|
Eadem in his lex
tenenda epico est exprimendaque omnia consanguinitatis genera, cuilibetque
attribuendae actiones iuxta universalem perfectionem, v. g. filii ut filli, non
ut Ascanii, vel Metabi, non ut Metabi, sed ut patris. Perinde enim
progrediendum est in his universalibus attributionis, seu analogiae, sicut
proceditur in universalitate simpliciter perfectionis heroicae, ut scribatur de
Aenea non ut Aenea, sed ut de heroe. Disce hanc porro universalitatem ex ipso
Marone, quam singulas actiones universaliter iuxta ideam bonas singulis
attribuerit consanguinitatis partibus, vel certe vitiosas ad docendam in
communi et illustrandam humanam vitam! Sed in his brevissime immorabimur et
tantum loca, ut privatim legantur, insinuabimus.
Pater
Bonus quidem in
Euandro Dauno, Latino et singularissima quadam ratione in Metabo est
adumbratus. Cuius virtuosas actiones ut patris lege lib. XI! Nam et conservat
Camillam et educat egregie, et ceteris patris officiis satisfacit. Maius
aliquantulum pater adumbratus fuit in Anchise, quippe qui et filium in
periculum in II rursus veluti sponte coniciat et saepe noxie in III erret. Sed
haec fuit occasio a divino poeta facta, ut morositas patris daret locum
ostendendae filii et modestiae, et reverentiae erga patrem. In quo Aeneam ut filium mirare maxime! Quod enim ille
feliciter gessit, hoc patri in III attribuit
Et pater
Anchises ventis dare vela iubebat
Pessimorum vero actiones patrum repraesentatae
in VI:
Hic thalamum invasit natae vetitosque
hymenaeos.
Inconsideratum
patrem et plus nimio filio indulgentem expressit lib. VI in Daedalo.
Mater
Actiones matris
ut matris absolutissimae virtuosas expressit in Venere, quas tecum expende tota
Aeneide! Et diis enim commendat filium, et arma illi praeparat, et
tuetur in periculis. Sed plura ipse persequere! Amantem filii resque
necessarias et oeconomicas subministrantem expressit in matre Euryali:
... non vulnera
lavi
Veste tegens, tibi quam noctes festina diesque
Urgebam et tela curas solabar aniles.
Severae vero in
educatione matris repraesentavit in Iaera, matre Pandari et Bitiae. Pessimae
matris actiones expressae sunt in Amata libris posterioribus.
Filius
Filii
observantis, pii, religiosa reverentis, oboedientis exemplar dedit Aeneas, ut
diximus et hic paulo ante, et capite ultimo libri II. Accedunt: Ascanius, qui
tam sollicitus pro patre cum maeret lib. XII circa praeparantem se ad duellum
patrem et circa vulneratum lacrimatur; Euryalus tam sollicitus est in matre
commendanda Ascanio; Lausus, insigniter pius, vulneratum protegit parentem in
X. Malorum filiorum expressae actiones in VI, quos Aeneas torqueri videt in
inferis:
...quibus...dum
vita manebat,
Pulsatusque parens...
In Icaro
repraesentatum habes irreverentem inoboedientemque filium lib. VI.
Filia
Cum suis perfecta actionibus expressa est in
Camil, in Lavinia. Mala vero in Circe initio VII.
Frater
Fratrum
virtuosas actiones habes in Pandaro et Bitia lib. IX, et simul enim moriuntur,
et alter alterius ulcisci caedem nititur. Habes aliud exemplum in Laride et
Thymbro simul pereuntium. At vitiosi
fratris actionem fuga illius expressit, cui Aeneas in X danti terga:
‘... fratrem ne deserei, frater!’
sicuti illi, qui in VI cruciantur:
... quibus invisi fratres, dum vita manebat.
Soror
Virtuosis praedita actionibus expressa est in
Iuturna; et supplex enim est pro fratre apud deas, et illum pro opibus iuvat.
Expende et Silviam in VII! At Anna, soror Didonis, vitiosissimas expressit; i
sed id toto IV considera!
Nutrix
Bona repraesentata est in Caieta, mala in
Didonis nutrice. Expende et Beroëm in V!
Nutricius
Bonus quidem Aeneas, nutrici enim tumulum
erigit in VII, sicut matri Veneri templum erexerat in V. Nutricia vero pessima
Dido.
Sponsus
Aeneas gravissimus. Turnus in hoc vitiosus,
quod mollior fuit etiam in apparatu bellico:
Illum turbat amor figitque in virgine vultus.
Coroebus, Cassandrae sponsus, in II speciem
pietatis ostendit, sed furore mixtam.
Sponsa
Lavinia quidem bona, quae praeter lacrimas et
pudorem nihil scit, pessima Dido, quae prius coniunx quam sponsa.
Maritus
In Aenea bonus
expressus et pius erga Creusam. Latinus
pessimam etiam Amatam doflet. Euander gaudet doloris expertem in XI:
... tuque o sanctissima coniunx
Felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
Pessimi mariti in X exhibuit actiones:
Graius homo, infectos linquens profugus
hymenaeos.
Uxor
Virtutes vitiis immixtas exhibuit Iuno.
Interdum enim irascitur Iovi, interdum vero, ut in XII, humillima est. Audi
illam postremo loquentem lovi et proelio excedentem! Dido impia etiam in
mortuum, Helena in II in omnes.
Sed pessima omnium Amata. Optimae speciem in
II exhibuit Hecuba Priamum recipiens periclitantem in aras.
Socer
Latinus officia iniuriis permiscuit; bonus
tamen in Turnum, iniurius in Aeneam. Pessima vero socrus Amata.
Gener
Optimus Aeneas pessimus Turnus.
Optimus avunculus Hector Ascanio. Avus
Priamus. Avia Andromache. Cetera minora ipse facilius in Marone
reperies. Nepos Ascanius.
|