|
Actio herois
magna trahit secum reliquas alias sibi subordinatas, eas autem maxime, quae
assignantur personis ipsi heroi subordinatis. In his autem et collective, et
distributive procedendum universaliter. Incipiamus vero a maximo officio!
Sacerdos
Huius actiones
lib. II capite paenultimo in Aenea expressimus, reliquas autem lib. III cap. 7 sub titulo rituum. Sed praeter illa
considera in VI Corynaeum sacerdotem et contionantem:
... dixitque novissima verba,
et aqua lustrali utentem. Vestitum habes
exquisitissimum in Chloreo lib. XI. Actiones sacerdotales antistitarum habes in
Calybe lib. VII:
Cura tibi divum
effigies et templa tueri.
Contemplare
et Laocoontem in II!
Augur
Hunc
expressimus in Aenea perfectum. Vitiosum
vero habes lib. XII in Tolumnio. Is enim leviter viso augurio primus concitat
equum in Troianos violato foedere. Placet zelus Corynaei in XII proprius huic
officio:
... torrem Corynaeus ab ara
Corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti
Occupat os flammis, olli ingens barba reluxit
Nidoremque ambusta dedit.
Legatus
Habes illum in nioneo sene, ferente munera,
iurante, praeferente oleae ramum. Considera et Venulum lib. XI!
Paedagogus principis
Eodem lib.
repraesentatus est in Acoete et fidelissimus, et principis amantissimus.
Armiger
In Achate
relucet et assiduus, et alacer ad obsequia lib. I, X et XII.
Miles
Huius plura
vitia quam virtutes.
1. enim athei
plerumque, et hos expressit contemptor divum Mezentius.
2. blasphemi insuper; idem ergo in X:
Dextra mihi deus et telum, quod missile
libro.
3. luxu gaudent suntque plerumque ebriosi. Hos exhibet ille, qui in
IX
... magnum ...
se post cratera tegebat
quique
... vino
somnoque sepulti.
Proinde et
Tarchon in XI suis exprobrat
Expectare dapes
et lautae fercula mensae.
4. in Venerem
soluti. Ideo in eosdem invehitur idem:
At non in
Venerem segues noctumaque bella.
5. rapaces et
praedones. Hos exprimit:
Armati terram
exercent semperque recentes
Convectare iuvat praedas et vivere rapto.
An non videtur
tibi Podolios nostros velites expressisse?
6. contumeliosi expressi lib. IX in Remulo
vociferante
... digna atque indigna relatu.
7. timidos vero lib. IX expressit in Rhoeto.
8. in
Abari furaces.
9. impios
et pactum cum daemone habentes mediis characteribus in Messapo:
Quem neque
fas igni euiquam, nec stemere ferro.
|