|
De virili hic nihil agimus, de hoc enim toto
opere. Femineae
actiones possibiles maxime ex naturae ipsius imitatione, ut et cetera,
conflandae sunt.
I autem videndum, ut omne earum genus constituamus.
1. Genus v. g.
virginum perpetuarum expressit in Camilla eiusque sequacibus, sed magis in
Iliadum turba in XI in ethnica processione ingrediente.
Et maestae
Iliades crinem de more solutae
et lib. I:
Interea ad
templum non aequae Palladis ibant
Crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
Suppliciter tristes et tunsae pectora palmis.
Videtur certe
sanctimoniales descripsisse et tum religionem, tum modestiam in incessu
praescripsisse. Malas vero perpetuas
virgines in Harpyis adumbravit, utpote quae ad alienas libenter accedant
mensas.
2. Virgines temporarias bonas in Cassandra et
Lavinia imitatus est, malas autem in Arma, sorore Didonis.
3. Viduam bonam in matre Euryali expressit,
malam vero in Didone (lib. IV).
4. Coniugem bonam in Andromacha, malam vero
in Amata.
5. Nec coniugem, nec virginem, nec viduam in
adultera Helena in II.
II. Videndum est, ut singularum virtutes et
vitia iuxta universalem perfectionem describantur vel simpliciter vel secundum
quid, vel universalissime. Quod attinet ad virtutes, potissima est in feminis
pudicitia, assiduitas in rebus oeconomicis et religio, quam devotionem vocant,
seu pietas.
1. Pudicam ergo,
quod maxime decuit, descripsit in Lavinia, utpote quae futura esset ipsius
consors herois epici, ut ad ceteras felicitates eius haec etiam accederet,
pudica uxor. Aspice vero in illa non
pudicitiam modo, sed etiam modestiam singularem sensuumque custodiam in XII:
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
Flagrantes perfusa genasi cui plurimus ignem
Subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Amor etiam erga matrem turpiter vita functam
ille est:
Filia prima manu flavos Lavinia crines
Et roseas laniata genas...
2. Industriam et assiduitatem in re
oeconomica mater Euryali exprimit. Fama enim de occiso Euryalo occupat illam
nentem:
Excussi manibus radii revolutaque pensa.
Neque minus Iliades, quod Vergilius magno
iudicio brevissime insinuavit:
Iliadumque labor vestesi;
alibi vero meminit vestis a Didone
elaboratae.
3. Virtutem pietatis exhibent crinibus
Iliades passis. Libenter autem feminae ex devotione vota faciunt eaque plurima,
id quod non omisit divinus vates:
Vota metu
duplicant matres;
libenter se
sanctimoniales maxime rebus immiscent sacris vestemque sacram faciunt. Quare Iliades peplum Palladi ferunt in I, in II vero
equum illum sacrum trahunt
... pueri... innuptaeque puellae.
Quod vero attinet ad vitia, haec in femineo sexu
maiorem habent campum apud epicum poetam. Naturam enim is sequi debet, haec
autem omnia aut parca admodum, aut immoderata in feminis facit. Quare quantum
sunt timidae, tantum saepe furiosae, quantum pusillanimes, tantum superbae,
quantum fraudulentae, tantum arcanorum promae. Breviter haec et plura indicabo
ex divino vate.
1. Superbas et tamen stulte supplices exhibet
in Iunone in 1, ubi bacchatur in Troianos supplex apud Aeolum.
2. Pertinaces et furiosas in Amata regina
lib. VII.
3. Inconsideratas vero et desperantes in
eadem lib. XII sese ipsam suspendente rata occisum iam Turnum.
4. Quod libenter velint regere totam domum,
hoc in eadem regina expressit:
Quam super Aeneae adventu Tumique hymenaeis
... ardentem curaeque iraeque coquebant.
5. Pusillanimes
expresserunt Troianae illae lib. V ad vivum et tamen simul furiosas; deficit
enim et excedit in feminis, ut dixi natura:
... vox omnibus una.
Urbem orant, taedet pelagi perferre laborem;
et tandem statim
eas incepti paenitet, quod sollemne feminis est:
Ast illae diversa metu per litora passim
Diffugiunt...
Ecce tibi non
pridem audaces
...piget incepti
lucisque...,
ecce paenitentes
simul et mox desperantes. Sed vide rursus magni animi easdem! Paulo enim post
data illis civitate Aenea discedente
Ipsae iam matres,
ipsi, quibus aspera quondam
Visa maris facies et non tolerabile numen,
Ire volunt omnemque fugae perferre laborem.
6.
Superstitiosas artibusque magicis addictas, quod proprium malum feminarum,
exprimit Anna, illa soror Didonis, et rursus regina Amata in VII.
7. Curiosas
exprimunt illae in VIII:
Stant pavidae in
muris matres oculisque sequuntur
Pulveream nubem.
8. Vane amantes patriam exhibent illae in II,
quae ardente Troia
Amplexaeque
tenent pestes atque oscula figunt.
9. Impudicitiam
pudicitia praetexentes Dido exhibet, atque etiam in hac materia peierantes
atque alias libenter consulentes et garrulas, et arcana sua partim revelantes,
partim abscondentes.
10. Conviciosas,
iracundas, dementes partim in Didonis extrema oratione, partim in conviciis Amatae
in Aeneam coniectis repraesentat, sicut et loquaces.
11. Timidas in
Helena sese ardente Troia abscondente.
12. Appetentes pretiosi cultus et vestis et
morosas in comendis se ipsis ac pompaticas induxit in Didone in I:
... aulaeis iam se regina superbis
Aurea composuit sponda mediamque locavit
et in IV:
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant...
Tandem progreditur magna stipante caterva
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
13. Hypocrisin
et summam vitiorum dissimulationem per quasdam faciles et parvas virtutes eadem
Dido:
Tum breviter Dido vultum demissa profatur.
Temperantissimam etiam se exhibet potus
(utinam ita amoris exhibuisset!):
... in mensa laticum libavit honorem
Primaque libato summo tenus attigit ore;
Tum Bitiae dedit increpitans.
14. Sunt quaedam praeterea in sexu femineo,
ut quod non connexe loquuntur, quod libenter filiorum suorum faciunt
comparationes cum alienis. Quod vides in Andromacha in III, si utrumque illius
sermonem expendas:
O mihi sola mei super Astyanaetis imago!
15. Fraudulentas
et malitiosas Circe, omnia autem revelantes Iris, illa nuntia Iunonis,
designat.
Addo hic
appendicem quasdam esse virtutes feminarum plane heroicas, quarum possibilitas
neutiquam epico poetae omittenda, cuius exemplum habes in Camilla apud Maronem
lib. XI et alibi de pluribus:
Ipsae de muris
summo certamine matres
Tela manu iaciunt...
... primaeque mori pro moenibus audent.
|