|
hoc
est
QUOMODO POSSIMUS ILIIS PROBABILITATEM ASTRUERE, QUASI DE FACTO EVENERINT CIRCA
ACTIONEM, HEROICAM VEL IN IPSA ACTIONE
Et quidem vel reperire, vel confingere
plurima possibilia sunt partes ingenii, repertis autem uti et ilia ad fabulam
applicare partes erunt iudicii. Ingenium illis pulchritudinem dat et primam
quasi vitam; educat autem ilia et adolescere in robur facit indicium. Itaque
quam maxime curandum est, ut tertio capite docui, ut non tantum ipsa possibilia
sint ex se mira et illustria, sed etiam probabilia, quae evenisse verisimile
sit. Oportet ergo ita constituere fabulae partes, ut ab illis trahatur
exsistentia possibilium, immo etiam exigatur. Inveniri ergo debet aliquid
commune, quod sit fons ipsius exigentiae horum possibilium illustrium. Quis autem ille sit, ita
speculanti, ni fallor, patet:
Primum omnium
actiones heroicae ex sua natura difficiles sunt. Difficile autem est, quod vel ex
natura sua superat vires ordinarias agentium, vel certe obnoxium est
impedimentis. Non enim plura reperias capita difficultatis; ex quo ulterius
patet ipsum difficile in actione heroica ease fundamentum probabilitatis
illustrium possibilium. Si enim nihilominus exercetur actio, etiamsi et in se
difficilis sit intrinsece, et extrinsece impediatur, oportet intervenire
exstraordinarias causas adiuvantes quidem respectu ipsius intrinsecae
difficultatis, removentes vero prohibens respectu contrariarum impedientium
causarum. Extraordinariae rursus causae
utrumque non perficiunt nisi per operationem vel cooperationem extraordinariam.
Huiusmodi autem operationes sunt ex se illustres et mirae, atque adque tota
probabilitas eorum, quod evenerit, fundatur in illo difficili heroico. Quod ita
clarius constabit exempio Aneidos, Aeneam, profugum e Phrygia, in Italia
regnum fundare est ipsum universale difficile ex natura sua quidem et
intrinsece. Egebit ergo adiuvantibus, etiamsi nullas impedicntes extrinsece
haberet. Multo autem magis egebit adiuvantibus, si oppositas habuerit
impedientes. Utrumque autem genus causarum, impediens et adiuvans, ex diis erit, vel
potius dii ipsi. Regnum enim fundare divini esse auxilii etiam ethnici
agnoscebant, cum res publice homonym pertineant ad umversalissmiam causam,
sicut et impeditio earum. Oportet ergo Maronem introducere Iunonem quidem
impedientem et Aeolum stimulantem ad evertendas naves navigantis in Italiam
Aeneae, et Allectum ad causas belli excitandas, cum in illam venerit; utrumque
vero impedimentum quia victum est, oportet, ut Neptunus sedaverit tempestates
in itinere, in Italia vero bellum excitatum permissu Iovis et opibus Veneris ab
Aenea profligatum sit. Et ecce quanta ex difficili oritur maiestas possibilium!
Hinc enim tota Aeneide fictae omnes deorum actiones. Sed ut
particularius hoc ipsum demonstremus et quam probabiliter fingantur ipsa mira
ex difficilibus, planius totam Aeneidem considerabimus. Difficile ergo
erat et periculosum, necessarium tamen ad heroicam vigilantiam et sollertiam
exprimendam solum Aeneam cum Achate per ignotas vagari silvas in peregrina
terra. Fingatur ergo mirum, necessarium
tamen proindeque probabile occurrisse illi Venerem, quae eum et iter, et gentem
doceret. Difficile tamen et periculosum erat eum ad urbem inter barbaras gentes
pervenire. Ergo fingendum mirum necessarium, ut Aeneas a Venere nube
involvatur,
Cernere ne quis cum neu quit contingere
posset
Molirive moram aut veniendi poscere causas.
Difficile est Poenos natura sua feroces
viginti classibus Aeneam armatum et quidem ignotum vel recipere, vel non
invadere praedae causa; mittatur ergo Mercurius a Iove, ut ponant "ferocia
Poeni corda volente deo".
Difficile erat ipsum Aeneam externum et
quidem coniuge viduum a Didone pudicitiam professa in hospitium admitti; ergo
praemittendus Cupido, et quidem aptissime in persona Ascanii, quem pudica adhuc
Dido nihil tale suspicans honeste in sinu foveret. Difficile est, ut Aeneas
semel Didoni coniugio iunctus in Italiam navigare pergat; ergo iterum Mercurius
a Iove mittatur navigationem Aeneae suasurus.
