|
Quia autem ipsa possibilia
eorumque probabilitas ordinatur ad tractandam episodice herois actionem
universaliter ut herois perfecti, ne quid vel desit ad exprimendam in ea
perfectionem herois, vel superfluum sit et otiosum, primum constituenda erit
idea universalis heroicae huius perfectionis, iuxta quam tamquam regulam ilia
ipsa probabilia possibilia exeant in actum fabulae, ut non sit minus in ipsa
tota fabula neque plus, quam sit universaliter in ipsa idea perfecti herois.
Haec porro idea triplex esse potest.
Prima universalis secundum quid, continens
nimirum perfectionem herois in certa virturis specie, v. g. patientiae vel
paenitentiae. Haec vero eiusmodi pro brevissimis poematiis, qualia solent
integre declamari de d. martyribus vel ceteris heroibus Christianis. Sed curandum
est, ut unica eius actio accipiatur, quae proprie ad aliquam virtutem
pertineat, in eaque exprimatur tota perfectio eius virtutis, non iuxta illud,
iuxta quod exercita est, sed iuxta quod potuit exerceri perfectissime.
Secunda idea est universalis simpliciter,
quales duas accepit Homerus, alteram pro Iliade, pro Odyssea
alteram, cum nimirum genus quoddam accipitur perfectionis determinatum illud
quidem, sed quod affinitatem habeat cum ceteris perfectionibus humanae
felicitatis et suo quodam modo pertineat et fundatur per omnia vitae humanae
officia. In Odyssea ergo accepit prudentiam unam quidem, universalem
tamen virtutem et ad ceteras fusam, in quo excellentem Ulixem expressit, praxim
tamen ei non attribuit per se. In Iliade ergo accepit ideam praxis
ipsius, seu actionis in omni paene genere tractandam. Itaque in Odyssea
perfectissimum heroem imitatus est, in quantum prudens est, in Iliade
vero, in quantum actiosus, duasque diversas pro iverso poemate suscepit
universalitates perfectionis heroicae, internam et externam, contemplationem et
actionem: perfectionem, iuxta quam homo sibi vel aliis imperat actionem, aliam
vero, iuxta quam vel ipse exsequitur, vel alii. Achillem enim, praecipuum
heroem in Iliade, tamquam speculum praxis proposuit in omni ferme agendi
ratione, ceteros vero, Agamemnonem, Aiaces duos, Hectorem, Menelaum, Paridem
non nisi in certa quadam agendi perfectione.
Tertia idea est
universalissima herois in omni omnino genere actionis internae et externae,
contemplationis et actionis, imperii interni et exsecutionis absolutissimi.
Talem imitatus est Vergilius tota Aeneide. Quare etiam assecutus est
omnem omnino perfectionem epici poetae, atque adeo Homero ipso manifeste
superior Iliadem simul et Odysseam in una Aeneide
inclusit. Nam quod attinet ad Iliadem et perfectionem actionis, re vera
in uno Aenea expressit et Achillis fortitudinem magnanimitatemque, sed sine
ilia vitiosa iracundia, et Hectoris constantiam, sed sine infelicitate, et
Aiacis utriusque audaciam, sed sine insania, et Diomedis robur, sed sine
impietate, et eloquentiam Nestoris sapientiamque, sed sine blanditiis, et
Agamemnonis vigilantiam diligentiamque, sed sine invidentia. Quod vero attinet
ad Odysseam et ad prudentiam contemplandique perfectionem, eam etiam
melius dubio procul in Aenea Maro quam Homerus in Ulixe imitatus est, in lib.
VI praecipue. Cum enim civilis quidem et actuosa vita, qualis in Iliade
est, postulet societatem, contemplativa vero solitudinem, hinc accidit, ut
Ulixes in Odyssea ex regione Calypsus discedat nullo comitatus
exercitu vel multitudine, quali v.g. cinguntur Achilles et Agamemnon in Iliade,
unus Graecorum, alter Myrmidonum dux, prout etiam et Aeneas stipatus plerumque
introducitur in actuosa vita ab exercitu vel a sociis. Ceteroqui cum solo stipatur
Achate vel certe aliis vigilat dormientibus, contemplationem aggreditur, ut cum
in lib. I per silvas errat et ab una nympharum historiam regni Carthaginensium
edocetur (ibi enim exprimitur tamquam princeps historiae legendae studiosus).
Item cum in VI descendit ad inferorum loca, solam accipit Sybillam comitem,
relicto etiam Achate, speculatio enim nonnullarum scientiarum, ut theologiae,
et futurorum cognitionis maiorem ceteris requirit solitudinem.
Itaque
theologiam et futura docendus in inferis, Achatem, hoc est intellectum, qui
continuo prudentem Aeneam sequitur, relinquit, solam Sybillam, hoc est fidem,
secum accipit. Ad ea enim, ad quae cum Achate, hoc est cum intellectu,
discurrendo pervenire non possunms, cum Sybilla, hoc est cum fide sola, pervenimus.
At vero in I, ubi levioris scientiae, hoc est historiae, studiosus exprimitur,
comitatur eum Achates, hoc est intellectus.
Quomodo vero
singula episodia ita componere in fabula possimus, ut in eis omnes hypotheses
explicentur illius universalis ideae, exemplo ipsius Vergilii facillime id
sequenti capite patebit.
|