|
I. Materialis causa proxima sunt actiones
heroicae. Remotior paulo sunt ea, quae cognoscuntur ex actionibus, hoc est
propensiones et mores. Remotior adhuc sunt fortunae ipsae et felicitas
infelicitasque alicuius, vita, casus, eventus, postremo vero, et ipsa persona
eiusque in ratione herois absolutio perfectioque.
II. Formalis causa est imitatio ipsa horum
omnium et quasi ad vivum expressio.
III. Efficiens causa princeps quidem poeta
ipse est, instrumentalis vero est habitus poeseos. Adiuvantes vero causae, per
se omnino necessariae, vel potius in habitu poetico inclusae et per se cum illo
connexae, sunt habitus ominium penitus scientiarum, immo etiam artium
mechanicarum, saltern quoad peculationem et imperium, quod paulo post dare
dilucescet.
IV. Finalis causa intrmseca quidem est ea, quae
diximus: unitari, ex-rinseca vero est maxime delectare et docere cum
delectatione: primo quidem avilis vitae perfectionem et politicam, turn
ethicam, deinde oeconomicam, neque minus philosophiam ipsam, astrologiam et
theologiam. Quod quo pacto fiat, sequentibus libris docebimus.
|