Difficile est Aeneam in incertum navigare,
utpote felicitatis inscium futurae, et non potius alicubi consistere et taedio,
et longinquitate itineris fractum, et penuria edendi adactum; ergo fingenda
erunt et vaticinia de regno capessendo Italiae Creusae in II, Anii et Heleni in
III, et somnia de eadem Italia adeunda in III et in IV, et oracula Apollinis in
III et Sybillae in VI, et iterum vaticinia Harpyiae Celaeno in III. Immo etiam ad
propositi magni confirmationem adeundus in inferis Anchises, ubi
...natum per singula ducat
Incendatque animum famae venientis amore,
Exin bella viro memoret, quae deinde gerenda
Et quo quemquo modo fugiatque feratque laborem,
insuper et
edoceat nepotes futuros
... Dardaniam prolem, quae deinde lequatur
Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes.
Defficile tamen ipsum Elysium erit vivo
adire; ergo fingendus erit ramus aureus, cuius beneficio deducantur vivi in
infera. Difficile rursus erit hunc ipsum reperire; igitur fingendae erunt
columbae duae, quae ad eum reperiendum Aeaneam deducant cum sint Veneris matris
satellites. Difficile rursus erit sine duce intrare Tartara et evadere; ergo
fingendum erit eo tempore Cumaeam Sybillam exstitisse et ad eam Aeneam
accessisse. Figenda erit etiam porta eburna, per quam exire impune Aeneas
possit.
Defficile erit ingresso Italiam externo
homini iure aliquo obtinere regnum; ergo fingenda est occasio aliqua: Latino
regi fuisse unicam filiam, heredem regni. Difficile tamen erit Latinum velle
illam dare externo principi, et quidem profugo, in coniugem; ergo fingenda
erunt primo quidem portenta: obsessam laurum in medio palatii ab apibus et
Laviniam crinibus flammas praetulisse; deinde somnia externo genero deberi
Laviniam; tum vaticinia et oracula Fauni eiusdem sententiae affingenda.
Difficile erit homini pacato, Aeneae, et minime iniurio a Latino et Turno
bellum inferri; ergo confingendum est ab Allecto obiectum fulsse cervum, primam
occasionem belli. Difficile est Latinum, regem iustissimum. Belli portas
aperuisse; ergo ipsa
Belli ferrates rumpat Saturnia postes.
Defficile erit inscium Aeneam potuisse
invenire in terra hostili auxilia; ergo hoc illi revelet in somnis Tiberinus
lib. VIII. Difficile erit Aeneam tot proeliis interesse, tam generose
confligere neque occidi; ergo illi arma procuranda caelestia Vulcani arte
fabricata, quibus probabiliter incolumis sit futurus.
Difficile credi potest classem ipsius nbn
fuisse a Turno combustam; ergo fingatur Matrem Cybelen hoc a Iove deprecatam
fuisse, ut siquidem ex Idea pinu essent fabricatae, in plures verteretur
nymphas. Difficile est Aeneam absentem de Ascanii periculo et suorum obsessorum
rescivisse; ergo fingantur eaedem nymphae occumsse illi naviganti secundo
Tiberi ab Euandro et periculum nuntiasse. Difficile est Aeneam modo vulneratum
redire statim posse in proelium, quod tamen exigebat duellum cum Turno
imminens; ergo
Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
Dictamnum genetrix Cretaea carpat ab Ida,
insuper:
...fuscum labris splendentibus amnem
Imbuat occulte medicans spargatque salubris
Ambrosios sucos et odoriferam panaceam.
Difficile est Iunonem non laturam auxilium
Turno duellanti; ergo
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
Alloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
‘Qui iam finis erit, coniunx?’ etc.
Difficile est Iuturnam, sororem Turni,
deserere fratrem periclitantem; ergo fingatur fratri sacrum ensem reddere
fracto illo mortali, mox tamen Iunone a proeliis abscedente etiam ipsa
abscessisse fingatur. Postremo difficillimum omnium erit tanti animi et roboris
Turnum occidi ab Aenea, praesertim haerente telo in stipite; ergo fingatur
Venus hastam a stipite revulsisse et insuper a Iove unam Dirarum missam fuisse,
quae se Turni ad ora
Fertque
refertque sonans clipeumque everberat alis.
Neque minus
difficile erit pium ilium tota Aeneide Aeneam Turnum vitam a se
humiliter deprecantem non exaudire; ergo fingatur infelix balteus apparuisse
... et notis
fulgentia cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
Straverat atque umeris inimicum insigne gerebat,
ut interea
Aeneas ultimam actionum heroicarum et difficillimam conficiat et Turnum
Pallanti
Immolet et
poenam scelerato ex sanguine sumat.
Animadvertis
ergo mirabilium possibilium probabilitatem fuisse semper praeiactam in ipso
difficili. Unde collige duo: 1. Si velis admirabilibus rebus plenum poema
conscribere, debere te quaerere actionem ex sua natura difficillimam, ut
des locum probabilem actionibus superiorum causarum ac praecipue Dei. 2. Re
vera de heroibus Christianis maiori cum probabilitate admirabilia posse scribi,
cum illi actiones proprie super naturales exerceant; quibus et mali genii
particularius obstent, et Dcus singularius opituletur. Quod magnam fictionibus
opportunitatem dabit.
|