|
et
QUOMODO CHRISTIANUS POETA EX SIMILLIMO QUODAM FONTE MULTO MIRABILIORA
POSSIBILIA HAURIRE POSSIT AD CONFLANDAM EPICE FABULAM DE QUOLIBET HEROE, SED
MAXIME DE CHRISTIANO
Animadverto ergo possibilium illorum
admirabilium, quibus ethnici poetae fictiones suas reddebant illustriores,
fontem fuisse praecipuum antiquissimam illam fabulosam de diis theologiam ab
auctoribus Hesiodo et Homero ipso antiquioribus conscriptam et postea temere ab
idololatris creditam, cum illi fortasse non theologiam, sed potius philosophiam
omnem sub illis fabulis tegere voluerint. Haec tamen cum credita fuisset
theologia veraque ilia omnia putarent veteres ex ilia, quam explicavimus,
occasione Noe relati inter deos a Babyloniis, invaluissetque postea et
infinitus numerus crevisset historiae de diis, data est occasio plurima alia
similia fingendi poetis, hoc est ex ilia universali theologia fabulosa
confingendi novas in particulari actiones vel deorum, vel heroum ipsorum,
simillimas iam ante creditis. Re vera enim omnia ilia, quae tota Aeneide,
Odyssea et Iliade maxime mira videntur, penitus sunt per hanc
imitationem conficta, ut quia universim fabulosa theologia docuit Vulcanum
fabricare arma diis, ad huius imitationem Maro fingit in particulari eundem
Vulcanum fabricare arma Aeneae. Item quia Mercurius universaliter deorum
nuntius credebatur ac praecipue Iovis, sicut Iris Iunonis, in particulari
applicat fuisse ilium ad Aeneam quoque missum in IV et ad Poenos in I; Iridem
vero ad Turnum in IX et ad Didonem in IV. Aeolus praeterea ciet tempestatem,
Neptunus sedat, Mars et Minerva in Iliade proeliis adest, qua universim
earum actionum praesides credebantur. Allecto vero apud Vergilium, Tisiphone et
Megaera apud Statium incitant improbos ad impediendam actionem heroicam, hos
vel illos in particulari, quia hoc assignatur illarum officium m fabulosa
veterum theologia. Somnia praeterea, oracula, metamorphoses instituuntur tota Aeneide,
ut Iunonis in Aeneam, Cupidinis in Ascanium, Iuturnae in aurigam, ad
imitationem metamorphoseon in universali theologica historia de diis conscripta
creditarum. Mirabiles praeterea actiones heroum, ut quod Aeneas descendit ad
inferos ibique Creusam coniugem et Anchisem videt ad imitationem antiquae
fabulae de Orpheo, revocantis ab inferis Euridicen coniugem, de Theseo et
Hercule adeuntibus Tartara. Quo in loco mirari plurimum debes non ingenium
tantum divmissimi Maronis, sed etiam maximum et sollertiam, ne dicam astutiam
quandam. Cum enim vereretur, ne quispiam ilium de tam audaci fictione reprehenderet,
cum nihil tale historia Aeneae ex se promitteret resque valde per se difficilis
apparere unicuique posset, antequam ad ipsam accedat fictionem et Aeneam ad
Tartara deducat, fingit ingeniose Aeneam ipsum afferentem congruentias, cur
debeat descendere ad inferos et exemplis id confirmantem:
Si potuit Manes arcessere coniugis
Orpheus...,
Si fratrem Pollux alterna morte redemit
Itque reditque viam toties. Quid Thesea magnum,
Quid memorem Alciden? - et mi genus ab Iove summo.
Quo poeta oblique facit praeniolitionem
futurae fictionis redditque causam, cur hoc credi possit de Aenea tamquam
possibile, quia nimirum simile quid iam factum erat a Theseo et Orpheo. Se vero
indicat hoc fingere ad imitationem antiquae fabulae.
