|
Hic est
universalis admodum exigentiae actionum fons, ad quem plurimum epici attendere
debent. Unum quemque enim, si ita fieri
possit instruere debent in arte sua. Satisfacere vero oportet eos et
universalitati collective omnium artium, et distributive singularum. Incipiant
vero a propria!
Poeta
Actiones eius consentaneas exprimit lib. IX
in Cretheo:
... et amicum Crethea Musis,
Crethea, Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharae cordi numerosque intendere nervis,
Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.
Ubi vides et propriam poetis complexionem
expressam, hoc est sanguineam, et diligentiam particula "semper",
haec enim maxime poetis necessaria. Addit vero poetam hunc perfectum fuisse ad
bellum, materiam autem habuisse epicam alluditque ad suum argumentum ARMA
VIRUM, ut doceat ad perfectionem poetae pertinere experientiam rerumi maxime,
ut eas oculis usurpet, quas descripturus est. Quare et ipse Maro peregrinatus
est in Graeciam locaque alia invisit, quae descripturus erat. Repraesentatio
enim vivacissima rerum, quae maxime imitationi poeticae favet, non nisi oculis
percipitur
Historicus
Simile quid perfectissimo historico
necessarium esse indicat lib. VIII. Dum enim Aeneam in ignota loca deducit (quem
antea historicum fuisse perfectissimum sermone II et III libri probaverat)
addit:
... facilesque
oculos fert omnia circum
Aeneas capiturque locis et singula laetus
Exquiritque auditque virum monumenta priorum,
hoc est
historias diligentissime investigat.
Orator
Qualis
perfectissimus a Tullio descriptus est in communi cum encyclopaedia scientiarum
omnium, talem habes a Marone in praxi brevissime insinuatum in Ilioneo. Praeter
enim argumentorum vim ad fidem et motum faciendum olet ipsius oratio scientias
omnes:
1. Historiam:
Ab Iove principium generis, Iove Dardana
pubes
Gaudet avo...
2. Iuris prudentiam, divini, humani et
gentium. In I:
Quod genus hoc homonym, quaenam hunc tam
barbara morem
Permittit patria?
Lege plura! Et
in VII:
... litusque
rogamus
Exiguum et cunctis undamque auramque patentem.
3. Philosophiam
in VII:
Audiit et si
quem...
Quattuor in medio dirimit plaga Solis
iniqui.
4. Astronomiam et cosmographiam redolet illud
in VII:
Nec sidus regione viae litusve fefellit.
5. Theologiam:
Dis sedem
exiguam patriis...
Et:
Sed nos
fata deum...,
et in I:
Et sperate
deos memores fandi atque nefandi!
6. Utraque
oratio et ad Didonem, et ad Latinum et ethicam, et politicam, et oeconomicam
scientiam plane spirat.
Observanda est
in eodem oratore propria vis eloquentiae, id est elocutio; catachreses:
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
Tempestas ierit campos...
et alii tropi, praecipueque figurae
sententiarum, qualibus aliorum orationes Maro non aspergit. Statura praeterea
decens oratorem
Maximus Ilioneus...;
lepor et gratia:
... placido sic
pectore coepit;
applausus:
... cuncti simul ore fremebant.
Apta etiam illa resumptio dictorum Latini et
responsio ad singula.
Musicus
Lib. I in Iopa crinitum, quasi esset de
familia Apollinis, et doctum expressit. Libro VI in Orpheo, ubi
Obloquitur ... septem discrimina vocum,
Lib. IX in Cretheo. Plerumque enim poetae
musica delectantur, lyrici praesertim.
Tubicen
Repraesentatus est in Miseno lib. VI. Solent
autem infesti sibi esse tubicines. Hinc illa Tritonis ultio in Misenum.
Medicus
Exhibitus est perfectissime in XII:
Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus
Iapyx
Iasides, acri quendam cui captus amore
Ipse suas artes, sua munera laetus Apollo.
Hic speculativam medendi scientiam habes,
quam in eruditionibus per Apollinem intellegi voluimus. Nunc accipe praxim:
Scire potestates herbarum usumque medendi
Maluit...
Vide diligentiam:
...ille retorto
Paeonium in morem senior succinctus amictu
sagacitatem vero:
Multa manu medica Phoebique potentibus herbis
Nequiquam trepidat
Habes ilico et chirurgum:
... nequiquam spicula dextra
Sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
Neque solum herbis, sed etiam oleo et aqua
destinata utitur:
Fovit ea vulnus lympha longaevus Iapyx.
Mireris duas proprias medids virtutes:
1. Laetitiam et animositatem, qua etiam
aegrescentes afficere debent:
"Arma citi properate viro, quid
statis?" Iapyx
Conclamat primusque animos accendit in hostes.
2. Religionem, qua prosperos artis eventus
deo ascribunt:
Non haec humanis
opibus...
