|
Haec
universalitas inter hactenus a nobis explicatas est praecipua ad vitam humanam
explicandam docendamque ab epico per occasionem actionis magnae. Vita enim humana dividitur in haec ipsa, quae
praefiximus capita: status, condicionis eto. Quomodo autem singula et
distributive, et collective cum actionibus suis exhibenda sint, docuit
plenissime Maro.
Nobilis
Libenter de
familiis loquitur et nobilitate. Sic
Ilioneus levi data occasione in VII:
Ab Iove principium generis...
Libenter etiam de aliena nobilitate
inquirunt. Sic
apud Maronem:
Qui genus, unde
orti?
Superbi sunt et
potentiorum affinitates affectant, ut Remulus in IX:
... Turnique minorem
Germanam nuper thalamo sociatus habebat.
... tumidusque novo praecordia regno.
Si sint
pauperiores, libenter se de potentiorum consanguinitate iactant, iliis se
coniungunt, maxime publice. Sic lib. II Sinon de se:
Fando aliquod si
forte tuas pervenit ad aures
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
Gloria...
Illi me comitem et consanguinitate propinquum
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Solent enim
potentiorum pane vivere. Libenter vero memorant fortunas avorum, ut idem:
... et nos
aliquod nomenque decusque
Gessimus.
Libenter de
iniuriis potentiorum conqueruntur, ut idem Sinon:
... invidia
postquani pellacis Ulixi.
Libenter de
nobilitate cum aliis rixantur seque probris de matre aut patre sumptis
afficiunt. Sic Priamus in II:
... satum quo te
mentiris, Achilles.
Libenter
stemmata ostentant:
... clipeooue
insigne paternum
Centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram.
Expende clipeos, galeas, arma stemmatibus
insignita in fine VII!
Ignobilis
Parvi animi est
et nihii ardui sapientis. Hoc lib. VII in rustica turba conspicies, hoc passim
in conflictibus lib. X, XI, XII. Saepe
tamen strenuissimi sunt ignobiles hocque ipsos mirifice ad ardua quaedam
accendit, quod primi futuri sint nobiles. Huiusmodi est Helenor in IX:
Ense levis nudo parmque inglorius alba,
et tamen in densissimos irruit cuneos. Ergo
etsi in alba parma nullum gereret stemma, se ipsum tamen in campo illo rubro
pro stemmate egregie gerebat. Quodsi hic Vergilius mtellegit fuisse nothum,
addit enim:
Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat.
Videamus, quas
actiones proprias habeat
Nothus
Primo, universim
magnis naturae dotibus praediti esse solent, ingeniosi, prudentes, eloquentes,
industrii. Talem habes exhibitum in Drance. Ceteroqui, si ex patre nobili et
matre ignobili vel serva, communiter strenuissimi rebus in bellicis, qualem
Helenorem exhibuit. Si vero ex matre nobili, patre ignobili; vel servo,
observatum est felices quidem esse, ingeniosos, prudentes, timidissimos tamen.
Talem exhibuit in Drance:
... genus huic
materna superbum
Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat...
Largus opum et lingua melior, sed frigida bello
Dextera, consiliis habitus non futtilis auctor.
Causa physica
est, timide enim tales in scelere concipiuntur. Solent praeterea superbissimi esse; lib. IX:
Et primuni
Antiphatem - is enim se primus agebat -
Thebana de matre nothum...
Dives
Plura semper
desiderat; sic ditissimus Latinus nec munera spernit. Cuiuslibet rei iacturam
praeponit pecuniae. Pro auro ergo et argento Troianis non aurum remittit, sed
equos. Propria virtus divitum pacificos esse
et pace, opum altrice, mirifice gaudere. Galaesus ergo ditissimus in VII paci
se medium offert in ipso proelio, quia nimirum
Quinque greges
illi balantum, quina redibant
Annenta et terram centum vertebat aratris.
Pauper
Laboriosus est,
ut illa anus lib. IX vitam colo tolerans. Pauperum actiones omnes loquacitatem,
exaggerationes miseriarium, iuramenta, omnes obsecrationis locos, reverentias
et prensationes Achaemenides in fine III exhibet:
... genua
amplexus genibusque volutans
Haerebat.
Expende preces,
lacrimas, simulationem timoris!
Rusticus
Huius ingenium ad minimam iniuriam
ferocissimum, praesertim in re familiari:
Rimanti telum ira facit...
Seditiosissimum
genus in peregrinos maxime et ignotos habes illos in VII contra Ascanium
tumultuantes. Expende ibidem et
inconsideratos, sui dfendendi cupidos, libenter ad turbam convolantes iniuriae
gratia depulsandae:
... strictis
concurrunt undique telis.
Laboriosos
ibidem in silvis exhibuit. Iam vero meliusne et mores, et ingenium, et
affectum, et actionem rustici alicuius Zeuxis aliquis depingeret, quam Maro
Tyrrhi:
... rapta
spirans immane securi ?
Infensissimi
sunt militibus praecipue eorumque iniurias et deferunt libenter, et exaggerant
apud dominos. Sic ibidem
... ruit omnis
in urbem
Pastorum ex acie numerus caesosque reportant...
Implorantque deos obtestanturque Latinum.
Urbanus
Hic plerumque ingenio molli, fracto et
timido. Merito ergo turbam urbanam pavescere in XI fingit Maro. Curiosi
praeterea urbani sunt. Ergo explicante aciem Aenea in VIII ipsae etiam e muris
prospectant matres.
|