|
MODUS
PRAETEREA INDICATUR EORUNDEM COLUGENDORUM ET DOCETUR, QUIS USUS SINOULORUM SIT
Haec porro, quae fieri possunt, seu possibilia,
dupliciter considerantur: passive et active.
Passive possibilia ilia sunt in aliqua
actione, quae fieri non repugnat ex sua natura. Haec rursus multiplicia sunt.
1. Quae necessario fuerint in proposita herois actione. V. g. navigans Aeneas
in Italiam ex Phrygia necessario debuit transire mare Aegaeum, necessario
debuit consistere in aliquo portu. Horum possibilium usus est ad fidem ipsi
historiae astruendam. 2. Possibilia sunt, quae non necessario, sed tantum
probabiliter fieri potuerunt, eaque rursus duplicia: vel quae ordinarie
accidunt, ut quod Aeneas navigans tempestate iactatus fuerit (horum autem
possibilium usus est ad astruendam probabilitatem epico argumento), vel certe
quae raro et difficilius accidere solent, ut quod Aeneas fuerit in periculo
Scyllae et Charybdis, illud tamen evitavit, vel quod Andromacham captam olim
Troiae subito ex serva viderit reginam in Graecia. 3. Possibilia sunt,
quae fiunt necessario ex suppositione alicuius probabilis, ut quod Aeneas
discesserit ex Sicilia in Italiam supposito, quod venerit prius in Siciliam,
quamvis non erat opus eum per Siciliam navigare in Italiam. Voco autem ilia,
quae necessario acciderunt, possibilia, haec enim etiam, quae necessario
accidunt, utique etiam possibilia sunt, necessario quidem, non contingenter. Horum etiam idem
usus est ad servandum in historia verisimile.
Active vero possibilia sunt, quae proprie
respidunt potentiam agentis, potentis agere vel quomodocumque concurrere ad
illam actionem magnam epicam. Harum vero possibilium quam maxima copia occurrat
necesse est. Eorum enim capacitatem vastissimam habet actio quaelibet heroica,
hoc est difficilis ex natura sua et magna, v. g. peregrinatio Ulixis vel
Aeneae. Non
enim solus Aeneas vel Ulixes navigabit, sed sociis et exercitibus comitantibus.
Alii rursus principes, per quorum maria errabunt vel ad insulas terrasque
appellent, vel hospitio excipient, vel pellent, vel etiam hostiliter invadent.
Natura enim ipsa rerum varia interim operabitur, modo serenum, modo
tempestuosum efficiet mare, modo pestem, modo afferet sterilitatem, postremo
dii quoque ipsi ad eandem actionem magnam concurrent et vel earn impedient, ut
Iuno, ut Allecto, ut Harpyia, ut Iuturna, vel adiuvabunt, ut Iuppiter, Venus,
vel certe saepe erunt indifierentes, ut Iuppiter aequus, ut Mars, vel saltem
nuntii, ut Iris, Mercurius. Quo etiam revocare licebit genios bonos et malos,
ut Tiberinus lib. VIII.
Conficies ergo tibi tria capita actionum
possibilium, ex quibus compones episodia totius actionis epicae.
I caput possibilium fieri ab ipso heroe vel
ab aliis, qui eum ad actionem magnam iuvent vel impediant. Haec vero rursus
duplicia sunt: 1. ordinarie possibilia, ut quod Aeneas tristetur in periculosa
tempestate, quod libenter apud Didonem hospitetur, quod exsequias parenti
faciat, quod curis fractus obdormiat, quod ei advenienti tamquam extemo
inquilini minus faveant. Usus horum possibilium non est tantum ad astruendum
verisimile ut superiorum, sed etiam ad faciendas occasiones ulterioris
inventionis magis artificiosae et fingendorum aliorum possibilium, quae erunt
magis extraordinaria et mira. Quod summopere commendamus tironibus, ne res miras et
fictiones adbibeant, nisi ex opportunitate communium possibilium, ne affectata
et extorta quodammodo videatur inventio. Sic ex occasione communis possibilis
extraordinarium possibile confingit Maro, dum naves Aeneae in nymphas
convertuntur, quia nimirum prius introduxit Tumum eas concremare molientem.