Magus
Huius
universales actiones exhibitas habes in IV:
Spargens humida
mella soporiferumque papaver...
Sistere aquam fluviis et vertere sidera retro
Nocturnosque ciet Manes..,
habes et apud
Statium et Lucanum exacte expressas. Sunt
vero exquisitius quam ceterae describendae epico, quia rarae sunt et mirabiles
ex natura sua.
Incantator
In VII est cum
suis actionibus:
Vipereo generi
et graviter spirantibus hydris
Spargere qui somnos cantuque manuque solebat
Faber
Cuiuscumque
generis repraesentatus est in VIII, sive materiam spectes, sive formam, sive
ipsam officinam, sive socios, sive eorum habitum:
... et nudus
membra Pyragmon
sive
vigilantiam, haec enim maxime propria fabris:
... nec tempore segnior illo
... opera ad fabrilia surgit.
Mirare subtilitatem operis in fulmine
elaborato et artem, quae perfectissima est, cum materiae ita formam quasi
animam corpori infundit:
Fulgores tunc terrificos sonitumque metumque
Miscebant operi flammisque sequacibus iras.
Expende ventosos
folles, incudis gemitum, altemos ictus, fluens aes, vices laborum ceterasque
actiones!
Statuarius,
sculptor
Hunc habes in Daedalo initio VI:
In foribus letum Androgeo...
Ter conatus erat casus effingere in auro
Expende et caelaturas clipei Vulcanii, et cassidem
Tumi Chimaera horrificam!Statuarii vero artem habes in VII:
... veterum effigies ex ordine avorum
Antiqua ex cedro...
Haec est peritia, quoad materiam, sola enim
cedrus immortalis.
Vitisator,
curvam servans sub imagine falcemi,
... Ianique bifrontis imago.
Haec
peritia formae introducendae.
Pictor
Hunc
perfectum, et quoad materiam deligendam, et quoad formam introducendam, habes
in I in picturis templi Carthaginensis. Ibi et clarum expende, et opacum, et opticam rationem,
et phantasticem, et animantium formas, et omnia geometrice descripta, et
iudicium singulare pictoris! Troilus enim curru excutitur:
Lora tenens
tamen...
... curruque haeret resupinus inani
... et versa pulvis inscribitur hasta.
Equorum domitor
Descriptus est
in Mezentio et in Lauso.
Auriga
Huius officium
est intra vel extra stabulum. Actiones stabulares clariusne poterant exprimi?
Circumstant
properi aurigae manibusque lacessunt
Pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
Merito ergo equi candore nives anteibanti,
cursibus auras. Extra stabulum Metisci diligentiam animadverte, fidelitatem,
artem expressam in Iuturna in ipsum transformata!
Magister
equitandi
Speciem artis dedit in V Epytides educens
equestrem Troiae ludum:
Olli discurrere pares atque agmina terni
Diductis solvere choris...
Nauarchus
Universalem artis peritiam exhibuit
Palinurus.
1. enim a scientia et maturo consilio non
detorquetur nisi fortunae vi in V:
... superat quoniam Fortuna, sequamur!
2. Nandi peritissimus est, nam in VI Aeneae
refert tres noctes diesque mare se in Italiam enatasse.
3. Scientissimus astronomiae et ventorum in
III simulque vigilantissimus:
Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat;
Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes
Explorat ventos atque auribus aëra captat,
in V vero ipso deo Sommo necesse erat, ut
sopiretur. Mira illa est sollicitudo iure iurando confirmata in VI:
... maria aspera iuro
Non ullum pro me tantum cepisse timerem,
Quam tua ne spoliata armis, excussa magistro
Deficeret... navis...
Actiones
vero expende in V:
Colligere arma
iubet validisque incumbere remis
Obliquatque sinus...
Hae virtutes
nautarum. Illa vitia: omnium mortalium pronissimi sunt ad blasphemias et paene
athei. Hinc illud etiam ipsius Palinuri in V:
... noni si mihi Iuppiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Aliud est, quod
sunt pertinacissimi. Hinc Menoethes ille in V nec domino quidem oboediens est. Mirare vero illam actionem attingentium portum in I:
... optata tandem potiuntur arena
Et sale tabentes artus in litore ponunt
Architectus
Huius
actiones universales exhibuimus in Aenea capite paenultimo. Sed expende praeterea Epeum, fabrieatorem equi lignei
in II et Didonem in I opera fabrilia distribuentem!
Sartores, sutores aliique viliores artifices
non nisi respectu operum obtinent locum in epica poesi exprimunturque in
vestibus vel
... quas dat Sidonia Dido,
vel quas
gerit Aeneas in IV. Sutores vero in ocreis, in pharetis; frenifices in frenis
aliique huiusmodi in ceteris instrumentis pertinentibus ad actionem herois
magnam vel ad actiones impedientium vel iuvantium.
|