|
Tria sunt, quibus possumus imitari: harmonia,
numerus, metrum. Ad harmoniam pertinent tibiae, fistulae, citharae, ad numerum
saltus, gesticulationes, incessus, ad metrum omnia genera versuum.
I. Ergo metro et harmonia sola utuntur
lyrici.
II. Metro et numeris, hoc est
gesticulationibus utuntur mimici, saitu vero praeterea satira, quamquam mimi
interdum et musica.
III. Solo metro sola epopoeia, elegia enim
interdum etiam admittit musicam; sed epopoeia loco musices pronuntiationem
habet voceque insuper et actione imitatur, liberiore quidem ea quam orator, sed
tamen astrictiore, quam reliquae poeses. Sine pronuntiatione tamen epicus
quispiam perfectus fuerit, si alteri recitandum bene dederit, quod Statius de
se ipso in Silvis estatur. Solum epigramma penitus ab omni numero,
harmonia et pronuniatione excluditur solusque ei calamus aut scalprum, aut
celum et theatri loco aut pulpiti sinus amicorum permittitur.
IV. Omnibus illis tribus, harmonia, numero et
metro, utuntur tragici, comici et dithyrambici.
Addo vero his ex Aristotele motus praeterea
diversos servire oportere diversis poeseos speciebus.
I. Motus simul graves et lenes, varietate
quadam permixti debentur epicae.
II. Motus graves soli per se tragoediae
debentur, in quibus insit perturbatio vehemens ex terribilibus
miserabilibusque, ut docet Aristoteles, coorta. Elegia etiam plerumque hos
admittit, parcius tamen et cum quadam moderatione.
III. Motus lenes debentur soli per se
comoediae, mimo, satirae, margiti et epigrammati, lyricae praeterea, quamquam
interdum et graves per accidens admittunt.
IV. Solis dithyrambis non varietas ilia
lenium et gravium motuum epicae debita, sed potius insania quaedam et
enthusiasmus debetur, ex immoderatione omnium affectuum et permixtione
conflatus.
|