Praeteaea oportet communes saepe actiones heroi ipsi attribuere, immo etiam interdum
vitiosas, ut cum Aeneas paulo plus familiarius Didone utitur, ut poeta
probabilius cetera narret, quae heroica plane sunt, alias enim incredibile est
vulgo aliquem omnibus omnino horis sapere. Facilius etiam assequetur finem suum
poeta, hoc est docebit et persuadebit virtutem, cum heroem ipsum ex ipsis
moribus et communi vita communis fuisse naturae et habitus ostendet. Praeterea
non aliter poterit saltern unicarm, quae ut ceterae heroica quoque virtus est,
paenitentiam exprimere, nisi aliquid vitiosi ab heroe illo aliquando commissum
comrniniscatur. Oportet autem in uno
heroe omnes, quantum fieri potest, exprimere virtutum actiones. 2. Actiones
extraordinarias et proprie heroicas appellamus extraordinaria possibilia, ut
quod Aeneas vigilet omnibus dormientibus lib. V, quod contra monstra Tartarea ensem corripiat lib. VI, quod parentem
simul cum sacris humero gestet lib. II, quod nequiquam Didonis illecebris a
Iovis iussu amoveatur ib. IV funemque generose non religet a litore, sed ense
abscindat, ceteraque tota Aeneide innumera; respectu vero aliorum vel
iuvantium ilium ad magnam actionem, ut quod Acestes tam liberalis sit erga
naves, quod Euander etiam unicum filium mittat in auxilium, vel impedientium,
ut quod Turnus tam generose proelietur, Mezentius, Messapus etc. Horum
possibilium usus est ad tria maxime, quae heroico poetae proposita sunt
assequenda: 1. ad multas morales doctrinas, 2. ad multas politicas, 3. ad
multas oeconomicas docendas eorumque vitia, qui contra illas peccant, in
impedientibus quidem actionem magnam repraesentanda (oportet enim et pravus sit
ethice, et iniurius vel saltem infelix politice, et oeconornice malus, nee
satis ordinatus, qui heroi bene agenti contradicat), ad virtutes vero eiusdem
triplicis institutionis docendas vel herois exemplo, vel eorum, qui ilium ad
magnam actionem adiuvant.
II caput est possibilium fieri a natura. Ea similiter duplicia sunt: aliqua ordinaria, ut ortus
diei, ut commoditas serenitatis, ut vices noctis et diet, hiernis et aestatis
et quae haec consequuntur; mortes item maturae vel immaturae, vel decessus
amicorum, temporum mutationes, locorum praeterea, per quae v. g. Aeneas vel
Ulixes navigat, proprietates et effectus, ut Scyllae et Charybdis, Aetnae,
aliaque eiusmodi innumera, quae poterunt praebere multarum occasionem
fictionum. Secunda possibilia naturae sunt extraordinaria, quae nimirum
extraordinariis naturae viribus fieri possunt et aliquando de facto eveniunt,
puta ope geniorum, qui activa passivis multa applicando efficiunt, vel certe
ope magiae naturalis, vel etiam nigromantiae, ut quod Aeneas saeptus nube
vehatur lib. I, quod Allecto, seu daemon malus, in somnis sese offerat Turno
specie anus in VII; quod luno figuram ementita Aeneae fugientis ex acie eliciat
Turnum in X; quod lutuma aurigae speciem accipiat in XII; quod
Iuno rursus in V vertatur in simulacrum anus; quod Aeneas arma et clipeum
aliunde accipiat fabricata in VIII; quod Ascanii caput in II et Laviniae crines
in VII quendam concipiant ignem; quod Cacus tantis viribus, tamquam naturae
monstrosus effectus, praeditus fuerit in VIII, aliaque innumera similia, quae
vel ipso naturae nutu, vel etiam defectu, vel ope alicuius daemonis fieri
possunt. Horum vero possibilium usus est maxime ad explicanda multa ad
philosophiam pertinentia, ut quod subito Aeneas ope dictamni sanatus fuerit in
XII, vel quod socii Ulixis gustata loto numquam postea redierint ad naves. Ad
quae etiam possibilia artis revoco; quale possibile est equus ille ligneus
Troianus vel quale esset Archytae columba, vel certe apud Cedrenum caelum
Chosroae, regis Persarum; quales sunt et vestes pulcherrimis historiis depictae
vel arae deorum, vel portae, vel templa, vel clipei, galeae, thoraces, vel
crateres, labirynthi, item horti speculares, arcus, pyramides, aliaque huius generis,
per quae non omaretur tantum inventio epica dareturque occasio multorum
episodiorum, sed etiam multa ad artium mechanicarum doctrinam pertinentia
explicarentur.
