|
Egimus libro superiore de primam
universalitate fabulae, quae tota conlsistit in magna herois actione, episodice
ex actionibus omnium virtutum, in universali perfecti herois idea
praescriptarum, conflata. Nunc agemus de alia quadam universalitate, seu
unitate fabulae, quam primi, nisi fallor, appellamus analogiam, seu unitatem
attributionis. Non hic tamen velimus examinari rem iuxta rigorem philosophicum.
Sed in hoc similitudinem sequimur, ut sicut accidentia sunt entia per analogiam
attributionis ad substantiam, hoc est per ordinem ad illam includuntur in uno
illo, quod dicitur ens, beneficio quasi ipsius substantiae, propter quam in
natura sunt, ita primario quidem a poeta actio ipsa herois atque adeo in illa
universalitas virtutum omnium spectatur, cetera vero secundario ab illo
tractantur, in quantum necessaria sunt ad exprimendam ipsam actionem herois,
quae quidem solitaria esse numquam potest, sed semper trahit comitatum actionum
impedientium vel iuvantium, immo et alia se circumstantia vel ad sui
exsistentiam necessaria, puta personam ipsam agentisi locum, tempus
instrumentum aliaque huiusmodi adeo ut haec omnia cadant in poesin eo dumtaxat
titulo, in quantum attribuuntur ad ipsam actionem herois magnam et integrami et
unam; atque adeo participant quodammodo unitatem illius suntque unum per modum
analogiae attributionis. In quo ipso considera unam veritatem contrariam conclusioni
logicae vel metaphysicae de unitate entis. Ens enim primarium substantia est in
metaphysica, actio vero sicut et cetera accidentia substantiae sunt entia quasi
secundaria, vera tamen habentia in ente unitatem et cum ipsa substantia entis
participationem non nisi per attributionem ad ipsam substantiam. Hic vero
contrarium prorsus accidit. Nam actio potius est primario illud ipsum
universale, seu unum, quod cadit in poesin; substantiae vero ipsae personarum
agentium vel subiectorum actionis participant unitatem obiectivam poesis non
nisi per ordinem ad ipsam actionem. Persona v. g. Aeneae non describitur nisi
in ordine ad actionem. Neque cetera huic substantiae Aeneae accidentia dantur
nisi in ordine ad hoc, ut agat congrue, v. g. lib. XII:
... ingens
Telum immane manu quatiens...
Actiones rursus aliorum agentium non sunt
poetae imitabiles nisi in ordine attributionis ad ipsam actionem herois unam,
ita ut sint unum obiectum poeseos unitate analogiae, seu attributionis ad
illam. Rursus personae, earundem actionum instrumenta, habitus, aetas, sexus
non describuntur nisi in ordine ad actiones ipsas. Quod expresse docuit
Aristoteles, cum dixit: "Non enim personarum sunt fabulae sed
actionum". Non quod negaverit personas esse describendas in fabula, sed quod
negaverit primario describendas. Haec vero, quae subtiliter dicuntur eo deduco,
ut sicuti Deus ens ipsum quodlibet ita creat, ut cetera ad illius ornatum,
vitam, conservationem statim illi concreet iuxta exigentiam naturae ipsius
entis, ita plane poeta fingendo creet illam actionem magnam, integram, unam
herois, ut cetera ad ipsius integritatem et vitam quandam apte concreet. In his
autem ad actionem magnam pertinentibus cum toto hoc libro tertio agemus,
numquam excidat e mente illud, quod semel ostendimus, poetam iuxta universalia
imitari, quae imitatur, atque adeo singula, quae ad hanc primariam actionem
pertinebunt, debere tractare universaliter, hoc est iuxta universalem unius
cuiusque pefectionem et possibilitatem, v. g. ensem ipsum Turni non qualemcunque,
sed perfectissimum describat, nempe Stygia aqua tinctum. Quomodo autem singula
horum persequenda sint, iam videamus!
|