|
In duo capita
episodia heroicae actionis video in Marone distributa: in contemplationem et
actionem. Id quod et Scaliger ingeniosissimus animadvertit, etsi nihil horum,
quae ad praecepta universalia hactenus a nobis data pertinent, vel primis
quidem attigerit labris, ut mirer prorsus eum vel difficultatem Aristotelis
explicandi de universalitate fabulac effugisse, vel potius poeseos artem per
sola exempla Vergilii docere voluisse, quod sine grammaticorum est, quos ille
tamen acerbius insectatur. Utemur ergo hac ipsius distributione, ne tamen
quidquam de alieno sumpsisse videamur, et distinctius episodia ipsa proponemus,
et de contemplatione et actione, et etiam, nisi fallor, integrius. Plura enim
et quidem praecipua in Marone animadvertimus, quae Scaligerum effugerunt. Sed iam a contemplatione ordiamur!
I pars
episodii heroici
Contemplativus
Aeneas
Ut ergo perfectum in speculatione Aeneam
repraesentaret Maro, omnium ei scientiarum et artium praecipuarum, saltem quod
theoriam et imperium, attribuit actiones.
Theologus
Et primum quidem rerum divinarum
scientissimum exhibet, quippe cum Aeneam sacra diis facientem ferme quolibet
libro describat religionemque patriorum deorum ex Troia in terram hosticam
transferentem, cuius cultum vel patriis doceret caerimoniis, vel etiam invitos
armis cogeret ad capessendum. Iam vero quam theologiae superstitiosae peritiam
ilia sapiant (lib. VII):
Sic deinde effatus frondenti tempera lauro
Implicat et geniumque loci primamque deorum
Tellurem Nymphasque...
... tum Noctem Noctisque orientia signa
Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem
Invocat...
vel illa lib. VI, cum penetrat et penitus
pervestigat
... res alta terra et caligine mersas,
hoc est totum Pluti regnum et
praecipuam fabulosae theologiae partem de finibus bonorum et malorum oculis
usurpat! Iam
vero etiam de intellegentiis, quae pars theologiae est, speculatur in III et
quasi duas sententias probabiles exammat:
Incertus,
geniumne loci famulumne parentis
et rursus
in eodem, cum videret Harpyias, quarum una diceret se maximam Furiarum, summa
scientia parique modestia dixit:
Sive deae
seu sint dirae obscenaeque volucres.
Caerimonias
vero ludos Iliacos in III exercendi rursumque funebres in V et ipsarum
exsequiarum ritus quam accurate praescribit! Conscientiae quoque resolvendae
rationem apprime calluit, quam vocamus theologiam moralem. In II enim noluit
attrectare sacra,
... donee se flumine vivo
Ablueret.
Philosophus
Philosophi nomine non tantum intellego cognitorem
naturae, sed etiam geometram, astrologum, astronomum, cosmographum,
chronographum et praeterea ethicae, politicae et oeconomicae gnarum.
Geometra
et geodaetes
Primum ergo tamquam geometres et rationem
mensurarum apprime callens visa statim Carthagine in I:
Miratur molem ... magalia quondam,
Miratur portas strepitumque et strata viarum.
Neque in urbibus condendis aliquo delineatore
indiget, sed in VII
... ipse humili designat moenia fona
it rursus in V:
... urbem designat aratro
Sortiturque domos.
Chronographus
Videtur etiam naturalis horologii satis
fuisse gnarus ex communi umbra, ita enim in III quasi ex gnomone
denuntiat horam:
Sol ruit interea
et monies umbrantur opaci.
Opticus
quoque, hoc est
perspectivae Tacultatis gnarus, erat. Ideo
enim in I
...fastigia, suspicit urbis,
hoc est radio visuali explorat. Immo et
Astrologus
Quod enim ei
apparet Venus in I et Mercurius in IV quodque cetera phaenomena contingant,
nihil aliud est, quam quod ex signo Veneris et Mercurii ceterisque astris
futuram ipse suam fortunam intellexerit, ut in I ex signo Veneris dominantis
futuram sibi fuisse Didonem facilem in se recipiendo. Nec fuit minus perfectus
Astronomus
Non enim ex co
tam sollicite petiisset Pallas in X noctu navigans et iuxta assidens de variis
astrorum phaenomenis. Praeterea astra speculans omnibus dormientibus solus
vigilat
... secumque
volutat
Eventus belli varies, Pallasque sinistro
Affixus lateri iam quaerit sidera, opacae
Noctis iter...
Neque ille Iopas in I non nisi coram gnaro
philosophiae cecinisset
... errantem lunam solisque labores,
Undo hominum genus et pecudes, undo imber et ignes,
Arcturum pluviuque Hyadas geminosque Triones.
