|
Ad horum etiam
universalitatem quam maxime attendendum est epico. Actio enim ipsa magna herois
communiter civilis est et ad res publicas pertinet ideoque peculiarissime a
divino auxilio dependet, quod etiam habet universalitatem quandam divinarum
actionum. Hae porro actiones duplices sunt, aliae, quae sunt 'ad intra', quae
nimirum respiciunt ipsum Deum et terminantur in illo, ut generatio Filii et
spiratio Spiritus Sancti. Hae actiones non erunt introducendae epico per modum
actionum, nec enim sunt iuvantes, nec impedientes in genere actionum, sed
tantum in genere obiecti fidei. Introducendae ergo erunt tamquam obiectum
contemplativi herois eiusque religionis, conversionis, theologiae et universim
ceterorum habituum, qui pertinent ad contemplativum. Aliae vero actiones
divinae vocantur 'ad extra', quae nimirum terminantur in ipsis creaturis easque
respiciunt, ut creatio mundi, conservatio regnorum, excidia imperiorum,
permutationes rerum. Harum actionum ius erit penes actuosum heroem
introdueendaeque erunt per modum actionum vel iuvantium heroem, vel
impedientium in aliqua parte actionis magnae. Et quidem ut humanarum actionum
possibilium certos fontes proposuimus, iuvantium vel impedientium, ut sexum,
aetatem, offidum, artem etc., ita et in Deo ipso iuxta nostrum discurrendi
modum certos similiter fontes agendi et vel iuvandi, vel impediendi heroem
inveniemus.
Duplices
ergo actiones considero in Deo: alias positivas, quae non habent obiectum nisi
honestum intrinsece, alias permissivas, quae honestissimae pariter sunt,
liberis tamen agentibus praestant concursum ad actiones incuriosas, v. g. in
heroem, sicut etiam cum Deus permittit aliquem peccare. Permissive ergo
habebunt se per modum impedientium ordinarie. Dabunt enim auxilium ordinarium,
naturale ad impediendum in actione magna heroem a quopiam, v. g. scelerato,
sicuti Iuppiter sciens volens fingitur permittere lunom et Aeolo excitare
tempestatem in Aeneam, Cupidini detinere illum penes Didonem, Allecto excitare
contra illum in Italia bellum iniustum. Hae ergo deae omnes impedientes heroem
correspondent cum actionibus suis divino auxilio vel concursui permissivo
contra heroem. Iuppiter vero ipse iuvans, Mercurius hospitium Aeneae
praeparans, Yenus Aeneam periculis eripiens ceteraeque deae iuvantes
correspondebunt positivo auxilio divino, efficaci cum actionibus adiuvantibus
in ordine ad eventum actfonis magnae. Ut vero in hominibus iuvantibus vel
impedientibus fontes agendi sunt: sexus, aetas, necessitudo, dignitas, offidum
etc., sic in Deo certa attributa, non illa quidem absoluta, quae ipsum Deum
respiciunt, ut unitas, simplicitas, infinitas, immensitas, aeternitas, sed
respectiva, quae res creatas respiciunt, ut sapientia Dei, providentia,
praesciendi et praedestinandi vis, potentia, iustitia, misericordia, quae attributa
concipimus iuxta nostrum intellegendi modum tamquam fontes agendi circa res
creatas, ut eis providendi, eas conservandi, iuste, misericorditer se erga
homines gerendi. Ex his fontibus petenda est possibilitas vel permissivarum
actionum, vel positivarum et quae ex eis. consequuntur, ut prosperi vel
calamitosi eventus actionis magnae in aliqua parte ipsius. Ex his confingendae
revelationes possibiles, apparitiones sacrae, somnia ab angelis immissa,
portenta, signa, prodigia et mirabiliores effectus omnibus fabulosis Homeri et
Maronis actionibus. Neque obest, quod haec ipsa attributa videantur minime
fontes esse agendi aut habitus, cum sint essentialiter ipse Deus. Sapientia enim Dei, iustitia, misericordia ceteraque
attributa non sunt accidentia Dei, ut in hominibus contingit vel angelis, sed
penitus realiter sunt ipse Deus. Non, inquam, hoc obest, immo prodest potius.
