|
Poeta disponere
debet ita actionem magnanam, ut in ea cuiuslibet aetatis actiones bonas vel
vitiosas exprimat Hoc facilius exemplo Maronis addisces, quod tibi mixtim
virtuosas vitiosis permiscendo actiones proponemus.
1. Puerilium
actionum vix capax epopoeia est ob maiestatem sibi propriam. Parcissime tamen,
ut Scaliger observavit, Maro eas in IV attigit:
... si quis mihi
parvulus aula
Luderet Aeneas.
2. Adultior
puertitia, ut Horatius ait De arte poetica,
Gaudet equis
canibusque et aprici gramine campi,
quod imitatus Maro in Ascanio lib. IV:
At puer Ascanius mediis in vallibus acri
Gaudet equo...
Haec enim laus est eius aetatis. At in VII:
Ante urbem pueri
et primaevo flore iuventus
Exercentur equis domitantque in pulvere currus
Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis
Spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt.
Hic
adolescentiam instituit Maro. Ipse etiam iam adultior Ascanius lib. V equestre
certamen Troiae exercet, maturior autem in VII configit cervum, quem antea
tantum sectabatur, tum iam grandior in IX Numanum interficit. Postremo in X
educit eum e castris poeta. Placet et illa virtus adolescentis, cum seriam
fingit sollicitudinem in procuranda re publica, simulque agilitas quaedam. Ut
enim in V visum est navium incendium,
Primus... cursus
ut laetus equestres
Ducebat, sic acer equo turbata petivit
Castra...
‘Quis furor iste novus...
...vestras spes uritis...’
Illud vero et
prudentiam demonstrat, sed in confinio quodam puerilitatis versantem et fervore
iuvenili immixtam:
...galeam ante
pedes proiecit inanem.
Vitiosam vero
extremam pueritiam expressit lib. II in Polite fugiente Pyrrhum.
3. Ipsam adolescentiam oportebit saepius
longe poetam imitari. Est enim iam maturior aetas, dignior epica poesi. Sed et haec, sicut in confinio maturitatis versatur,
ita etiam in verae solidaeque virtutis. Concupiscit enim aliquid et statim
contemnit, antevertit impetus deliberationi, facta verbis, honorem exigit
potius, quam vindicat, contemnit alios, odit monentes, laudatori favet, utile
neglegit, multa, quae necdum habet, aliis promittit, multum credit, maiora se
praesumit, libenter amicitias contrahit, nihil denique mediocre habet. Vide,
quam haec omnia recte Maro! Euryalus enim maturior adolescens in IX libenter
cum Niso coniungitur maturiore, in V vero neutiquam se neglegunt.
Inconsiderationem adolescentiae notavit vates:
Et galea Euryalum...
Prodidit immemorem...
Se maiora praesumentes notavit et credulos,
cum sibi rem difficilem a Niso persuaderi sinit. Neque minus illa:
Est hic, est
animus lucis contemptor...
Vide deinde,
quam intemperantius se in caede Rutulorum gerit:
Nec minor Euryali caedes...
Maiora ergo se faciebat, quia paria Niso,
unde illum Nisus debuit monere:
Absistamus, ait,
etc.
Cetera in
Ascanio vide! Donat iam, quae nondum habet:
Vidisti quo Tumus
equo, quibus ibat in armis
Aureus? ipsum illum, clipeum cristasque rubentes.
Sed vide
immoderatam adolescentum liberalitatem et opum neglegentiam: praeter auri duo
talenta duo pocula, duos tripodas, craterem, galeam et clipeum Turni, servas
duodecim, captivos duodecim, armaturas duodecim, ipsum etiam regium fundum
donat. Ubi reliqua adolescentiae vitia vides. At senex Aletes tacet ad haec et
tamquam parcus sola illos laude muneratur. Hic adverte iudicium poetae
praeterea, quod Nisus ad promissa tacet admittitque illa! At Euryalus:
... sed te super
omnia dona
Unum oro...
Triplicem
ergo hic aetatem expressit Maro. Neque
illud omitto credulum expressum adolescentem et amicitiarum studiosum in
alloquente Ascanio Euryalum:
... tibi maxima rerum
Verborumque fides.
Uno verbo
communissimum illud praeceptum sit in epica poesi debere tantum actiones
quodammodo indifferentes adolescentum poni, quae non tam virtutem solidam, quam
potius florem virtutis ostendant.
4. Iuventus,
quam ultra tricesimum annum prorogant auctores, necdum etiam matura satis est;
ferox enim, violenta, praeceps magisque ardens, quam urens. Extrema laudum est, quod sit cupida gloriae, prompta.
Quae omnia in Turno, cum
Ardentes
oculorum orbes ad moenia torsit,
in Lauso, cum audet cum Aenea concurere.
Confinia tamen virtutum magnarum propiora expressa habes in rebus strenue
gestis utriusque. Ferociam vero expressit lib. V Gyas. Nam et immeritum
Menoetem deturbat a navi, irascitur, lacrimatur
Oblitus
decorisque sui sociumque salutis,
et temere ipse
regit navem ideoque eam vix non amittit.
5. Virilem aetatem omnibus virtutibus
cumulatam in Aenea, ut dixi, expressit, in Tarchonte vitiosam, in Mezentio
ceterisquei de quibus postea. Haec enim propria aetas est heroico
poetae.
6. Senilis aetas imitanda erit epico. Haec
quoque naturae vi vitia multis virtutibus mixta habet. Parum enim sperant
senes, sola praeterita laudant in iisque garruli sunt, ut Euander in VIII:
O mihi praeteritos referat si luppiter annos!
Entellus in V de
se ipso:
... his ego suetus,
Dum melior vires sanguis dabat.
Parci sunt
gaudentque datis. Unde etiam rex ipse Latinus:
Munera nec
sperno...
Pertinaces sunt
et importuni seque prudentissimos putant et tamen decipiuntur. Quare in ipso
periculi puncto morosus est Anchises disputatque de fuga cum Aenea in II, et in
III errat in Cretam iubens navigare:
Seque novo veterum deceptum errore locorum.
Haec vitia. Virtutes illae: moderati sunt:
Olli respondit pacato corde Latinuss;
consilium illis et sapientia inest Expende
enim eiusdem orationem lib. XII ad Turnum! Sed interdum conviciis incessunt
iuvenes, sicut Neoptolemum Priamus:
At non ille, satum quo te mentiris, Achilles.
Tardi sunt, sed hoc cavent pericula. Sic Latinus fecit lib. XI
in foederibus sanciendis.
|