Ideo fuit etiam
perfectissimus
Physicus
Nam et in VI in
campis Elysiis speculatur primas causas rerum:
Principio caelum
ac terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra,
Spiritus intus alit totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet,
inde de natura animantium,
et potissimum de animae immortalitate, immo etiam, quod ad theologiam pertinet,
de quodam igne purgatorio ab Anchise docetur et statu animarum post mortem:
Inde hominum
pecudumque genus vitaeqe volantum
Et quac mamoreo fert monstra sub aequore pontus.
Igneus est ollis vigor et caelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Immo etiam illa
penitus intellegit, quae attinent ad compositionem animae et corporis:
Hinc
metuunt cupiuntque, dolent gaudentque etc.,
immo et
naturam peccati habitualis delebilem, quod etiam est theologi:
Quin et supremo
cum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseris nee funditus omnes
Corporeae excedunt pestes penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris
et:
... aliis
sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus aut exuitur igni.
Quin etiam
fuerit sane perfectus
Metaphysicus
quippe qui
res futuras in universali quodam cognoverit, exercens abstractionem
perfectissimam:
Pometio castrumque Inui Bolamque Coramque;
Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
Nequo vero non fuit et
Magus naturalis
quippe qui nube quadam Veneris saeptus intret
Carthaginem nullique penitus aspectus; quod quidam per magiam naturalem fieri
posse contendunt.
Cosmographus
item quod fuerit, manifeste declarant et duo
libri, II et III, in quibus tam exquisite recenset tot diversa loca eorumque
situm, et quidem in tribus orbis partibus: Asia, Europa, Africa, peculiariter
describendo flumina, montes, insulas, regiones et tam exacte in fine III Aetnam
montem. Immo et alii libri host idem ostendunt, dum in explorandis regionibus
tam curiosum exhibent; et quidem utramque partem cosmographiae cum calluisse
insinuat Maro, geographiam scilicet et hydrographiam, dum canit:
...multum ille
et terris iactatus et alto.
Qua in re ut
perfectiorem faceret, etsi non esset necesse ex ratione itineris in Italiam id
confingere, confinxit tamen eum quoque in Africa fuisse, ut in hac geographie
particula nihil Aeneae deesset. Huc pertinet et
Medicus
quem etiam
scientissimum exhibet in Aenea, dum in XII fingit Venerem ei vulnerato
attulisse dictamni herbam. Quid enim aliud est Venus nisi natura rerum, ut
explicavimus in fabulis poetarum? Haec
quia cognita fuit Aeneae, scire poterat facile naturam herbarum, quae ad
medicinam pertinent. Fuit et
Ethicus
Hoc est
pertissimus officiorum vitae humanae, quod vel eius ipsae indicant actiones
itemque illa de appetitibus:
Hinc
metuunt cupiuntque, dolent gaudentque...
Ipsae etiam
exhortationes habitae ad socios lib. I et ad Didonem lib. IV sparsaeque
sententiae per librum II et III moralem philosophum redolent.
Oeconomus
praeterea
fuit, non enim quomodocumque miratur urbem Carthaginis,
...portas
strepitumque et strata viarum,
sed quasi exemplum
desumens exstruendarum a se urbium. Lares praeterea et Penates proprios tam
sollicite observat. Alteram coniugum fortuito amissam in ardente Troia
diligenter inquirit, alteram iam iam a Turno ereptam bello recuperat. Classem sub Antandro molitur initio III nec
proficiscitur nisi perfectus oeconomus
Cum sociis gnatoque et Penatibus, et magnis dis.
Haec enim
sunt potissimum occonomiae partes. Patrem praeterea ex ruinis effert
Troiae et tota Aeneide:
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Prudenter item in III coorta peste inchoatam
etiam deserit civitatem, cum prius aliam reliquisset in Thracia, metuens
cautissime vicinitatem crudelissimi regis. Quamquam et ex capite hoc
existimari potest perfectus
Politicus
Tota enim Aeneide tum in foederibus, tum
in bellis suscipiendis, tum in legationibus conficiendis speciem politiae
perfectissimam refert. Undo etiam potest existimari absolute
Prudentissimus
ut nihil aliud tota Aeneis sit nisi
quoddam civilis et politicae, et oeconomicae, et ethicae prudentiae speculum,
quorum singula si persequamur, in infinitum excresceret commentarius. Sufficiant aliqua! Lib. I
afflictus penitus
... curisque
ingentibus aeger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
In eodem libro
Carthaginis ignotum adbuc hospitium non nisi nebula saeptus ivisit, ut doceat
prudentissimos quosque principum occultata specie maiestatis explorare debere
alienas civitates, ut et a periculo absint exterorum, et impune curiosi esse
possint, et sumptus evitent, quos alioqui immensos subirent, si aperta specie
maiestatis exteras invisant urbes. Ibidem in nube adhuc latens suos de se
loquentes coram Didone audit incognitus. Commune enim hoc est principum
politicorum, ut iudicia de se investigent suorum suis ipsi auribus, ut vel se
corrigant auditis secure vitiis, vel fidelitatem explorent subditorum. Attamen
nihil de se sinistri Aeneas audit ex suis, immo potius ilia:
Rex erat Aeneas
nobis, quo iustior alter
Nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
Neque contentus
est ipse sua sententia, sed, ut lib. III
de se ipso refert, comitia celebrat ad colligenda salubriora consilia:
Monstra deuro refero et quae sit sententia,
posco.