Atque ex his et samlibus apparet poetas
veteres summo quidem ingenio usos fuisse in hac imitatione. Sed tamen in his
ipsis fingendis a vera poeseos natura plane afuerunt; Cum enim poesis sit rerum
tantum possibilium imitatio iuxta ipsum Aristotelem, ilia vero, quae ipsi facta
credebant atque adeo credebant iterum fieri posse ex iisque tamquam
possibilibus universalibus suas conflabant fictiones, cum fuerint non tantum
non facta, sed etiam re vera impossibilia sint et semper fuerint (quomodo enim
verisimile est plures exstitisse deos veros, vel etiamsi per impossibile
exsisterent, vel dissentire illos secum, vel pugnare, vel esse corporeos
etc.?), manifestum hinc est poetas illos eosdem circa impossibilia versatos
fuisse atque adeo poetas non fuisse. Poeta enim circa rem tantum possibilem versari
potest, utpote creator et conditor, neque plus illi licet, quam Deo, qui
impossibilia non condit.
Hinc autem ulterius manifestum est solum re
vera Christianum poetam esse posse vel saltem illum, qui divinam actionem ex
gententia religionis Christianae tamquam adminiculum heroicae actioni
assignaturus sit. Oportet tamen in hoc imitari veteres poetas, ut sicuti illi
ex universali historia theologica particulares ad imitationem deorum actiones
vel ipsis iisdem rursus diis heroi v. g. opitulantibus, vel certe cum
impedientibus, aut ipsi aliquando heroi attribuebant, ita nos Christianis
heroibus vel etiam ethnicis, ut Lecho Cechoque, ut Craco (prout a divina
providentia peculiariter ad regnum fundandum regebantur) attribuamus
cooperationem divinam vel certe resistentiam et alicuius actionis improbae
impeditionem ex imitatione theologicae nostrae historiae et doctrinae, quae in
sacris libris continetur. Quodsi aliquis fortasse dubitet Cnristianam poesin
neque tam variam esse posse, quippe quae unum Deum colat et non possit ilium
inter se dissentientem introducere, sicuti Iuno et Venus apud Maronem, Pallas
et Neptunus apud Homerum rixantur, neque tam illustrem et miram, quippe quae
tot phaenomena et numinum apparitiones confingere non possit, is re vera,
peregrinus et hospes in Sacra scriptura est. Innumera enim sunt
possibilia in ea et varia prorsus, et illustria, et quae ex natura sua et ex
ipsa externa specie magna et augusta, et omnibus penitus ethnicis et
phaenomenis, et fabulis mirabiliora; quae nimirum confingi poterunt ad
imitationem semel factorum, quae in Sacra scriptura referuntur. Quid
enim putida ilia maiestas Iovis lib. I:
... cum Iuppiter aethere summo
Despiciens mare velivolum termque iacentes
Litoraque et latos populos, sic vertice caeli
constitit...
quid, inquam, habet, cum admirabili ilia
divinae maiestate gloriae apud Ezechielm cap 1, si et eleganter et clare et
rotae divini illius currus admirabiles, et trahentia ilium quattuor animalia, si
sonitus iuxta et turbo, et ignis omnesque circumstantiae describantur?
Concilium vero eiusdem Iovis initio libri X quid habet cum amplissimo illo
senatu sedentis Dei inter XXIV seniores, diademata ad supernae pedes maiestatis
abidentes et universitatis vocem cithara adiuvantes? Aeolus vero cum tota illa
fictione Maronis lib. I quid habet cum Deo, qui ambulat super pennas
ventorum et, ut alibi idem David, non ex antro aliquo putido, ut apud
Maronem, neque ex folle, ut apud Homerum, sed producit ventos de thesauris
suis; qui volat super Cherubim etc.? Neptunus rursus, qui lib. I mare
sedat, quid habet cum Deo, qui in Exodo mare diviit et in duos erigit
parietes, qui mensus est pugillo aquas, quem tam graphice describit Moyses in
cantico: Flavit spiri us tuus et operuit eos tnare. Quis simllis tui in
fortibus, Domine? Stetit undo fluens, congregatae sunt abyssi in medio mari,
qui non delphinos neque equos marinos, sed immensum ilium leviathan subiugalem
suum facit?
