|
Epica poesis est narratio imitativa actionis
heroicae unius, magnae, illustris, integrae, cum eventu. In qua definitione
singulis verbis insinuatam vides differentiam a ceteris poeseos speciebus.
I. Ergo est narratio, quo differt a comoedia,
tragoedia, mimo et aliquatenus ab elegiaca et lyrica, non tamen a margite.
II. Est narratio imitativa actionis heroicae,
quo maxime differt a margite, immo ab elegiaca, lyrica satiricaque poesi, immo
a comoedia, non tamen a tragoedia, quae etiam heroes imitatur.
III. Est imitativa actionis unius, quo
differt a quibusdam imperfectissimis immo falsis poeseos speciebus, qualis est Metamorphosis
Ovidii, quae habet quidem ex arte connexionem eamque summo ingenio confectam,
non tamen ex natura ipsarum actionum. Hic vero unitatem intellegimus actionis
per se connexae.
IV. Est imitativa actionis magnae, quo maxime
differt a mimo et tragoedia, quae plerumque unius diei actionem, vel quae uno
die impleri possit ex sua natura, imitantur. Epica vero etiam ad annos plurimos
se extendit, Ilias quidem ad decem, Aeneis vero ad duodecim.
V. Est imitativa actionis illustris, hoc est
gravis per se ipsam et clarae, qualia sunt bella diuturna, varies eventus
habentia, mutationes imperiorum, regnorum conditiones et initia, aliaque
huiusmodi.
VI. Est imitativa actionis integrae, ut ilia,
quae fieri potuerunt, non omittantur, vel quae fieri debuerunt, etiamsi facta
non fuerint. Artis enim erit supplere defectum naturae. Quare sicuti sutor
facturus cuipiam calceum, qui extremis pedum digitis mutilatus sit, non iuxta
pedem operari debet, sed iuxta ligneam formam, quae artis sutoriae regula
quaedam est, ita poeta integritatem quam maxime spectare debet fabulae, non
historiae, ita ut fabula sit illi quasi quaedam lignea forma ab ipso poeta
conficta, iuxta quam imitari debet alicuius actiones ea compensans, quae in
historia defuerunt, et operans potius iuxta ea, iuxta quae debuerunt vel
potuerunt esse, quae aliter fuerunt.
VII. Integritas praeterea fabulae et
magnitudo connexionem exigit plurium actionum sub una coordinatarum et ad unum
eventum ultimum spectantium, quae septima est condicio epicae poeseos.
|