Iuris
utriusque peritus
divini, inquam, et humani fuit. Unde in
II sanguine in bello etiam iusto aspersus non attrectat tamen sacra. Exsequias
inhumatis celebrat, sacrificia debitis expedit caerimoniis aliaque id genus
innumera tota Aeneide. Pro conservatione etiam sacrorum cum Graecis
ardente Troia proeliatur et sane iuriss totius divini oportebat fuisse
peritissimum,
... dunn conderet urbem
Inferretque deos Latio.
Iam vero omnia omnium sacrificiorum genera
tam exacte cum diversis circumstantiis arae, victimae, loci, temporis peragit,
ut paene ipsius iuris divini | doctor fuisse videatur. Neque ignoravit ius
humanum, et quidem primum gentium, cum quocumque accedat, mittat statim legatos
pads rogandae causa vel hospitii, et aliunde missos ad se humaniter excipat,
bellum non nisi illatum iniuria persequatur. Deinde particularis prudentiam
iuris quam illa ostendunt, quae affert excusando se a coniugio Didonis:
... nec ego hanc abscondere furto
Speravi, ne finge, fugam, nec coniugis umquam
Praetendi taedas aut baec in foedera veni.
Augur et haruspex, et
vates
repraesentatur
quoque a Marone, ut nihil illi ad perfectionem contemplationis deesse
ostenderet. Cognitio enim futurorum est quaedam etiam perfectio contemplandi
res futuras. Itaque introdudt eum futura cognoscentem, partiam ut augurem in
lib. I et haruspicem in lib. VII per portenta fulgurum, cygnorum, partim per
visionem ut vatem ut phaenomena deorum dearumque, partim per simplicem
futurorum revelationem, ut quater in lib. in, semel in libro II, bis in lib. IV, semel in libro VII, bis lib VIII et saepe alias,
partim etiam per somnia, partim per oracula et, responsa, partim per varia
signa. Hic quoque non impedit, quatenus a nobis nominetur ex opinione
ethnicae superstitionis a Marone descriptus quasi perfectissimus
Ascetes
quippe tota Aeneide phaenomena deorum
dearumve dignoscit et revelationes illas ethnicas interpretatur. Hector quoque illi in II
et Anchises in IV, et Creusae umbra in II, et Penates in III, et Tiberinus in
VIII in somnis apparent. Polydorus vero
in III etiam vigilantem alloquitur. Neque pietas ilia tota Aeneide a
Marone laudata fuit in Aenea sine egregia quadam scientia asceticae facultatis.
Nunc iam ad alias artes veniamus! Nonnullarum
autem, quae sunt excellentiores ex natura sua, exerdtium subeuntem facit,
nonnullarum vero viliorum theoriam tantum Aeneae attribuit.
Orator
ergo primum fuit, et quidem in omni genere,
perfectissimus, deliberativo scilicet, demonstrativo et iudiciali. Quare et
Macrobius orationes Aeneae apud Maronem ipsis etiam Ciceronianis praefert, ideo
quod magis varium genua et causae in Ulis reperiantur. Expende enim
dcmonstrativam in I ad reginam et suasorias multis in locis, et forensem in IV,
cum reginae refellit rationes, sed lege prolixius de hoc Macrobium! Nunc
adverte, obsecro, quam perfectus fuerit
Historicus
Totus enim ille sermo lib. II et III an non perfectissimum
redolet historicum, si et locorum, et temporum, et actionum, et rei ipsius
vultum intuearis?
Quare fingit Maro (quod et Livio contigisse d. Hieronymus tradit ceterique) eum
non ab initio tantum attentissime auditum, cum nimirum
Conticuere onmes intentique ora
tenebant,
sed etiam ad finem usque. Unde in fine
m subdit:
Sic pater Aeneas
intentis omnibus unus
Fate renarrabat divum cumuque docebat.
Heroice vero
commentarium de suis rebus recenset, propria enim historia de rebus heroi
maxime conscribenda est. Unde et Iulius Caesar praeclare de Gallico et civili,
quae ipse gessit, scripsit commentarios, ut non minor esset calamo, quam
gladio. Nunc videamus, an etiam fuerit expressus a Marone tamquam
Poeta
Occurrit ergo
ilium conscripsisse egregium epigramma inscriptum clipeo:
Aeneas
haec de Danais victoribus arma,
magis tamen
poetam fuisse probat, quod hymnos diis pangat, quod in VI se peritissimum
fabularum ostendit de Theseo, Hercule, Castore, quod illi Musaeus in Elysiis
campis et Orpheus ceterique poetarum, tamquam imitandi allegolarice
proponuntur, quamquam satis est printipibus hac facilitate delectari. Unde et libenter in fine libri I audit crinitum Iopam
carmina concinentem. Unde et
Musicus
existimari potest fuisse. Id vero non nisi in
otio et in conviviis. Ceteroqui nescio, cur illi magis placuerit Misenus,
tubicen virilioris cuiusdam musicae, peritus qui sciret
Acre ciere viros Martemque accendere cantu.