Martis etiam
strepitus ille poeticus, Insidiis, Minis et Furoribus stipatus, quid simile
habet cum Domino exercituum, qualis tam graphice describitur (Apocalyp.
19), quam nusquam ab ullo poetarum Mars? Neque desunt illi comitibus Martis
maiores etiam satellites apud Moysem (Exod. 15): Dominus quasi vir
pugnator etc. Misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.
Et in spiritu furosis tui congregatae sunt aquae. Et ut veluti imperatorem introduceret: Dux fuisti,
inquit, in misericordia tua populo. Deinde alios enumerat, quasi
Martis comites: Irruat super eos formido et pavor. Et ne desint anna Deo veluti Marti (Sap. 5, v.
18): Accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem
inimicorum. Induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea indicium,
certum. Sumet scutum inexpugnabile aequitatem. Acuet autem duram iram in
lanceam. Quae omnia maiori maiestate et allegoriae energia exprimi commode
possent a Christiano poeta per occasionem alicuius belli Christiani iuste in
impios suscepti. Iam vero Palladis tota fabula quid habet cum Sapientia divina?
Ego, inquit, in altissimis habitavi, et thronus meus in
columna nubis. Quam decore hoc modo ad quempiam heroem consultantem
accedet! Gyrun caeli circuivi sola et profundum abyssi penetravi, in
fluctibus maris ambulavi et in omni terra steti. Quid simile habent omnea
omnium deorum actiones? Quomodo autem sapientiam divinam introducere in poemate
possim tamquam non idealem, sed veram omnino personam, postea docebo.
Iterum lusus illi divinae sapientiae super
orbe terrarum quam vastam aperiunt fictionum ianuam, quae omnia deorum convivia
et turpes illas voluptates prorsus obruere possint. Iovis vero inepta ilia
iuramenta (lib. X):
...Stygii per flumina fratris
quid habent cum illo: Per memet,
inquit, iuravi, dicit Dominus? Quod vero initio X Aeneidos et Iliados
XI dum loquitur Iuppiter,
Et tremefacta
solo tellus, silet arduus aether
Et zephyri posuere...
vel ut est apud
Statium (I Thebai.):
Et compressa
metu servantes murmura venti,
quid habet cum
illo: In sermone eius siluit ventus et cogitatione sua placavit abyssum?
Quid vero simile
illis: Ignis ante ipsum praecedet. Ante faciem eius ibit mors, egredietw
diabolus ante pedes eius. Vestimenta eius ut lux. Posuit tenebras latibulum
suum, et: In circuitu eius tempestas valida, et: Pulvis pedum eius
nebulae, et: Ascendet Dominus super nubem levem? Quod vero tremit
tellus loquente Iove, qud est ad illud: Montes sicut cera fiuxerunt a facie
Domini. Conturbati sunt montes ...et inclinata sunt regna. Aspexit et dissolvit
gentes et contrii sunt montes saeculi. Incurvati sunt colles mundi ab
itineribus aeternitatis eius? Quod vero ibidem lib. X Aen. et alibi
saepe apud Homerum Iuno, Venus ceterique dii contendunt coram Iove, quid habet
cum illo in Epistola ludae: Cum Michael Archangelus cum diabolo disputantes
altercarentur de Moysis corpore, vel potius illo: Deus stetit in
synagoga deorum, in media autem deos diiudicat?
Quod vero et
Neptunus curru vehatur super mare, quid simile est illi; Viam fecisti in
mari equis tuis. Numquid in fluminibus iratus es, Domine?... vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos
tuos et quadrigae tuae salvatio. Viderunt te et doluerunt montes, gurges aquarum
transiit. Dedit abyssus vocem suam, altitude manus suas levavit. Illud vero
quam mirum: Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt! Haec enim
allegorice possent per modum elocutionis (non idealium instar vel actionum, vel
personarum per modum inventionis) introduci a poeta Christiano ad eorum
imitationem cum curru Martis:
... cireumque atrao Formidinis ora
Iraeque Insidiaeque, del comitatus, aguntur.
