|
Haec, quae diximus, omnia sunt sibi confinia.
Videndum autem primo, ut omnia actionum genera universalitatem suam ex his et
regulam accipiant omniaque earum actionum genera ab epico tractentur, singula
autem individua earum actionum iuxta suam perfectionem specificam universalem.
De his autem hoc ordine speculamur:
Consuetudines,
seu ritus sacri
Has alii caerimonias vocant. Harum autem
exhibendarum universaliter accipe a divino Marone exemplum!
1. Apotheoses, seu deorum consecrationes. Has
sparsim habes, sed illam expende in Latini sermone lib. VII:
Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum
Aurea nunc solio stellantis regia caeli
Accipit et numerum divorum altaribus implet.
2. Statuas sacras et imagines collocandi
disce ex superiore paulo loco:
Ipse quirinali lituo...
Quin etiam
veterum effigies...
3. Aras
statuendi disce ex V et aliunde creberrime; ex I illud expende:
... ubi
centum altaribus illi
Ture calent arae sertisque recentibus halant.
4. Templa
aedificandi disce ex VII:
Templum
augustum, ingens...,
et exactius ex
I, ubi templum Didonis exquisitissime describitur eiusque materia, forma,
... donis
opulentum et numine divae.
5. loco sequuntur sacrificia. Haec
frequentissima omnibus diis exhibita habes in Aeneide.
6. Libationes
lib. V Neptuno, lib. VII omnibus diis. Haec vero omnia cum circumstantiis et
determinatis actionibus describit:
Sic deinde effatus frondenti tempora lauro
Implicat...
Cetera vide in VIII, cum haustam e Tiberi
aquam palmis suffert! Ceteras vero caerimonias semper Vergilius indicat
particula: rite.
7. Actiones exsequiarum Miseni in VI, ubi
brevissime exhibet morem vetustum pyrae quadratae, frondibus et cupresso
praetextae, arma superposita, ablutionem corporis et unctionem, purpureae
vestis (miles enim sepeliebatur) super feretrum inductionem, faces aversas,
dapes, tura, cineres vino ablutos, ternam aquae lustralis aspersionem, tubae et
remi impositionem, tumuli non inscripti quidem, sed dicti Misenus celebritatem.
Mirare ibi brevitatem et rerum densitatem in Vergilio!
8. Sacrificii funebris habes ideam in V.
9. Ludos sacros habes in III:
Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.
Consuetudines
et praescripta civilia
1. Regis eligendi et coronandi habes ideam in
VII:
Hic sceptra accipere et primos attollere
fasces.
Coronationis vero caerimonias:
... parvaque
sedebat
Succinctus trabea laevaque ancile gerebat
Coronam cum sui origine eiusque non nisi in
rebus publicis usum habes in XII in persona Latini:
... cui tempora circum
Aurati his sex radii fulgentia cingunti
Solis avi specimen.
Docuimus enim in Antiquitatibus Noam
fuisse Ianum, Bacchum et Solem, vel potius hos omnes idem esse in Noa. Constat
autem inventionem coronae Soli, Baccho et Iano attributam fuisse. Hanc vero
invenisse quoque Noam primumque usum fuisse et Berosus testatur, et Fabius
Pictor addit praeterea eum invenisse usum duodecim fascium. Atque adeo hunc
locum primi, ni fallor illustramus, ut intellegatur Latinus usus fuisse corona
duodecim radiorum ad imitationem longinquissimi ante se avi Noemi, quem ibidem
in fabula Solis docuimus primum regnasse in Italia. Eum enim Berosus appellat
Ianum expresse, ceteri vero historici appellant Ogygem et Sagam, et Saturnum,
et Iovem, quod et Berosus fecit.
2. Comitia celebrandi habes consuetudinem in
XI et vitia comitiorum et quoad tempus (iam enim indutiae exspirarant), et
quoad moram temporis (interea enim Aeneas acies movebat), et quoad proprium
consultantium vitium, contentionem:
Illi haec inter
se variis de rebus agebant
Certantes...
3. Legatos qua mittendi, qua expediendi habes
in VII morem. Considera ignota in veste Troianos ire, hoc est in patriat, ramum
olivae praetendere, munera ferre! Neque minus Latinus munera remittit.
4. Foedera
sanciendi exactissimas accipe caerimonias lib. XII! Ponuntur arae communibus
diis, aqua, ignis affertur, coeunt principes, spatium medium datur arma
deponuntur. Principes insigniter ornati sunt. Fit sacrificium suis. Libatur,
iuratur, arae tanguntur. Per sceptra iuratur certa formula.
5. Belli
indicendi mos cum suis actionibus exquisite descriptus est in VII.
Mos erat Hesperio in Latio,
ut belli portae, seu Ianii aperirentur a
consule. Expende cetera!
6. Oracula petendi et accipiendi dubiis in
rei publicae rebus habes aliquoties in VII, III et alibi consuetudmem.
7. Ludum equestrem, navalem iaculatorium,
caestuum ceterosque omnes habes in V.
8. Publicam aedificandi urbem vel metropolim
fundandi actiones omnes habes in I; ubi obstupesces singularem Maronis
diligentiam et totius politicae rationis circa rem civilem instituendam miram
peritiam:
Instant ardentes
Tyrii; pars ducere muros
Molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
Pars optare locum tecto et concludere sulco.
Urbem enim
aratro designabant, ut diximus in Antiquitatibus et ut ipse rursus
Aeneas in V designat. Haec vero est materia civitatis. Nunc formam aspice:
Iura
magistratusque legunt sanctumque senatum.