Unde et immortale nomen illi dedit,
montem Misenum nuncupans, et exsequias, quales nulli umquam suorum tota Aeneide,
celeberrimas in VI exhibuit.
Pictor
vero quam fuerit perfectus, quoad
theoricen, illud unum in fine I satis declarat, quod picturas templi
Carthaginensis tamquam peritissimus speculator miratur. Unde alloquitur
Achaten:
... sunt hic etiam sua praemia laudi,
Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
Agnovit nimirum in lacrirnis rerum, hoc
est in ipsis coloribus, expressam Troianam historiam, quos colores appellat
lacrimas rerum, docens eos debere ease imitatores rerum ipsarum, quas
repraesentant. Illud etiam non nisi pertissimum picturae saltern diiudicandae
arguit:
... atque animum pictura pascit inani.
Architectus
videtur mihi, quoad theoriam, fuisse
optimas (lib. I).
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo...
Artificumque manus inter se operumque laborem,
hoc est singula cum singulis comparat,
quid aliud tacit, quam singulorum explorat proportionem, quod artis
architectonicae est ? Merito ergo lib. IV sciens peritum fuisse architecturae
Dido
Nunc media Aeneam secum per moenia ducit
Sidoniasque oitentat opes urbemque paratam,
Ut nimirum tamquam a perito iudicium de
singulis accipiat. Immo insinuat Maro in illo versiculo lib. IV:
Aeneam fundantem arces ac tecta
novantem
et tecta de novo quasi male aedificata
correxisse Aeneam, et arcem urbi prudenter addidisse illique totam
architecturam commissam fuisse a Didone.
Nauclerus
vero quam
fuerit exactus, vel hoc ipsum indicat, quod extincto in V Palinuro
...
ipse ratem nocturnis rexit in undis
et lib.
X ad clavum navis sedet.
Agricola
fuit providus, quod ilico
mutavit sedem urbis lib. III sterilem, in
qua sociis
... victum seges aegra negabat.
Venator
quoque
repraesentatus est egregius, cum tot cervos ipse solus in lib. I confixit.
Ceteras artes viliores non affero, quarum fuisse scientissimum, saltem quoad
impcrium, tota Aeneide insinuat Maro. Atque ita perfectissimum, quoad
contemplandi actionem internam, facit. Nunc ad alteram partem perfectionis,
quae in actione externa consistit, herois veniamus!
II pars episodii heroici
Actuosus Aeneas
Dabo hic
ob maiorem claritatem agentem perfecte Aeneam vel tamquam publicam personam,
vel tamquam privatam; publicam, ut regem seu principem, imperatorem seu ducem,
legislatorem seu iudicem, pontificem seu sacerdoptem; privatam vero tamquam
civem et militem. Brevitatisque causa
insinuabo dumtaxat, quam egregie has omnes personas gesserit procurante Marone
et quasi cum in scena epica acturum exerente.
Aeneas
rex et princeps optimus
Talem fatentur coram Didone Troiani
ipsi:
Rex erat Aeneas nobis, quo clarior alter
Nec pietate fuit, nee bello maior et armis.
Felix ergo primum fuit, quia ipsi etiam patriae superstes et gravissimis
tota Aeneide periculis superatis etiam contra deorum iras novum fundavit
regnum. Quare et dici potest
Fundator
regni,
et quidem felicissimi et maximi, quippe Romani.
Vigilans, nam aliis dormientibus
solus vigilat et, ut lib. VIII habes,
...seram
dat per membra quietem.
Et in lib.
I, cum alii fessi labore cibum apparent post tempestatem,
Aeneas scopulum
interea consciendit et omnem
Prospectum late pelago petit,
et in lib. VIII,
etiamsi apud amicum Euandrum, non secius tamen se matutinum agit. Initio
eiusdem
...per noctem
plurima volvit
Iustus.
Nam non tantum constat ilium iniurium non fuisse in suos, sed etiam mirum est
et magnae felicitatis signum de nullo coactum fuisse supplicia sumere, cum
ceteroqui fuerit
Disciplinae
observantissimus. Unde nullus sociorum ipsius versus est in porcum, ut sodi Ulixis, quorum
etiam multi multa scelera commiserunt.
Providus praeterea fuit, cum lib.
I sua ipse manu septem cervos futurum fessis solatium comparet, in quo
iustitiam distributivam servavit, non enim prius cessat a venatione,
... quam septem
ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet.
Sed
fuit praeterea
Liberalis
et munificus, ut colligere licet ex toto V libro, ubi tot munera non victoribus
tantum, sed etiam victis largitur. Neque in III uspiam hospitatur, nisi,
ceteroqui ipse indigus, praeclarioribus muneretur ex navi apportatis
donis.