Martis rursus
quadrigae et maiestas apud Maronem lib. XII, apud Homerum Illiados V, apud
Statium lib. III, quid habent cum equis illis Apocalypticis quattuor vel cum
illis Zachariae: Vidi et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum
montium; et montes, monies aerei (nc se iactet fortasse Statius aereis
stabulis Marti erectis!). In prima
quadriga rufi equi, in secunda nigri, in tertia albi, in quarta varii. Ventorum iterum proelia:
Eurique Zephyrique ruunt...?
An non illustriora sunt apud Danielem cap.7
et rursus in Apocalypsi multoque magis apud Zachariam specie equorum
confligentes?
Quid vero Mercurius volans quattuor alis
habet cum angelis, qui nuntii proprie sunt divini, vel cum Cherubim sex alis
volantibus, qui non solas, ut Mercurius, alas, sed etiam ipsa sibi corpora ex
quattuor elementis accommodant? Quod quantum ingenio et elocutioni locum dabit!
Quid vero Cupido Ascanii speciem simulans lib. I cum angelo, comite Tobiae?
Quid ipsa Venus Ascanium tollens in altos Idaliae lucos cum altero angelo
portante Habacucum crine apprehenso? Quid monstrum illud Famae, oculosum undique et
clamosum cum sanctis illis ammalibus in Apocalypsi plenis oculis et
clamantibus: Sanctus, Sanctus, Sanctus et multa ora gerentibus?
Fabulosa quoque Atlantis figura caput caelo attollentis, uterum nubibus
immiscentis firmeque terrae inflxi, quid habet cum specie ilia Apocalyptici
angeli amicti nube, coronati iride, solaris vultus, pedibus columnarum instar
altero in mari, altero in terra fixis?
Quid triceps
Cerberus, quid Gorgones et forma tricorporis umbrae vel cum bestia illa,
Danielis, vel cum altera Apocalyptica? Quid vero ilia Mors sedens et otiosa
apud Maronem et infemus ipse murcidus habent cum Morte ni Apcicalypsi
equitante eamque inferno equite insequente? Quid flumen Lethes vel Cocyti, vel
paludes Acherontiae cum lacu inferni et eius ardoribus sempiternis? Elysia vero flumina quid habent cum fluvio crystalline
procedente de sede Dei et Agni? Elysii ipsi campi quid habent vel cum paradise
in Genesi, vel cum gemmata et aurea civitate in Apocalypsi? Ilia
vero, quae Aeneas lib. VI vel in Tartaro vidit, vel in Elysiis campis, quid
habent simile admirabilibus d. Ioannis et Esdrae phaenomenis? Quae summopere tironibus commendamus,
ut vel ea ad particulares transferant fictiones, vel similia possibilia
confingant eisque phantasiam legendis exerceant. Praeterea quid flumina humana
specie a poetis, et Marone praesertim, ex urnis quibusdam suos effundentia
amnes conficta, quid, inquam, habent cum septem angelis effundentibus fluvios
ex septem phialis?
Quid vero vel
Diana, vel Iuno nubibus insidentes et aureae totae apud Homerum et Maronem cum
muliere alata, sole amicta et luna calceata? Quid Iris, nuntia pacis apud
poetas vel apud Homerum a bello revocans deos, cum iride ilia sacra, signo
foederis inter Deum et Noam? Quid Solis fabulosus currus et equi cum igneis
Eliae equis et essedo, quod etiam ceteris sanctis applicare poteris? Quid pugna
deorum apud Homerum cum pugna bonorum angelorum apud Danielem? Angelus, inquit,
Persiae restitit mihi vigniti et uno diebus; et ecce Michael, unus de
principibus, primis, venit in adiutorium. Quod quomodo intellegendum sit, lege interpretes. Tu interim allegorice
tractare poteris hanc pugnam, etiam fortasse in assumptis corporibus, cui quid
simile praestitit Vida m Christiade. Illud vero quam illustre esset, si
ad vivum describeretur angelum hunc Danieli comparuisse accinctum auro, corpore
pellucido chrysolithi, facie fulgurita, oculis lampadiis, brachiis pedibusque
aeneis, voce multiformi! Quid rursus aunt metamorphoses illae Iunonis in Aeneam
vel Beroën, Neptuni apud Homerum in Calchantem, Iuturnae in Metiscum ad ipsa
angelorum phaenomena tarn crebra in bibliis, cum assumpto corpore varias
species, nunc pueri, nunc iuvenis, nunc viri, nunc senis assumunt? Quid ipsius
Iovis in taurum transformatio ad Nabuchodonosorem in bovem conversum? Quid
Iuppiter XII Aeneidos, qui:
... duas aequato examine lances
Sustinet et fata imponit diversa duorum,
Quem damnet labor et quo vergat pondere letum,
ad Deum apud Isaiam cap. 40: Ecce gentes
quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt, ecce insulae,
quasi pulvis exiguus, Libravit in ponere montes et colles in statera?
