|
QUOMODO
POETA IUXTA ARISTOTELEM IN INVENTIONE EPICA PROCEDERE DEBEAT IUXTA UNIVERSALIA
I. Docet Aristoteles liberandam esse
historiam a circumstantiis earn determinantibus et alligantibus ad certas
personas, certas causas, certos effectus medios. "Ceterum", inquit cap.
15, "confictos sermones oportet etiam confingentem ipsum universe
explicare". Deinde modum addit huius universalitatis, cum Odysseae
historiam circumstantiis determinantibus spoliatam universaliter exhibet:
"Per multos annos peregre quidam cum iret et a Neptuno observatus, et a
cunctis relictus, ita rebus ipsius domesticis constitutis, ut fortunae omnes a
procis absumerentur filioque insidiae iam instarent, iactatus pelago domum
pervenit; cumque aliquos agnovisset, illos aggressus, ipse quidem sospes
evasit, inimicos autem experdidit". Deinde subiungit Aristoteles:
"Hoc itaque proprium eius poematis est", quasi diceret: Proprie poeta
versari circa universalia debet, seu potius res particulares iuxta universalia
tractare hocque totum considerare, quid in aliquo accidere potuerit vel
debuerit, hoc autem aliter fieri non posse, nisi prius individuates
circumstantiae ab historia demantur et nisi v. g. actiones Ulixis non ut
Ulixis, sed ut herois egregii cuiusdam perpendantur constituaturque primum
universalis thesis, quomodo se aliquis heros iuxta civilis vitae perfectionem
in ea actione gereret.
II. Docet statim
descendendum esse ad episodia et illam universalem ideam determinandam et quasi
in individuo et in particulari collocandam esse. V. g. primo nomen imponendum
est Ulixis heroi illi universaliter a nobis considerato, deinde causa addenda
vel occasio aliqua, propter quam peregre iverit et quam ob causam a Neptuno
observatus fuerit quomodoqae et quibus in locis ab eo tempestatibus exatus
fuerit, quando naves amiserit, socios, commeatum, apud quern hospitatus fuerit
in ilia navigatione. Quid interea uxor, cui nomen imponendum est Penelopes,
domi egerit, quid Telemachus, quomodo patrem postea requisiverit adultior
factus, quomodo occurrentem sibi fortasse in itinere aliquando non agnoverit,
aliaque eiusmodi. Haec vero particularia
illam universalitatem determinantia duo maxime habere debent. Primo, ut ex una
parte non sint vulgaria quaeque facile cuique occurrere possint, sed sint
varia, rara, mirabilia, dubia et perplexa et variis eventibus ad unum ultimum
integrae actionis eventum tendant. Secundo, ut ex altera tamen parte sint quam
maxime probabilia, non iuxta rei veritatem hypothesin ex thesi subsumendo, quod
oratores faciunt, sed solum iuxta communem consuetudinem, prout fieri communiter
solet vel saltern non raro evenit. Poeta enim non scribit de Aenea ut Aenea,
prout orator scriberet vel historicus, sed scribit de Aenea ut de heroe, seu de
viro quodam perfecto. Quod manifeste Aristoteles insinuavit, cum, ut diximus,
postquam historiam Iliados circumstantiis spoliatam et Odysseam
recensuit, statim intulit: "Hoc enim proprium est poematis".
Hinc vero collige duo:
I. Causam unius rei, omnibus hactenus
grammaticis et Homeri Vergiliique interpretibus ignotam (quippe illi nihil
aliud fadunt, nisi vel sensum explicant, vel aliquid a poeta bene dictum variis
auctoritatibus confirmant, causam vero, cur ita bene dixerit, non afferunt),
cur nimirum principes poetarum, Vergilius et Homerus, ipso suorum operum initio
argumentum totius epopoeiae proponentes indeterminate uterque et sine nomine
Ulixis et Aeneae hoc faciat, sed uterque de viro quodam se cantaturum
promittat, Vergilius quidem:
Arma virumque cano,
Homerus vero initio Odysseae:
Die mihi Musa virum captae post moenia
Troiae!
Ipso enim opens initio ostendunt se circa
suum argumentum universaliter, hoc est iuxta communem herois perfectionem, quod
poetae est, non iuxta particularem ut Aeneae vel Ulixis, quod oratoris est et
historici, versari. Non ergo laudandi sunt ceteri poetarum atque inter eos
Statius, qui statim initio Achilleidos:
Magnanimum
Acacidem
multoque magis
Claudianus:
Inferni raptoris equos,
quamquam hie ipso sui opens argumento epicum
se fuisse negat. At Vergilius et Homerus primo statim opens aspectu, immo verbo
se proprie poetas esse significant, dum ilico circa universalia versantur.
Deinde paulatim proposito ita argumento virum ilium idealem, hoc est
universaliter consideratum, afficiunt certo nomine et ex thesi descendunt ad
hypothesin per varia episodia, et fabulam certis circumstantiis explicantes
quasi veri conditores ex Aenea et Ulixe in universali possibili
efficiunt exsistentes in statu multarum particularitatum: nunc pugnantes, nunc
pace fruentes, nunc in mari, nunc in terris, modo felices, modo afflictos.
II. Collige haec tria differre omnino
essentialiter: historiam, argumentum et fabulam epicae poeseos. Historia enim est res,
prout gesta fuit, cum certis circumstantiis et nominibus, prout apud aliquem
historicorum reperitur. Argumentum epicum, seu proprium obiectum epicae, est
historia vel res, prout geri potuit vel prout verisimiliter gesta est. Prout
ergo historia est particularis per se, ita argumentum est universale per se.
Fabula vero est tertia quaedam historia ex utroque conflata, hoc est ex illo
universali argumento iuxta libitum et iudicium poetae tamquam hypothesis ex
thesi subsumpta. Uno verbo, historia est: Ulixes navigat. Argumentum est: Vir
vel heros navigat. Fabula est: Ulixes tamquam heros navigat. Fabula ergo, ut
vides, corrigit quodammodo defectum naturalem historiae arte ipsa poeseos,
sicuti calceus exterius corrigere videtur per artem sutoriam truncum alicuius
pedem. Considera enim tria in arte
sutoria, quae imitatur, a se invicem distincta sibique subordinata. Primo, pedem vivum,
sed mutilum v. g. Secundo, pedem ligneum seu formam sutoris. Tertio, calceum ipsum,
qui est pes quidam arte factus, seu potius extrinseca pedis vivi imitatio.
Sicut ergo artis sutoriae est supplere primi pedis, hoc est vivi, defectum
naturalem mediante pede ligneo, qui est pes universalis, hoc est, quem
universaliter ars sutoria imitatur, ita mediante argumento, universaliter
considerate, erit poeticae artis proprium ilia, quae historiae defuerunt, in
ordine ad exprimendam herois perfectionem supplere postea in ipsa fabula et ut
a primo ad ultimum concludamus, non ilia tantum narrare, quae gesta sunt ab
Ulixe v. g., sed quae ab eo ut ab heroe perfectissimo geri potuerunt in ilia
actione magna, quam tibi pangendarn proposuisti.
|