|
Iam libro I divisimus iuvantes et impedientes
et has rursus utrasque vel divinas, vel geniorum, vel humanas, vel ipsius
naturae. Impediunt enim: Iuno, Aeolus, Allecto, pestis, Camilla, Turnus. Iuvant
vero: Iuppiter Neptunus, Venus, Tiberinus, Euander, Tarchon, Achates,
serenitas, ventus. Quomodo autem singularius haec persequi possimus, ulterius
videndum est et actionum ipsarum exigentiae videndae. Talis autem actio vel
diversa, vel exigitur a persona, ut habet talem sexum, atque adeo in ratione
sexus perfecta est vel imperfecta. Si enim doleret tantopere tantum mater
Euryali filium, quam Pallantem Euander, imperfecte utique ageret, magis enim
dolere convenit mulieri; sicuti imperfecte ageret et Euander, si tam flebiliter
doleret Pallantem, quam mater Euryalum. Prima ergo exigentia perfectae actionis
est ex sexu, aliae autem exigentiae sunt v. g. ex aetate, aliae autem ex
officio vel ex statu, vel natione vel condicione, vel aliis huiusmodi. Ex
eiusmodi ergo fontibus omnem secundariarum actionum fontem petemus duplicemque
universalitatem hoc toto libro consectabimur in his ipsis. Primam, quomodo v.
g. effingenda sit poetae epico universalitas actionum in omni sexu in omni
aetate, officio et sic respectu ceterorum fontium et quomodo penitus tota vita
humana eiusque partes singulae intrent in epopoeiaim. Secundam, quomodo poeta
in singulis difierentiis debet adhuc universaliter loquii, v. g. sicuti de
Aenea non loquitur ut Aenea, sed ut de heroe, ita de Camilla non debet loqui ut
Camilla, sed ut de virgine perfecta, vel de Didone, non ut de Didone, sed ut de
muliere mala. Veniamus iam ad singula!
|