|
Haec est omnium potissima inter has, quas iam
explicuimus et adhuc explicaturi sumus, universalitas actionum, quae petitur ex
moribus, ut ipse Aristoteles testatur, qui praecipuum habere locum in fabula
mores docet. Ideoque duo philosophorum numina, Aristoteles et Plato, vel ideo
divinissimum appellant Homerum et maximum omnium poetarum, quod poesin suam
maxime moribus asperserit. Quod aliquoties leges apud Aristotelem in lib. de Poetica.
Primo autem praemittendae sunt doctrinae quattuor ex capite 12 ex eodem
Aristotele petitae, ad tractationem morum in fabula necessariae.
I doctrina, ut mores probabilitatem potius prae
se ferant, quod sane maxime in epica servandum est. Haec enim, ut idem
Aristoteles docet, est praestantiorum imitatio. Addit vero mores probos in uno
quoque genere hominum exprimi debere. "Nam et mulier", inquit, "proba
est, et servus, tametsi fortasse hoc deterius, illud omnino improbum est".
Et quidem hanc primam doctrinam, hoc est mores in uno quoque genere hominum
exprimi debere, probos praecipue, iam docuimus primi, ni fallor, praeteritis
capitibus. Nam Scaliger praeter genus sexus et aetatis nihil ferme distincte,
ut nos fecimus, persecutus est. Itaque nihii ab eo, praeter aliquot exempla 3
et 4 capitis mutuati sumus. Cetera etiam, quae adhuc explicaturi sumus,
neglexit.
Il doctrina est,
ut mores ipsi convenientes sint, aliud autem est mores esse probos et
convenientes. "Fortitudo enim", inquit, "mos est. Sed esse vel
fortem, vel prudentem utique mulieri non convenit". Quod iam
insinuaveramus lib. II capite l, cum femineas actiones negavimus posse esse
argumentum epicae poeseos. Quae autem et quales actiones qualesque mores
convenientes sint uni cuique hominum generi, iam praeteritis capitibus
explicuimus et adhuc explicaturi sumus.
III doctrina
est, ut ipsi mores constent sibi, hoc est continuatio quaedam in illis et
constantia servetur in imitando. Semper v. g. sit pius Aeneas, Turnus semper
ferox, Latinus semper lentus, Mezentius semper impius, nisi fortasse personae
quoque ipsae mutentur in eo, in quo sunt fontes dissimilium actios num. Aliter
v. g. se agat Ascanius puer, dum in II manu ducitur a patre, aliter adolescens
in IV, dum venatur, aliter adolescentior in IX, dum sternit Numanum. Mutatur
enim fons exigentiae possibilis actionis, qui est aetas ipsa.
IV doctrina est,
ut mores aequali semper tenore procedant, quod explicat ulterius. "In moribus",
inquit, "sicut in ipsa rerum compositione, tum necessarium, tum verisimile
exquirendum est. Atque etiam necessario
verisimilique ordine cuncta procedant". Hoc ciarius explicabimus
sequentibus libris. Nunc ad propositum veniamus!
Mores ergo sunt affectus animalibus cognati,
ut quidam philosophantur, vel potius habitus ipsi et facilitas animi per
habitum acquisita bene vel male moraliter operandi. Affectus vero sunt
inclinationes quaedam animi vel abhorrentiae, ut praecedunt actiones ipsas ita,
ut sint actus primi interiores. Iracundia ergo mos est, irascentia affectus,
seu actus interior. Exterior enim actus est caedes v. g. consequens. Annoto
ergo primum, quod ad affectus primo primos, eos etiam heroi ipsi attribuendos
esse, sicut attribuit Maro Aeneae motum primo primum volentis occidere Helenam.
Ceteroqui leniendos statim eorumque etiam victoria exprimenda. Similis motus
primo primus timoris ex audita Polydori exstincti voce exortus:
Obstupui steteruntque comae...
Victus est ilico prudentia in III. In
vitiosis vero hominibus laxandi sunt, ut vides in irascente Turno et in Didone
toto libro IV. Singulos iam in particulari consideremus!
AFFECTUS
Affectus
amoris
Actiones amoris in patriam, cives, parentes,
consanguineos, beneficos recensuimus lib. II cap. paenultimo. Hic amorem illum
irrationalem consideremus! Cui exprimendo divinus poeta lib. IV integrum dedit,
ut de eius vitiis et periculis humanum genus erudiret. Hic auribus primum
hauritur, deinde oculis. In fine ergo I miratur Dido Aeneam, audit loquentem:
... haerent infixi pectore vultus
Verbaque...
Nihii in hoc affectu mediocre, omnia conatur.