Amans
suorum et benevolus fuit, cum enim Dares externo componitur Entello, et
eum ex periculo extrahit, et maiore dono afficit, prudenter tamen, ne laederet
externos
‘Cede
deo’, dixitque, et proelia voce diremit.
Prudens,
sagax et sollers in consiliis fuit, quod expressit mire rex poetarum, cum
illum effingit deliberantem initio VIII:
Cuncta
videns magno curarum fluctuat aestu
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
ubi
ingenium illius exprimit versatile:
In
partesque rapit varias;
hic
laudat iudicium:
perque
omnia versat,
hic
experimentalem prudentiam exhibet, praccipue tamen ilium exploratoribus non
caruisse insinuat:
Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
Cuncta videns...
Clemens,
lenis, misericors praeterea fuit, in I cnim amissis sociis, quid agat,
ita Maro:
Amissos socios vario sermone requirunt,
Praecipue pius aenas.
Ibidem in I vel picto Hectoris cadavere
viso in tempio Didonis collacrimatur. In III vero ad lamenta Andromachae vix
prae lacrimis loqui potest:
... et raris turbatus vocibus hisco.
In XI vero Pallanta interemptum quam
flebiliter luget et in V cives suos in Sicilia relinquens, etsi ignavos,
ibidemque Palinunun submersum! Ne tamen illi poeta mollitiem aliquam crebro
fletu imponeret, cum esset necease facere durissimum, caute etiam Marpesia
duriorem in IV fecit. Flente enim Didone et se retinente:
... ille
Iovis monitis immota tenebat
Lumina et obnixus curam sub corde premebat.
Merito ergo duro ilium Caucaso natum Dido
vocat et conqueritur non collacrimatum fuisse querenti. Et tamen, cum iam extra
periculum lasciviae esset, aspecta apud inferos Didone collacrimatur;
Funeris heu tibi causa fui.
Gratiosus apud suos eximie fuit,
nam cum vulneratus esset in XII, illico ad eum concurrunt omnes totaque Aeneide
certare videntur de amore erga Aeneam. Immo et auctoritatis eximiae erat, nam
etsi difficilia imperat, ilico tamen exsequebantur et alacriter, ut in XII
expugnationem urbis.
Humanus suis esse volebat. Quare et humi sumit cibum cum illis in VII et sub
eodem tentorio degit, et quamquam soli Achati familiarissimus fuit, Mnestheum
tamen et alios ad consilia crebro admittit. Immo, quod mireris, etiam apud
exteros suos mirifice honorat. In I enim insperato e tempestate evadentes, et
quidem in templo et coram Didone,
Ilionea petit
dextra laevaque Serestum,
Post alios fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Aeneas
imperator optimus
Pius enim primum, singulari quadam
imperatoria pietate. In bello enim maximo Italiae agebatur ilii potissimum de
religione. Cum enim in XII condiciones acciperet duelli et cessisset iure
dominii, immo et armorum, si victus fuisset, totumque penitus victis
concessisset, quod victori deberi solet, solam excepit religionem:
Nec mibi regna peto etc.
Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
Imperium sollemne socer..
Ruptis praeterea
foederibus, cum iam ferveret Mars meritoque proeliari posset,
Ipse neque adversos dignatur sternere morti,
Nec pede congresses, nec equo, nec tela ferentes
Insequitur; solum densa in caligine Turnum
Vestigat,
et postea non nisi in summo periculo et
primum conspicatus ipsos duces fregisse foedus, praecipuum eorum contra se
vadentem Messapum contemplatus, immo etiam praemissa apud deos et Iovem protestatione
proelium aggreditur. Victorias item non nisi diis ascribit, quare et de Mezentio tropaeum Marti
erigit.
Iustus praeterea fuit, nam nec
nisi iustum suscepit bellum et pacis semper auctor fuit, neque in toto itinere
rapinas exercuit, etsi indigus esset. Merito ergo eius milites in primo gloriantur:
Non nos aut ferro Libycos populare penates
Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
at Turnus
rapacissimos habuit nulites, quos
Convectare iuvat
praedas et vivere rapto.
Praetera in XII pacis prius, condiciones
offert, quam bellum, foedera vero non tantum sancte; sed etiam scrupulose
videtur servare. Quare in XII omnibus armatis solus adhuc est nudato capite.
Peritus rei militaris, nam et
...Ipse bumili deaignat moenia fossa
Moliturque locum primasque in litore sedes
Castrorum in morem pinnis atque aggere cingit,
ubi animadverte et locum, et situm loci in
litore, ubi ad naves recursus esset in periculo, et triplicem munitionem
moenium, pinnarum, aggeris et praeterea fossae humilis, id est profundae. Vides
nullum in divinissimo poetarum otiosum esse verbum. Cum vero exercitum exponit
in X extra naves, non praecipitanter id facit, ut Tarchon ibidem, sed per
pontes, demum in tot conflictibus singularem omni genere congrediendi scientiam
ostendit. Sed practer hoc fuit et
Industrius in auxiliis extemorum colligendis. Statim enim,
ceteroqui ignotus in Italia, contraxit amicitiam indigenarum, et quidem, qui
erant natione Graeci, hoc est Arcadum et Agyllinorum, in lib. VIII ab eisque
auxiliares copias accepit. Stratagemate vero non semel usus cat, nam in XI
referente ipso Turno
... levia improbus arma
Praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
Per deserta iugo properans adventat in urbem.
