|
Non agimus hic
de intellegentiis, ut sunt motriees caelorum, sic enini sunt causae universales
naturales, sed agimus de geniis bonis et malis, ut sunt custodes hominum vel
rerum creatarum omnium sive in ordine aliquo, sive in individuo. Huius actio
est ut genii in bonum vel malum quocumque modo inclinare voluntatem, sive
physice et occulte per affectionem phantasiae motis humoribus, sive directe per
suggestiones, sive in somno, sive in vigilia. Huius etiam actionem non
desiderabis in Marone. Inducit enim actionem geniorum, quoties aliquae magnae
actiones et difficiliores vel malae, vel bonae imitandae sunt. Nisus ergo
arduum quid in IX aggressurus:
... dine hunc
ardorem mentibus addunt,
Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
Saepe enim inter se genii etiam ipsi
contrarii sunt, et boni, ut libro superiore ostendimus in Angelo Persiae,
et mali; saepe etiam concordant. Eadem enim Allectum in VII et Tumum, et Amatam
stimulat. Hic vero Christiano poetae magnus sese aperit campus ad actiones
pugnantes vel consentientes, iuvantes vel impedientes actionem herois
describendas. Ut enim poetae Tisiphonem, Allectum, Megaeram, malos genios, sic
Christianus vel iisdem nominibus, vel aliis eosdem introducere poterit agentes.
Ut rursus veteres genios custodes montium, fluminum, vallium, fontium, silvarum
per varias fictiones introducebant titulis Dryadum, Hamadryadum, Oreadum,
Silvanorum, Satyriscorum, Nereidum, Naiadum, sic noster poeta theologus maiori
etiam et maiestate, et varietate poterit agentes angelos introducere praefectos
iisdem naturae partibus. Ut autem ex theologia habemus, praesunt etiam certi quidam
elementis ipsis, ut toti sphaerae aquae, sphaerae ignis, mediae, infimae et
supremae aeris regioni. Quod sane incredibilem dabit copiam fictionum, si loco
Neptuni, quem aquis praefecerant veteres, Aeoli, quem ventis, Vulcani, quem
igni, introducamus angelos, universaliores elementorum custodes, addamusque ea
possibilia, quae probabiliter ad eiusmodi custodiam consequuntur, sicuti si eos
describamus ea sperie, qua in sacris libris exprimuntur, et cum iis signis
antecedentibus et consequentibus, quae habes in decursu historiae sacrae,
venti, turbinis, procellae, tubarum, fulgurum, tonitruum, nubium. Habitus etiam angelorum
egregie descriptus quantam efficeret pompam (Ezech. 28): Tu
signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore. In deliciis
paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius
et iaspis, chrysolithus et onyx, et berillus, saphirus et carbunculus et
smaragdus. Aurum opus decoris tui et foramina tua in die, qua conditus es,
praeparata świt. Tu Cherub extentus et protegens et posui te in monte
sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti. Quis deorum vel dearum,
vel geniorum in scaenam epicam umquam pari maiestate productus est? Rursus pro
Luna, Mercurio, Venere, Iove, Saturno, quos antiquitas caelis praefecerat deos,
an non magnificentius introducere posses angelos, motores eorundem caelorum, si
et eis solia, sceptra, thronos, coronas, cyclades attribuas, siquidem Throni,
Dominationes, Potestates vocantur? Quod vero ad actiones pertinet Iovis omnia
commoventis, fulminantis, hoc sane sacri libri attribuunt Michaëli Archangelo:
in eius nimirum descensu ad terram orbem terrarum tremuisse; motus etiam terrae
et fulgura divini sepulcri custodibus angelis attribuitur. Pari ratione
Neptuniae tempestates, Aeolia ventonun vis, ubertas terrae, inclementia aëris
ceteraque opera extraordinaria naturae an non possent cum iudicio iisdem
angelis attribui, naturae custodibus?
|