Mirare
maiestatem! Enumerat enim singula civitatis ornamentat portus, theatra,
columnas, scaenas, templa. Prodigium etiam fundamentis urbis addit:
... caput aeris
equi...,
inde picturas
historiae doctrina commendabiles, tum animam ipsam urbis:
Indicitque forum
et patribus dat iura vocatis.
Iura dabat legesque viris operumque laborem
Partibus aequabat iustis aut sorte trahebat
Hae sunt publicae consuetudines profanae in
pace. Aliae vero sunt in bello.
Consuetudines
militares
Harum omnium actiones habes in Marone ad
vivum expressas.
1. Lustrationem campestrem habes in fine VII
luculentam. Cuius initio expende et apparatum ipsum bellicum:
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
Tela novant...
Lustrationem vero navalem habes initio X et
in fine VIII.
2. Delectum ipsum, seu iter ad castra, habes
in fine VIII.
3. Comitia militaria habes in IX:
Ductores Teucrum
primi et delecta iuventus
Consilium summis regni de rebus habebant...
Stant longis annixi hastis et scuta tenentes
Castrorum et campi medio...
Adverte vero
magnum Maronis iudicium, qui comitiola haec non nisi absente Aenea instituit ne
quidquam prudentiae praesentis derogaret!
4. Stationes et
vigilias habes ibidem. Obsidentium quidem:
Purpurei cristis
iuvenes auroque corusci
Discurrunt variantque vices...
Et ut ebriosorum
militum licentiam exprimeret, addit:
... fusique per
herbam
Indulgent vino et vertunt crateras aënos.
... noctem custodia ducit
Insomnem ludo.
Obsessorum vero:
Omnis per muros legio sortita periclum
Excubat exercetque vices...
...illi
Succedunt servantque vices statione relicta.
5. Cantum etiam militarem attigit, seu
paeana, in fine VII:
Ibant aequati numero regemque canebant.
6. Morem accipiendarum indutiarum accipe in
XI sepeliendorum causa!
7. Caerimonias militaris funeris et communes
etiam principum ibidem habes lib. XI: Iliadum processionem, tunsionem pectorum,
fletum, pyras communes, discursum armatorum, acclamationes clangorem tubarum
spoliorum concremationem, sacrificia, gestationem inversorum armorum.
8. Morem
supplicationis instituendae belli tempore habes lib. XI, praecipue per
matronas
Succedunt matres
et templum ture vaporant.
Ceterus enim
sexus armis occupari debet.
9. Triumphi
morem veteris habes in VIII:
... scutorumque
incendi victor acervos.
Vetustissimus
enim hic triumphi mos etiam in Sacris libris legitur (David): Arma
conteret et scuta comburet igni. Recentioris vero triumphi formam habes
ibidem in clipeo:
At Caesari
triplici invectus Romana triumpho
Moenia, dis Italis votum irnmortale sacrabat.
Expende
ulterius: ter centum delubra laetitiam populi, ludos, applausus, matrum choros,
aras, sacrificia, spolia templis appensa, captas urbes, manubias, Euphratem
vinctum, Rhenum, Araxem! Habes simile
quid lib. VI:
Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho.
10. Tropaei
militaris actionem habes initio XI.
11. Actiones
belli obsidionalis, seu oppugnationis et propugnationis, habes lib IX.
12. Proelium
campestre habes lib. X et XII
13. Proelia levia habes in fine lib. XI.
14. Stratagemata, quae furta belli vocat
Maro, habes lib. XI.
15. Actionem duelli habes in fine XII.
16. Expugnationem urbis habes lib. II.
17. Castrorum positionem habes lib. VII.
18. Rationem
minoris munitionis habes lib. IX:
... pontesque et
propugnacula iungunt.
19. Incensionem
urbis habes in XII. Incensionem classis tentatam habes initio IX.
20. Actiones
exploratorum habes bis lib. IX.
21. Irruptionem
castrorum habes liK IX per Turnum factam aperte, occulte vero per Nisum et
Euryalum.
22. Victoriam
habes lib. 11, lib. IX, X, XI, XII.
23. Morem post
victoriam claudendi templum Iani habes in 1:
... dirae ferro
et compagibus arctis
Claudentur belli portae.
Consuetudines, seu mores sociales
1. Salutandi
actionem Pallantis habes in VIII.
2. Convivio
excipiendi habes ibidem, sed exactius lib. I, illud ductum ex antiquitate:
... et vina
coronant
et illud:
... et vina reponite mensis!
3. Morem propinandi et praebibendi:
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti...
Post alii
proceres...
Datur etiam aqua
manibus abluendis
... et tonsis
mantilia villis.
Denique quid non ad consuetudinem omnem? Habes et duas publicas
audientias quas vocant Altera in VII a Latino:
... Ille intra tecta vocari
Praecipit et medius solio considit avito,
altera lib. I in templo a Didone. Cetera vide
privatim!
Consuetudines
domesticae
E castris, templo, civitate, palatio, aliena
domo in nostram veniemus. Eam, si sumus principes, habemus in lib. I apud
Didonem:
Qumquaginta intus famulae, quibus ordine
longo
Cura penum struere...
Si pauperiores sumus, habemus domus
consuetudinem in VIII:
... femina primumi
Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes
Noctem addens operi famulasque ad lumina longo
Exereet penso, castum ut servare cubile
Coniugis et possit parvos educere gnatos.
Huc Achates pertinet excudens scintillas ex
silice, huc Troianorum ceteri epulas apparantes, huc Iliades consuentes vestes,
huc Galaesus, in silvis scindens fissile robur Tyrrhus, ceteraque domestica
ibidem.
|