In XII vero fervente proelio, ut Rutulos
perterrefaceret moveretque Latinos, ut adigerent Tumum ad duellum permotos malo
publico, incendit urbem celerrime. Fuit item toto bello.
Felix, immo in omni genere belli. Bello enim campestri in X et XII victor
exsistit, initio X suos obsidione liberavit. Per totum IX et X initium
absens etiam fortiter obsidionem sustinuit. Ad finem XII, immo et ad XI alienam
obsedit civitatem, in fine vero XII incendit et iamiam ferme expugnavit vel
certe, ut hostes fatentur, ad deditionem compulit, nisi ad duellum Turni
revocataus fuisset. Postremo congressus cum omni militum genere, immo cum
praecipius ducum postremoque cum ipso Turno in duello, victoriam rettulit.
Belli navalis fortuna illi occasionem negavit, sed ita eum poeta exhibet in
mari et armatum, et vigilantem, ut victurum probabiliter describere videatur,
si pugnasset. Iam vide, quam fuerit
Strenuus. Ipse enim solo quidem comite Achate, ubi ad ignota venitur loca,
exploratoris officium susdpit. Troia vero ardente primus excutitur somno et
summi fastigia tecti ascendit arrectisque auribus adstat, quis sonitus ingruat,
primus colligit Troianos urbem defensuros. Cum vero lib. X iam belli
Signa canunt, primus turmas invasit agrestes
Aeneas, omen pugnae, itravitque Latinos
Occiso Therone.
Sed adverte,
quam fuerit et
Celer. Finitis enim ilico foederis diebus, cum Latini cunctantes
... inter se
variis de rebus agebant
Certantes, castra Aeneas aciemque movebat.
Advertes hoc et
m ceteris locis. Quod vero praecipue ad ducem attinet, videamus, quam fuerit
Fortis. Fortitudinem vero accipio non corporis, sed animi, quae in
contemnendis, subeundis, immo etiam optandis et perferendis vincendisque
periculis sita est. Contemnit ergo
pericula, cum suos alloquitur:
Durate...
...superanda omnis fortuna ferendo est!
Optat vero etiam, cum iamiam submergendus in
I, nobiliorem mortem:
... mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse...
Subit vero et quidem certissima pericula, cum
in II de se ipso ardente Troia:
In flammas et in arma feror,
ubi me quoque timidissimum illa excitant verba:
Dii, quibus
imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incensae, moriamur et in media arma ruamus!
Bis iterum ad
finem II lib., cum ex praesentissimis evasisset periculis, in eadem redit. l.
propter parentem excedere Troia recusantem, quam vero generose:
Rursus in anna feror mortemque miserrimus
opto.
Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos!
Reddite me Danais! -
sed lege quaeso plura! 2. propter coniugem ad
finem ipsius libri. Nec vero tantum perfert, sed etiam occurrit periculis:
Arma amens capio; nec sat rationis in armis.
Quo enim pergis, Aenea? aut cum quibus? neque
dux, neque sub duce! Et tamen quam praesens sibi ipse et sui tantum immemor,
memor urbis, arcis, domus, Penatum, patris, uxoris, liberorum. Fertur vero in
sedem ipsius periculi:
Sed glomerare manum... et concurrere in arcem
etc.
Aspice
rursus illum in XII, quam alacer ruat in duellum:
At
pius Aeneas... et summas deserit arces.
Lege
plura! Rursus m ipso vitae periculo vulneratus in XII quam tamen fortis animi! Nam neque se passus ex acie in clipeo referri militariter,
neque duci aut sustentari, sed ipse longa hasta alternos sustentat pedes in
tentorium usque. Ibi vero nec sedere quidem vult ad quiescendum, sed
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in
hastam,
et quidem concursu iuvenum et multum maerentis
Iuli lacrimis immobilis. Neque patitur per moram se sanare, sed rogat, ut
Ense secent lato vulnus
telique latebras
Rescindant penitus seseque in beila remittant,
non enim propter
impatientiam, sed propter strenuitatem, ut quantorius civibus suis succurreret.
Sed maius periculum vitae quam fortiter subierit, animadvertamus! Audito enim
Turnum ad duellum descendere coactum, capta iam ferme civitate cum alli alia
cogitarent,
At pius Aeneas
... et summas deserit arces
Praecipitatque moras omnes, opera omnia rumpit
Laetitia exsultans...
Quo vero animo
duellum confecerit, lege Maronem!
