|
Hic quoque
possibilium actionum exigentiae fons non est contemnendus. Apte enim non ad sexum
tantum aut aetatem, aut nationem, sed etiam ad complexionem agimus. Haec omnia
divinus Maro.
I. Optimam
complexionem, sanguineam et melancholicam, expressit in Aenea. Facit enim pium,
misericordem, facilem et dum Veneris filium fingit sanguineum canit.
Melancholiam tamen cum moderata cholera attnbuit, tamquam heroi necessaria.
Ideoque in II fingit somniantem de Hectore et in ipso fortitudinis simulacro
evigilantem, ut ille, quem Miltiadis tropaea dormire non sinebant.
II. Cholericam
et melancholicam cum suis actionibus in Turno ad vivum expressit. Somniat ergo
de Furiis in VII deque facibus et igne. Illa vero quanta:
Arma amens fremit arma toro tectisque
requirit,
Saevit amor ferri et scelerata insania belli,
Ira super...
Vel:
Ardentes
oculorum orbes ad moenia torsit.
Lupo ergo eum, hoc est cholerico et
melancholico animali, in IX comparat. Expende initium XII, in quo ad vivum actiones
huius complexionis repraesentat:
... implacabilis ardet
... agitur furiis totoque ardentis ab ore
Scintillae absistunti oculis micat acribus ignis.
At
Aeneas acuit
Martem et se suscitat ira,
quasi non sponte suscitaretur et illo
spontaneo naturae impetu, sed per ratiocinationem. Quare subdit statim:
Oblato gaudens componi foedere bellum.
III. Melancholicam et cholericam repraesentavit
in Caco; et furacem enim, et astutum exhibuit. Hi enim mores huiusce
complexionis. Quam ut insinuaret, in Caco fuisse et fumum vomentem, et ignes
finxit in VIII.
IV. Sanguineam
et cholericam in Euryalo et Ascanio effinxit. Huius signum flamma illa est in
II circa caput et quod in VIII dicit:
...patriumque
aperitur vertice sidus.
V. Cholericam et
sanguineam in Niso imitatus est. Magna ergo audet et simul magnus miles et
amicus est.
Aut pugnam, aut
aliquid iam dudum invadere magnum
Mens agitat mihi.
VI. Phlegmaticam
et melancholicam in Latino rege exhibuit. Huic complexioni cunctabundae
actiones propriae sunt, animus dubius et perplexus, omnia timens. Eius ergo
culpa et cunctatione et bellum est educatom, sicut irresolutio, Turnone an Aeneae
Laviniam traderet, et quaedam animi pusillanimitas excitaverat.
Ceteras
complexionum coordinationes neque nobis hic, neque ulli poetae persequi opus
est in epica, quoad quidem phlegma attinet. Maxime enim haec complexio
exsulare debet ab actione magna heroica. Nam
neque in ipso heroe debet esse, neque si in ceteris sit, quidquam ad rem
pertinebit. Neque enim serio iuvat actionem herois, neque impedit et parum negotiosa
est. Epos autem maxime fervorem actionum exigit.
|