|
Harum quoque magna
actio herois capax est propter occasionem navigationum, peregrinationum, ut in
Aenea et Ulixe, vel legationum, ut in Aeneide, vel bellorum, ut in Illiade.
Oportet autem in his duplicem illam, ut dixi, universalitatem servare et omnium
distributive, et omnium collective, ut et omnes nationes attingantur, si fieri
possit, et in una certae nationis persona vel in pluribus totius nationis
actiones efformentur. Miror vero etiam in hoc maximum poetarum utrique
universalitati satisfecisse. Descripti enim ab eo iuxta divisionem orbis cum
suis actionibus nationi debitis:
Asiatici
Horum actiones
in communi mollitiem redolent et luxum qua vestiunii qua victus. Itaque in IX
Numanus ille exprobrat Phrygibus:
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis,
Desidiae cordi, iuvat indulgere choreis.
Quo loco obstupesco sane ad iudicium Maronis.
Cum enim ex una parte vellet explicatae universalitati satisfacere, atque adeo
etiam Troianae nationi proprias actiones assignare, id non ex sua persona, sed
oblique in persona Numani hostis fecit. Hoc vero vitium commune Asiaticis.
Virtus vero bellicosos esse magis defensivis armis, quam offensivis, quod
expressit in II, cum non nisi decimo anno, idque stratagemate, capta est Troia.
Particularius vero
Troianii candidi sincerique (in II):
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas:
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
Clementes etiam
et lenes. Hinc Aeneas de flente Sinone:
His lacrimis
vitam damus et miserescimus ultro.
Ipse viro primus manicas atque areta
levari
Vincla iubet Priamus.
II. Assyriii, seu Tyrii: avari et
perfidi. Considera enim Pygmalionem pecuniae gratia interficientem principem!
Hoc proprium Tyriis etiam Libri sacri attribuunt in Ezechiele.
III. Indi: timidissimi. Fugientes ergo
in clipeo Aeneae fingit. Item
Sabaei et Arabes:
Omnis Arabs,
omnes vertebant terga Sabaei.
Africani
Dolosi et
astuti:
Clam ferro
incautum superat...
... factumque diu celavit...
Multa maius simulans.
Parci:
Mercaturque
solum, facto de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.
Communis virtus
est esse ingeniosissimos et celeritate animi praestare. Unde Augustinus,
Tertullianus, Cyprianus, prodigia illa ingeniorum. Hoc innuit Dido:
Non obtusa adeo
gsstamus pectora Poeni.
Addit rationem
physicam:
Nec tam aversus
equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Quae an vera sit
universaliter de signo ingenii, postea videbimus. Particularius vero
I. Aegyptii
luxu immani sunt:
Hic ope
barbarica variisque Antonius armis,
immo et luxuria:
... sequiturque
- nefas - Aegyptia coniunx.
II. Numidae
infreni sunt in IV, hoc est sine legibus vivunt, nisi malis freno non utentes
intellegere; virgula enim gubernant equum.
III. Carthaginenses:
crudeles et feri. Merito ergo Ilioneus
coram Didone conqueritur in I:
Quod genus hoc hominum quaeve hunc tam barbara
morem
Permittit patria? hospitio prohibemur arenae.
Europaei
Proprie sunt acres, bellicosi, praesertim
aggressivo Marte. Hinc Numanus Asiaticis exprobrat:
Durum a stirpe genus natos ad flumina primum
Deferimus...
Laboriosi etiam:
At patiens operum parvoque assueta iuventus.
Oeconomi optimi.
Hinc natura nullas dedit solitudines nobis, sicut Africanis et Asiaticis:
Aut rastris
terram domat...
Bellicosi,
vivaces, robusti:
Omne aevum ferro
teritur...
Vitium commune
ferocia est animii, quam in Turnis, Mezentiis, Messapis habes. Sigillatim porro
I. Graeci: dolosi. Expende stratagema
equi Troiani!
Tum maxime inimici, cum amici:
... timeo Danaos
et dona ferentes.
Insidiosi:
Accipe nunc
Danaum insidias et crimine ab uno
Disce omnes!
Periuri et
omnes, qualis ille Sinon.
Virtus communis
est esse ingeniosos. Unde Maro permittit
in hoc superare Romanos in VI:
Excudent alii spirantia mollius aera.
Eloquentes et
facundi:
Orabunt causas
melius.
Vide vero, quales sint
II. Romani:
Tu regere imperio populos, Romano, memento!
Bellicosi enim sunt et apti olim ad terrarum,
nunc ad caeli imperium. Nihil illis iratius in superbos, nihil mollius
in modestos. Subnectit enim:
Parcere subiectis et debellare superbos.
III. Galli. Rebelles sunt et infidi dominis.
Tales vocat in VI. Molles sunt, potissimum vero superant nationes omnes luxu
vestium etiam nunc. Tales accipe in clipeo lib. VII:
Virgatis lucent sagulis, tum lactea colla
Auro innectuntur.
IV. Hispani Maroni indomiti dicuntur. Tales etiam nunc, hoc est
magnanimos, habes. Orbi enim terrarum
soli resistunt.