Et
hactenus quidem consideravimus fortem in adversis, nunc videamus in prosperis,
immo etiam in ipsis deliciis in IV apud Didonem! Nam etsi ibi necessario vitio
obnoxium finxerit poeta, non tamen ita deiectum farit, ut non et tecta novet,
ut rex, et arces, ut imperator, atque etiam illi, etsi otioso, semper ad latus
... stellatus iaspide
fulva
Ensis erat.
At ubi pulvis et
campus vocat m VII, disciplinae militaris rigore revocato humi cubat, humi
cibum capit et quidem pomis agrestibus et crassissimis quadris famem implet.
Apud Euandrum vero, etsi iam felix novis auxiliis esset, nihilominus
... multa suo
tristi sub corde volutat.
Ita et adversa vincebat et prospera temperabat
fortitudine.
Magnanimus. Virum alti intellego animi, qui nihil sordidi
desideret, sed omnia excelsa. Expende ergo illum a cupiditate divitiarum
alienissimum! Quare Lausi corpus a se non vult redimi in X, sed
donat panter etiam cum armis et offerentem, nescio quem, aurum, magnanime
alloquitur:
Auri atque argenti, memoras quae magna
talenta,
Gnatis parce tuis!
Lenis etiam in hostes. In XI
petentibus hostium legatis respondit:
Pacemne exanimis
et mortis sorte peremptis
Oratis? Equidem et vivis concedere vellem.
Sic in XII rupto foedere dextram eamque
inermem tendit, ne sui hostibus nocerent, qui tamen primi violarant foedus:
O cohibete iras!
Lauso vero secum congressuro:
Quo moriture
ruis?...
Fallit te incautum pietas tua.
Occidit
nihilominus non nisi importunum:
At vero ut
vultum vidit morientis et ora,...
Ingemuit miserans graviter dextramque tetendit.
Prudentissime
vero divinus poeta, cum ultimum fortitudinis actum edentem heroem introduceret,
occidentem Turnum, finxit balteum Pallantis comparuisse, ut in summo actu fortitudinis
ostenderet non excessisse heroem suum in extremum irae vel vindictae, vel
voluptatis, quasi Laviniae gratia id fecisset, sed fortitudinem temperavit et
commiseratione erga Pallantem interfectum, et lenitate iamiam alias non
occisuri Aeneae, nisi balteum Pallantis aspexisset.
Habes ergo
optimum et in pace principem, et in bello imperatorem melius a Vergilio quam a
natura effectum. Nunc duas alias publicas personas expendamus!
Aeneas legislator optimus
quippe cuius leges
multae et instituta publica postea ad felicissimam Romanorum rem publicam
promanarint. Quare divinus poeta tota Aeneide Romanorum mores et
instituta in Troianis exhibet, ut in V ludum illum equestrem, dictum Troiam, ut
insinuet tacite haec ceteraque instituta ex Aeneae legibus fluxisse in Romanos.
Ceterum et ipse Aeneas de se in III testator:
Iura
dabam.
Aeneas sacerdos et pontifex optimus
Hoc inter
cetera ingeniosissimus Scaliger observavit. Itaque initio X introducit Maro
alloquentem Cymodoceam certis verbis Aeneam, quibus Vestalis alloqui solebat
regem sacrorum: "Vigilasne rex?" Ita apud poetam:
...
vigilasne deum gens,
Aenea? Vigila...!
Quare defuncto
Anchise solus sacrificat diis, Phaebo, Neptuno, Iunoni, immo ceteris omnibus
etiam externis, ut in VIII Herculi, ac si fuisset pontifex generalissimus. Duas
vero virtutes in pontifice adverte! Primo enim fuit
Doctus, quippe cum certis
caerimoniis ubique et loci, temporis, victimarum circumstantiis utatur, et
solus reliquos ritus edoceat idque non in sacrificiis modo, sed etiam
exsequiis, ut lib. V et VI, ut omittam theologiam reliquasque scientias, de
quibus iam supra. Illae enim contemplativae sunt, hae vero rituales et proprie
ad praxim spectant. Secundo fuit
Religiosus,
hoc est in deos pius. Nam eos ex Troia ardente extulit et invocat in
tempestate, omnia vero attribuit illis eventa bona, non fortunae, quod non
tantum est docti, sed etiam pii:
Haud equidem sine mente reor, sine numine
divum...
Auguriis agimur divum...
Cede deo!
In Italia vero primo vix posito pede in VI,
cum alii oeconomica curant, ipse adit templum Apollinis et Dianae lucum, et
initio VII inchoatas rumpit mensas subita deorum veneratione. Neque tantum tractat
sacra, sed etiam pie tractat et cum ethnicae conscientiae puritate. Non tangit ergo in II sacra, quia sanguine pollutas
gerebat manus.
Nunc
privatam expendamus personam, in pace civem, in bello militem!
