|
Hactenus humanas
investigavimus actiones vel iuvantes, vel impedientes actionem herpis earumque
fontes et exigentias. Nunc breviter naturae actiones et artis consideremus! In
his autem eadem illa universalitas est tenenda et idealis perfectio. Duplices
autem sunt naturae operationes: eae, quae a causis universalibus, ut motus caeli,
mutationes temporum, ut elementorum actiones, vel quae a singularibus, ut ab
animali, ab arbore vel aliis creatis rebus inferioribus fiunt. Utriusque
generis actiones, quantum fieri potest, describendae sunt iuxta maximam naturae
perfectionem, v. g. lib. I est actio aquae, id est tempestas, non ut contigit,
descripta, sed ut contingere potuit iuxta universalem ideam. Quis enim poetarum
vel perfectius apprehendere, vel exprimere possit vel valles illas, vel montes
aquarum? Immo quando ipsa natura perfectius tumultuata est? In II vero libro
habes actionem elementi ignis tam vivam et efficacem, ut non Troia, sed ipsa
sphaera ignis ardere videatur. In III vero libro habes aëris infecti actionem,
quamquam et violentiam eius ventosque et in I habuisti. In VI scaenam habes
omnium elementorum in impios agentium. Iam vero caelorum conversiones, ortus et
occasus solis tam elaborate Maro facit, quia ipsum naturae exemplar superare
nititur et haec etiam iuxta universalem ideam describere:
Iamque
rubescebat radiis mare et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis
vel:
Vertitur
interea caelum et ruit Oceano nox.
An non
iterum tibi condere et noctem, et diem videtur?
Et haec
quoad actiones universalium causarum naturalium. Nunc singularium actiones videamus!
Serpentes illi lib. II non minus rnihi
timendi, quam ipsi Laocoonti sunt. Quam enim in actione vitam habent! Sed omitto de illis
commentationem. Tu tecum mirare non otiosas in illis esse et cristas, et iubas,
et tergora, et pectora, et oculos, et linguas, et dentes, et caput, et cendcem,
et caudam, et squamas, denique saniem ipsam et venenum. Observo autem hic, quod
ad artem pertinet eiusque cum natura affinitatem, nihii esse suavius et
admirabilius actionibus naturae, si introducantur ab epico poeta tamquam per
artem correctae vel temperatae. Tales sunt actiones cervi illius in VII cicuris
et qui se non tantum pasci et in fonte lavari, sed etiam coronari et ad mensam
duci patiebatur. Similes sunt actiones naturae, quae versantur in confinio quodam
instinctus naturalis et rationalis habitus. Quam enim placet equus Ille Aethon
in XI, qui post funus Pallantis
It lacrimans
guttisque humectat grandibus ora.
Tales frutices
illi stiiiantes sanguinem Połydori initio III, talis ramus aureus in VI. Superare enim semper poeta debet, ut saepe
praecipimus, ordinariam naturae perfectionem.
|