V. Germani duri vocantur,
laboriosissimi enim nationum omnium sunt.
VI. Poloni. Quoniam eodem tempore, quo
praecepta damus epica, apparatum facimus pro Lechiade nostra, breviter
iis, quibus tractandam dedimus, mores gentis, quam poterimus, verissime
exponemus, ut iam sciatur, quaenam semina actionum iacienda in Lechiade
sint, quam aptissima ad consuetudines moresque praesentis temporis Polonici.
Polonos vero universim sumimus pro iis quoque, qui serius ad hoc magnum imperii
corpus vel admissi sunt, vel adiecti.
Ingenio sunt omnium capaci et facultate animi
ad encyclopaediam comparandam nulli cedunt. Ingenium tamen quam tractabile, tam
inconstans, quam robustum, tam remissum. Fulmina sunt, quae cum ceciderunt,
inter ceteros silices iacent. Maiores sumus animi impetu, quam motu. Multa in
nobis natura inchoat, pauca perficit Nulla natio facilius irascitur, nulla
placatur. Nulla magis alienos mores, studia, consuetudines miratur, nulla
sequitur minus. Praepostero naturae ordine ea laudamus, quae non facimus ipsi
et ne quidem facere volumus. Universim aliena mirantur mediocria, sua vel
paria, vel maiora aspernantur. Sibi ipsis sunt semper superiores, numquam sibi
satisfaciunt. Ut magna illis quaedam appareant, longinqua sint necesse est.
Patriam quoque non nisi absentes diligunt, quam praesentes oderant, quasi ideo
peregrinentur, ut ament, redeant, ut oderint. Ceterum, ut nulla est natio, a
qua non vincantur, ita nulla, quam non vincant. Hispanos impetu, Gallos
constantia, Germanos magnanimitate, Lusitanos celeritate, Italos robore
superant. Equites longe omnium optima generosi, fortes, famis, aestus, frigoris
patientissimi. Si illa solum, quae super mensam leviter disputant, pridem
agerent, Italis ordinem, Germanis oeconomiam, Anglis et Belgis divitias, Gallis
politiam, Hispanis orbem et fortunam eriperent. Sed ut verba illis omnia longa,
ita et facta. Fideles sunt Deo, regi, patriae, sibi. Soli a Romanis semel
pontificibus religionem acceptam in tanta libertate numquam publice
repudiarunt, soli nulli suorum principum rebellarunt, nullum interfecerunt, cum
et exteros saepe, et aliquando pessimos, et semel feminam habuerint. Soli
gaudent duobus pulcherrimis rei publicae ornamentis: libertate et eloquentia, hoc
est libera voce. Soli regem eligunt, soli sub rege libere vivunt et loquuntur.
Alicubi eloquentia latet in libris, apud nos in conventibus, in foro, in
comitiis dominatur. Itaque ut Hispanus proprio theologus, Italus philosophus, Gallus poeta,
Germanus historicus, ita Polonus orator est. Studio tamen eloquentiae et usu nimio ad loquacitatem paene puerilem
deficiunt. Ad cunas, ad feretra, ad mensas, ad thalamos declamant; nascentes
salutant, morientibus valedicunt, ex oppido venientes quasi ex Indiis reduces
oratione exdpiunt, filii patres vel clientes patronos. Peregrinantur ipsi ad omnes
nationes et omnibus itidem patriam sinunt cxplorandam. Orbem tcrrarum nulla
natio magis novit, nulla ab orbe nosdtur magis. Hospitalitatc, humanitatis
offidis in suos effusi, in exteros enusiores. Omni vita fcrme aequabiles sunt;
Itali pueri sapiunt et adolcscentes, senes delirant, Germani pueri hebetes,
senes sapientissimi, Galli non nisi decrepiti, Hispani viri; Poloni exacta
adolescentia aptum ad rem bene gerendam tota vita gerunt ingenium. Sunt utem
tune maxime ordinati, cum sc maxime clamant inordinatos. Solos ex alieno vivere
pudet. Maiorum mores et consuetudines nulli magis laudant, nulli magis
innovant. Singulis, si historiam bene expendas, saeculis novarum legum studiis
patria quasi unica phoenix novis incendiis revixit, semper ferme se felicior
vegetiorque. Si post Boleslaos aetatem exdpias calamitos in lusit nobiscum
generose fortuna. Solos cum quattuor orbis terrarum impcsratoribus commisit,
Christiano, Turdco nuper, Scythico, Moscovitico, eadem semper felicitate. Alios
maria, Alpes alios, alios Pyrenaei montes muni|nt, nos campestres pectora
muniverunt. Hostes, quibus dngimur, vallum nobis sunt, si non quiesdmus. Campi
ipsi et plana loca apertum pectoris candorcm et mores perspicuos ostendunt. Ita
enim animadversum est eos candidis moribus, et capad omnium artium et
praeclararum actioinimo, qui inter alienas nationes maxime campestres sunt,
etsi alias timentur. Sic Lombardi in
Italia, Bergomates in ipsa Lombardia, Bavari in Germania, Burguhdi in Gallia,
Poloni in Europa.
|