III caput est possibilium fieri a deo idque
vel ordinarie, ut quod singularem habet erga viros probos providentiam, ut erga
Aeneam tot in periculis, vel quod scelera puniat, ut contigit in Mezentio,
deorum contemptore, lib. X, vel quae fieri a deo solent extraordinarie, ut quod
Aeneas fatis deorum in Italiam proficiscatur in VII, quod se futurum Italiae
regem intellegat lib. III, quod eiusdem rei et signa accipiat in III, et eadem
impleta viderit in VII, quod omen condendae urbis initio VIII accipiat, quod
seriem futurorum nepotum multo ante in VI provideat, quod gesta Augusti et
posteriorum Romanorum in clipeo insculpta acceperit in VIII, quod sospes ad
inferos descenderit indeque reversus fuerit in VI, quod naves eius mutantur in
nymphas initio IX. Horum et similium possibilium usus est ad theologiam eiusque
conclusiones in tota epopoeia spargendas, maxime de Dei sapientia et futurorum
praescientia, de providentia item, quae singularis est in regnis et imperiis
fundandis, conservandis, mutandis, in bellis administrandis, in victoriis
concedendis, demum in dispositione totius heroicae vitae, quae plerumque
perplexa est et ad ultimas felicitatis metas perplexis et obliquis tendit
eventibus; item de praedestinatione et praedefinitione rerum, de praemiis
bonorum et malorum etc.
Modus porro horum omnium possibilium
colligendorum duplex dumtaxat esse potest.
I speculationis, si nimirum ipsi nobiscum
diligenter contemplemur, quid vel heros, vel eius socii, vel adversarii, in
tali loco, tali tempore talique de causa praestare potuerint, quid etiam natura
ipsa permiserit et causae universales inferiores, elementa caeli,
intellegentiae, genii mali vel boni, demum, quid Deus ipse. Plures enim causas
vel impedimenta neutiquam reperire poteris actionis magnae, quam propositam
habes.
II modus est vel experientiae, vel historiae
eiusque vel divinae, vel profanae, ut ex ea secernamus admirabilia quaedam
divina, naturalia et heroica opera et ad eorum similitudinem, quae iam effccta
fuerunt, alia simillima possibilia confingamus similesque eventus et
perplexiones rerum. Hunc modum colligendi possibilia non obscure, ni fallor,
docuit Aristoteles cap. 7 verbis sequentibus: "Si igitur et in ea quoque,
quae vere prius fuere, fingendo incidat, non propterea a poeta discedet;
quandoquidem ex his, quae gesta sunt, aliqua quidem eiusmodi esse nihil
prohibet, cuiusmodi vel exstitisse verisimile sit, vel certe fieri potuerint;
secundum quae sane horum poeta fuerit", ac si diceret ea, quae iam semel
facta sunt, iterum sunt possibilia, ut rursus fiant. Itaque si poeta alicui
historico mirabili eventui simile quid tamquam possibile confinxerit in sua
fabula, ex vi huius secundo possibilis ποιητής,
hoc est iterum conditor, erit rei iterum quasi reproductae.
Sed ut peculiarius modum explicemus ad
colligenda quidem possibilia passiva et activa primi capitis, oportet quam
maxime pernosse historicos omnes, praeterea summopere suaserim tironibus
legendos tres: Heliodori Aethiopicam historiam, Xenophontis Cyropaediam
et Vitam Apollonii Tyanei a Philostrato conscriptam. Addo ex
recentioribus quartum: Ioannem Barclaium in Argenide. In his enim
admirabilis est nexus historiae rerumque mirarum series quaedam perpetua. Quod
vero attinet ad Christianum poema, legendae sunt quam maxime vitae patrum et
sanctorum ac praesertim martyrum, qui soli vere heroes Christiani fuere, ex
eorumque historiis quam plurima simillima possibilia congerenda. Ad secundi
vero capitis possibilium apparatum locupletandum praeter scientiam physices et
astronomiae tenenda praeterea est historia de plantis, animalibus, lithonomia
item et ornithologia. Sed super omnia evolvendi accurate libri de magia
naturali aliique libri conscripti de admirabilibus naturae. Cuiusmodi essent et
libri Cardani De svbtilitate, si illi purgati essent, sicut et Scaligeri
contra eosdem libros disputationes conscriptae patrisque Martini Delrii libri De
magia naturali. Ex his enim ilia, quae arcanis naturae opibus vel causarum
superiorum, vel bonorum malorumve geniorum viribus fieri possunt, ad amussim
colligerentur et ad eorum imitationem multa similia possibilia confingerentur.
Tertii capitis possibilium apparatus ex duobus fontibus manare debet: ex
historia omni sacra et ex theologia; immo sola Sacra scriptura fons mini
videtur esse admirabilium possibilium in omni omnino genere, ex quibus
Christianum poema per quandam imitationem longe copiosius et rerum mirarum
plenius confici posset, quam mille Aeneides vel Iliades. Quod quo
pacto fieri posset, clarissime sequenti capite demonstrabo.
|