Quid Apollo, castra Graecorum Iliados α iaculatus e nube,
cum angelo 80 milia interficiente una nocte vel cum alter o angelo dicto
percutiente, qui una nocte primogenita interfecit in Aegypto? Quid Harpyiae
lib. III pugnantes cum Troianis mensasque foedantes vel cum avibus, quas a
victimis abigebat Abraham, vel potius cum armatis locustis pugnantibus in Apocalypsi,
vel cum aliis avibus Apocalypticis proeliantibus contra bestiam? Quid Allecto
stimulans lib. VII Turnum et Amatam cum genio malo exagitante Saul vel cum malo
daemone, qui in Iob ait se circuisse terram cuique permittit Deus mire
affligere Iobum? Et haec quidem possibilia sunt ex parte actionis divinae, quae
vides quam augustiora sunt illis impossibilibus ethnicis, omnia enim hic
praecipua ex Marone et Homero colecta habes.
Nunc ad actiones et possibilia naturae
accedamus atque etiam artis opera. Quid enim templum et regia Latini regis lib.
VII habet cum templo Salomonis et domo aurea, et solio illo, ad quod aurei tot
leunculi adstant? Quid equi omnes Turni in XII, Didonis in IV, Latini in VII,
Rhesi praeterea et Diomedis apud Homerum cum illo unico Iobi equo, qualem
nullus umquam poetarum excogitare potuit? Numquid praebebis equo
fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum? Numquid suscitabis eum quasi
locustas? Gloria narium eius terror. Terram ungula fodit, exsultat audacter, in
occursum pergit armatis. Contemnit pavorem nec cedit gladio. Super ipsum
sonabit pharetra, vibrabit hasta et clipeus. Fervens et fremens sorbet terram
nec reputat tubae sonare clangorem. Ubi audierit buccinam, dicit: Vah. Quid
ad hunc loquens apud Homerum Achillis equus, qui etiam ab ipsa asina Balaam
vincitur? Sed audi plura: Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et
ululatum exercitus. Quid vero stellae omnes apud poetas cum Pleiadibus et
Hyadibus etArcturo apud Iob, vel potius cum illis, quae
pugnaverunt contra Sisaram manentes in ordine et cursu suo, vel cum illis apud
Habacuc11: Stellae luxerunt in custodiis suis. Vocatae sunt et
dixerunt: adsumus. Quid fulmina apud poetas cum illis apud Iob: Numquid
mittes fulgura et ibunt, et revertentia dicent tibi: adsumus? Qvid glacies
poetica cum ilia (Iob. 38), quid pluvia, quid cetera meteora: Quis est
pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? De cuius utero egressa est
glacies? Nunquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis
aspexisti? Et Ecclesiastici (43); Aperti sunt thesauri et evolaverunt
nebulae sicut aves... tempestas aquilonis... sicut avis deponens ad sedendum
aspergit nivem... Gelu sicut salem effundit super terram... Frigidus ventus
aquilo flavit et gelavit crystallus ab aqua... et sicut lorica induet se aquis.