Aeneas civis optimus
Pius. l. erga maiores: Priami enim supplicio in II viso et Hectoris etiam picto
in I flet. 2. erga parentes: Anchisae enim in V ut mortali iusta facit et
tumulum, Veneri vero ut immortali sacrificia et templum. 3. erga nutricem:
initio enim VII non eam sepelit tantum, sed etiam tumulum oppido illustrem
facit. 4. erga uxorem: amissam enim summo cum periculo requirit. 5. erga
filium, quem manu ducit ex Troia, propter quem apud Didonem paratum regnum
neglegit, ne aliud Ascanio assignatum eripiat, in XII vero maerentem sui causa
bis solatur et amplectitur, sed fusis circum armis, immo et osculatur, sed per
galeam. Exempla praeterea virtutum omnium dat pulcherrimamque educationem. 6.
erga amicos, ut Euandrum, Pallantem, Helenum, Andromacham. 7. erga socios, ut
erga Misenum in sepultura, immo erga reliquos lib. II, qui in acie occubuerant.
8. erga
patriam, et potissimum, quam in II ruentem defendit, ut potest, et collapsam
restituit sequentibus libris felicioremque efficit. Habet etiam illud, nescio
quem sensum, tenerrimum erga patriam in IV:
Me si fata meis
paterentur ducere vitam
Auspiciis et sponte mea componere curas,
Urbem Troianam primum dulcesque meorum
Reliquias colerem et Priami tecta alta manerent,
Et recidiva manu posuisscm Pergama victis.
Sed nunc Italiam...
Quare et habitu
utitur, et cultu patrio, et omnia ad antiquorum morem apud exteros facit.
Temperans. Etsi enim lib. IV
alicui vitio obnoxius fuerit, id tamen non nisi tribus diis cogentibus et
quarta annitente Didone. Ceteroqui cum Mercurius, hoc est ratio, contrarium
suasisset, non vitium tantum fugit, sed ut perfectissimus
Paenitens appareret, etiam vitii
occasionem declinat, idque non solum cito, sed etiam praecipitanter:
Praecipites
vigilate viri et considite transtris,
Solvite vela citi!
Ut etiam
exemplum dederit eum maxime fortem esse, qui hic maxime fugerit, neque verbo
solum, sed opere quoque, ut otium laboris instrumento puniret,
... dixit
vaginaque eripit ensem
Fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.
In quo vide,
quam fuerit
Exemplaris:
Idem omnes simul
ardor habet, rapiuntque ruuntque;
Litora deseruere...
Gratus erga
beneficos. Audi enim illum in I gratias Didoni agentem:
Dii tibi, si qua
pios respectant numina, si quid
Usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti,
Praemia digna ferant!
Sed lege
reliquam panegyrim! Neque umquam se apud hospites patitur vinci muneribus.
Magnificus. Hic titulus proprie
pertinet ad liberalitatem in publicum. Expende ergo, quos publice ludos
exhibuerit in V, qualibus cum donis, in III vero quales palaestras! Exstruit
etiam, quod ad magnificentiam pertinet, publicum templum et aggeres vel montes
ubique relinquit, memores stationis vel hospitii, ut hinc etiam merito did
possit
Generosus laudisque ubique
vestigia relinquit. Ne tamen arrogantem existimes, ecce quam repraesentatus est
a Marone
Modestus, vulgo humilis! Cum enim insinuat se cupidum esse duelli cum Turno
committendi:
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat, his mecum decuit concurrere telis,
ilico modestissime addit:
Vixet, cui vitana deus et fortuna dedisset.
Pari modestia utitur initio XII. Cum enim
dixisset:
Cesserit Ausonio si fors Victoria Turno,
subdit in oppositum modestius non: "si
ego vincam", sed lenit communi numero:
Sin nostrum annuerit nobis victoria Martem.
Deinde quam sapiunt illa modestum:
... urbique dabit Lavinia nomen.
Aeneas
miles optimus
Quantus vero fuerit miles, facile ex tot
conflictibus conicies. Omni enim genere congrediendi usus est, hasta cum Lauso
et Turno, gladio cum Turno. Nec minus equitandi quam iaculandi scientia pollebat et
pedes cum pedite, et pedes cum equite Mezentio, immo et alias cum curruli
congressus est. Quam dextre fuerit usus clipeo, pugna cum Mezentio declarat.
Quod maxime mirandum est, ensem etiam contra inferorum umbras stringit in VI et
ipsam Sybillam ducentem se ad infera
... haud timidis
vadentem passibus aequat.
Illud
etiam pertinet ad virtutem militarem parcum esse verborum. Itaque in X
conflictu contra Ligeri convicia
... sed
non et Troius heros
Dicta refert contra,
quamquam alias
in mediis etiam pugnis facetus fuit, quod fortibus viris commune est:
... Morere et
fratrem ne descre frater!
et
aliquoties ibidem in X.
Habes, nisi
fallor, totum Maronis episodium breviter indicatum extractumque ex illa
universalissima idea perfectissimi in omni actione herois, quod tibi polliciti
eramus. Plura tu tamen ipse lectione assidua invenies in Marone, quae omisimus,
ne prolixiores essemus.
|