Dat ergo Dido etiam regnum Aeneae et nunc ducit Aeneam per civitatem, nunc
extra cum eodem venatur. Superstitiosus est etiam magice, ergo:
Pectoribus
inhians spirantia consulit exta.
Qui illi sunt
implicati, si praesentes sunt, nihil illis stabilius:
... pendetque
iterum narrantis ab ore,
is vero
absentes, nihii instabilius. Errat ergo
Dido per totam urbem. Quin etiam rem amatam ante oculos fingimus, si absit:
Sola domo maeret vacua stratisgue relictis
Incubat, illum absens absentem auditque videtque.
Mirum illud:
Incipit effari mediaque in voce resistit.
Rerum ceterarum neglegentia consequitur:
Non coeptae assurgunt turres...
Privati vero re amata etiam, ut Dido,
Mortem orant,
taedet caeli convexa tueri...
Decrevitque mori...
Intercedunt convicia incuriosissima:
Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus
auctor,
Perfide...
Perpetuae vero suspidones et vigiliae super
amatam rem:
Regina e speculis ut primum albescere lucem
Vidit et aequatis classem procedere velis...
At regina dolos (quis fallere possit amantem?)
Praesensit motusque excepit prima futuros.
Cetera privatim expende!
Omnia autem in affectibus exprimendis etiam
minima observanda sunt, sive quae indicia illorum concernunt, sive quae
effectus ulteriores: pallor faciei, tremor corporis, nictus oculorum. Demum universalis semper
idea unius cuiusque affectus sigillatim exprimenda. Hoc docuit Aristoteles cap.
12. "Par", inquit, "fuerit nos ab excellentium pictorum more non
discedere; qui dum proprias verisque simillimas imagines referre student,
pulchriores sane depingunt; ita etiam poeta iracundos videlicet desidesque dum
unitatur, huiusmodi alia circa mores habentes, probitatis quidem atque
iracundiae sibi exemplum proponere debet". Per exemplum enim iracundiae
intellegit signate universalem iracundi hominis v. g. ideam. Subdit exemplum
Homeri, qui Achillem tamquam universaliter fortem imitatus est. Addit deinde: "Haec profecto servare oportet
insuperque sensus ipsos, qui poeticam consequuntur, praeter illa, quae
necessaria sunt". Quasi diceret non illa tantum imitanda sunt v. g. in
irascente, quae omnino necessaria sunt ad naturam irae, sed etiam sensus omnes
exprimendi sunt, quicumque poeticam consequuntur, noc est quicumque confingi
possunt. Praxim huius universalis praecepti iam explicuimus in Didone. Sed tu,
quaeso, diligentissime expende initium XII, ubi in Turno affectuum ferme ommum
ideas exprimit! Observa praeterea, cum affectus vehementiores fuerint, neque in
uno sistendum esse, sed plurimos exprimendos:
Obstupuit varia confusus imagine rerum
Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
Imo in corde pudor mixtoque insania luctu
Et furiis agitatus amor et conscia virtus,
neque servandum esse tum temporis tenorem,
sed quaedam inconstantia actionum ad eorum varietatem consequentium
exprimendam. Praxim autem horum ut insinuernus universaliter, dabimus exempla
ex toto Marone omnium specierum. Motus ergo animi vel est ad bonum praesens et est
voluptas, vel ad malum praesens et est tristitia, vel molestia, vel ad bonum
futurum et est cupiditas, vel ad malum futurum et est metus. Horum rursus
species sunt diversae.
Affectus ad voluptatem pertinentes
l. Amoris
expressum iam habes in Didone. 2. Gaudii
actiones in Ascanio equitante in IV. 3. Laetitiae in Aenea suos incolumes
speculante ex nube in templo Didonis lib. I. 4. Delectationis lib. VIII in
Vulcani cum Venere colloquio et in Didone:
... pendetque iterom narrantis ab ore,
ut omittam crimen speluncae. 5.
Malevolentiae, quae pascitur alienis malis, in Turno plerosque occidente:
Italiam metire iacens!
Affectus ad molestiam pertinentes l.
Invidentiae actiones, quae est aegritudo ex praesenti bono alicuius, habes in
Drance in XI,
... quem gloria Turni
Obliqua invidia et studiis agitabat amaris.
