ovidius in libris Tristium prolixe
triumphum Germanici describit, ut tristitiam exprimat suam ab illius triumphi
celebritate remotus. Annotat tamen Horatius elegiam postea ad amores translatam
fuisse, sicut etiam nonnulli asserunt lyricum carmen scribi posse de rebus
tristibus. Epigramma vero nullis penitus
terminis continetur.
|