Lege totum hoc caput, et plures collegisti catachreses, quam ex toto
Statio aut Claudiano, etpossibilia quaedam allegorica. Quid porro clipeus
Homeri vel Aeneae cum uno Ezechielis latere, in quo Hierosolyma et obsidio eius
descripta? Quid vero illae dies, quas poetae ingeminant in clipeis cum ilia Machabaeorum
cap. 6: Refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis
et resplenduerunt sicut lampades ignis? Quid cortinae Apollonis Delphici
vel Cumeae Sybillae cum cortinis sanctuarii et oraculo in Exodo? Quid
columbae ramum Aeneae monstrantes in VI cum columba ramum oleae afferente Noe?
Quid tubicen ille Misenus vel Triton cum angelis tubas inflantibus
Apocalypticas vel cum Levitis tubicinibus, quorum cantu corruerunt
Ierichontini? Quid Polydorus post mortem alloquens Aeneam in III vel Dido et
Anchisis in VI cum Samuele a pythionissa rcsuscitato vel cum osaibus Elisaei
post mortem prophetantibus? Quid somnia illa Aeneae et aliorum apud ceteros
poetas cum somniis Iosephi somniantis suum manipulum adorari ab undecim
manipulis et a sole, et a luna vel Pharaonis de spicis et vaccis, vel
Nabuchodonosoris de colosso regnorum vel de arbore operiente orbem terrarum,
vel d. Petri de mappa animalium? Quid metamorphosis navium Troianarum in
nymphas cum virga Moysis transformata in draconem? Quid serpentes in Laocoontem
et filios immissi cum serpentibus populo Hebraeo infestis?
Et ut tertii
capitis possibilia veniamus, nimirum heroicas actiones, quid opes Agagemnonis
et sapientia cum Salomone, quid robur Achillis cum Samsone, quid pietas Aeneae
cum Iosue vel Gedeone, quid Nestoris eloquentia et mansuetudo cum Moyse, quid
Diomedis et Aiacis utriusque virtus cum Davide, quid strenuitas Patrocli cum
Ionatha, quid prudentia Ulixis cum Achitophele, quid forma et elegantia Paridis
cum Absalone? Quid porro Euryali et Nisi amor cum Davidis et Ionathae amicitia,
quid mirabiles illae agnitiones et peripetiae apud omnes poetas in unum
collectae, Aeneae cum Mnestheo lib. I et lib. III cum Andromache, et apud
tragicos Iphigeniae cum Oreste, quid, inquam, habent cum unica illa agnitione
admirabili Ioseph cum fratribus? Quid peripetiae, hoc est perplexi eventus,
omnes apud eosdem poetas cum uno eventu Jephtes? Quid mater Euryali vel Hecuba
apud Homerum cum una matre Machabaeorum? Quid congresus Achillis cum Hectore
cum congressu Davidis cum Goliath? Quid Aeneae cum Turno duellum cum lusu
puerorum Davidis? Quid Cacus in spelunca cum Samsone templum diruente? Quid
Camilla cum Iudith et Debora? Quid equus Troianus ligneus aliquot centuriarum
capax cum area Noe paene totam universitatem viventium complexa?
Hae sunt omnes
praecipue fictiones antiquorum poetarum possibiliaque ab ipsis conficta, quae
omnino, ut vides, et veritate ipsa, et externa maiestate vincuntur a nostris
possibilibus, ut omittam plurima, quorum penitus nihil est simile et in ipsis
fabulis, ut ad unius herois vocem caelum solis atque adeo reliquos omnes duodecim
orbes ipsamque naturam constitisse, in alterius vero gratiam retro etiam
cessisse, Ionam in utero ceti triduo vixisse, ut omittam pluvias coturnicum et
manna ab angelis fabricati admirabiliaque Moysis opera in Aegypto, Abrahami,
Iosephi, ob quae crediti fueunt ab ipsis idololatris Ioves, prout et Noa, ut
docuimus in Antiquitatibus. Eorum
tamen opera in fabulis suppressa vel certe minori specie admirabilitatis
credita. Omittimus autem haec, ut locum tironum diligentiae demus.
|