2. Aemulationis, in Pallante cum Tumo
congrediente. 3. Obtrectationis, quae est aegritudo concepta de bono alterius,
quod etiam ipsi habemus, in Turni conviciis. 4. Misericordiae, quae est aegritudo
ex alterius calamitate, habes in Aenea, quem Priami miseret inil et
Achaemenidis in fine III, et saepe alias. 5. Luctus, qui est aegritudo ex
alterius morte, habes actiones in Aenea, Acoete et Euandro, deplorantibus
Pallantem in XI. 6. Maeroris, qui est aegritudo flebilis in casu nostro, habes
actiones in Didone in fine IV 7. Aerumnae, quae est aegritudo ex labore
corporis, habes in Aenea lasso plurimisque morientibus libris quattuor
posterioribus. 8. Lamentationis, quae est aegritudo cum eiulatu, habes in matre
Euryali lib. IX, ubi, quaeso,
diligentissime singula ex-pende! 9. Sollicitudinis, in Aenea ipso VIII initio.
10. Desperationis, in fe-minis lib. V navem incendentibus et lib. XII
suspendente se Amata.
Affectus
ad cupiditatem pertinentes
l. Desiderii habes in Didone toto IV, in
Ascanio venante. 2. Spei habes toto lib. V in certaminibus. 3. Contentionis
habes in senatu Latini lib. XI. 4. Lenitatis habes in Latino rege initio XII et
in VII. 5. Irae, odii, indignationis, excandescentiae, quae sunt cupiditates
aliis mała volentes, habes in Iunone tota Aeneide, in Pyrrho lib.
II, in Tumo, in Mezentio.
Affectus
ad metum pertinentes
l. Formidinis,
quae est timor permanens cum certitudine mortis, habes actiones in Tumo ad
finem XII. 2. Conturbationis, quae est metus excutiens animi consultationem,
lib. II in multis et initio XII in Turno. 3. Pavoris, qui est metus mentem
dimovens, habes saepe: in Tumo evigilante lib. VII, in Aenea initio III fruticem cruentum avellente. 4. Exanimationis,
in Euandro lib. VIII, quem cum Pallanti valedixisset,
... famuli collapsum in tecta ferebant.
Pudoris et verecundiae, qui est metus
infamiae, in Lavinia, immo et in Didone, sed in solo fine I et initio IV. 6.
Pigritiae, quae est metus laboris imminentis, in Diomede in XI respondente per
Venulum nolle se congredi cum Aenea et in cunctante Latino in VII:
Abstinuit tactu
pater aversusque refugit.
Et haec de
affectibus.
MORES
Hos cap. 4 de Poetica
Aristoteles sic definit: "Mores dicimus, secundum quos agentes tales esse
dicimus". Ait autem morum expressionem secundo loco esse necessariam post
expressionem actionum. Idem insinuat ibidem pag. 265: "Non ut imitemur
mores, in actione versamur, sed per actiones mores complectimur"; et paulo
post: "Itaque actionis imitatio est tunc per hanc potissimum
agentium". Quasi diceret: Primo loco
imitamur actiones, secundo loco mores per ipsas actiones, tertio loco personas
per utrumque, sed potissimum per actiones imitamur. Id quo pacto fiat in praxi,
brevissime in Marone indicabo. Primo itaque, quod observavit Scaliger, divini
vir ingenii, cum Maro noster et Achillis fortitudinem cum ceteris virtuosis
actionibus, et Ulixis prudentiam cum ceteris habitibus scientiarum et artium
exsprimere conaretur in Aenea, illius temeritatem ademit et istius versutiam
transtulitque temeritatem in Turnum, versutiam vero in Sinonem. Ceteros vero
mores bonos et ex iis actiones deductas iam Aeneae libro superiore ascripsimus.
Quod ad malos attinet, haec breviter delibamus. Superbos habes in Numano lib.
IX. Avaros habes in rege Thraciae interficiente Polydorum initio III et
Pygmalione lib. I. Iracundos in Turno, Didone, Mezentio, Iunone, Allecto.
Gulosos in Polyphemo, Harpyis, Caco. Ebriosos in Bitia lib. I et Rhamnete
ceterisque lib. IX vinum per vulnera cum sanguine reddentibus. Luxuriosos in
Didone lib. IV et Vulcano in VIII. Invidos in Drance. Iactabundos in Salmoneo.
Pusillanimes in Mago suppliciter se ad pedes Aeneae sternente. Astutos,
dolosos, mendaces in Sinone. Periuros in sacerdote violante foedus lib. XII.
Impios, crudeles, iniustos in Mezentio. Ceteram turbam vitiorum habes lib. VI,
quae in inferis exhibet Maro.
Et quoniam de his, quae appetitum et
voluntatem afficiunt, satis egimus deque eorum actionibus, superesset etiam
actiones intellectus et ingenii explicare. Sed hoc fecimus lib. superiore in
contemplativo Aenea et lib. III cap. 10.
|