Nam hinc sequitur posse illa introduci non tamquam accidentia vel ideales
personas, sed tamquam veras substantias agentes, cum attributa Dei sint ipsa
substantia Dei, non sicut sapientia vel constantia, vel vigilantia alicuius
herois, quae sunt accidentia vera. Et quidem peculiarius asserimus de duobus,
sapientia nimirum et caritate, seu amore divino, posse haec tamquam substantias
agentes introduci ab epico poeta, cum non modo sint ipsa Dei substantia, sed
etiam sint proprii tituli personarum divinarum, sapientia Filii, amor Spiritus
sancti. D. enim Paulus Filium vocat Sapientiam Patris, d. vero Ioannes Deum
vocat Caritatem. Immo et ceteris attributis divinis idem concedi potest, ut
iustitiae, misericordiae, praesertim cum a regum et poetarum sapientissimo
Davide fuerint inductae tamquam personae agentes. Misericordia, inquit, et veritas
obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt. Veritas de terra orta est, et
iustitia de caelo prospexit. At sapientiam alicuius herois, iustitiam,
vigilantiam huiusmodique alia accidentia tamquam agentes nullo modo introducere
poterimus, cum his non possit attribui actio tamquam substantiae operanti. Sapientia
enim, vigilantia ceterique habitus hominum non agunt, sed potius per illa nos
ipsi agimus, nulloque modo participant naturam personae, cum sint illi potius
contradistincti tamquam accidentia sua substantiae. Non latuit hoc veteres
poetas ideoque nusquam vigilantiam aut constantiam alicuius herois per modum
agentium personarum introduxerunt, sed ad summum virtutem, pietatem, ut apud
Statium, habes non tamquam ideas quasdam, sed tamquam deum vel ad summum
attributa quaedam dei illo modo, quo explicavimus, agentia. Unde Athenienses misericordiae, iustitiae, paci,
Romani virtuti, felicitati, saluti cetensque aras et templa erexerunt. Immo et
de Vergilii ac Homeri sensu mihi ferme constat illos per Iunonem, Mercurium,
Venerem, Yulcanum, Dianam, Minervam non intellexisse deas vel deos diversos,
sed diversa unius attributa, vel potius Iovem ipsum sub hisce variis titulis
varie agentem. Uterque enim fabulosam omnem theologiam ex Orpheo et Musaeo
deprompserunt, antiquioribus se poetis et theologis. Hi vero senserunt expresse
Martem, Neptunum, Iunonem, Venerem, Mercurium, Minervam ceterosque omnes deos
nihii aliud esse nisi titulos unius Iovis, re autem ipsa unum vere esse deum.
Ita enim disertissime Orpheus in Minore Cratere:
Mars bellum, pax alma Venus, mortalibus ipse
Comiger est Bacchus convivia laeta frequentans:
Aurea iustitiamque Themis rectumque tuetur,
Sol est mox idem contorquens spicula Apollo
Eminus et peragens, et divinator, et augur;
Morborum expulsor deus est Epidaurius. Ista
Omnia sunt unum, sint plurima nomina quamvis.
Idem canit Hermesianax:
Mercurius, Iuno, Vulcanus, Iuppiter et Pan,
Diana et Phoebus iaculator sunt deus unus.
Quomodo autem id senserint veteres vel
explicare potuerint, docet d. Augustinus lib. IV De civitate Dei cap. 11
pag. 45. Clemens vero Alexandrinus in Paraenetico docet eiusdem
sententiae fuisse Musaeum, antiquiorem Homero, et insinuat Plato Phaedone.
Videtur
autem expresse Vergilius secutus fuisse quam maxime Musaeum poetam et Orpheum.
Hos enim solos lib. VI inter theologos et sacerdotes collocat in Elysiis
campis, Orpheum quidem:
Nec non
Threicius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum,
deinde longe
magis Musaeum veneratur tamquam theologum et optime inter omnes animas res de
futuro statu theologicas intellegentem fingitque illum interrogari a Sybilla de
iisdem vocatque illum optimum:
Quos circumfusos
się est affata Sibylla,
Musaeum ante omnes - medium nam plurima turba
Hunc habet atque humeris exstantem suspicit altis -
'Dicite, felices animae, tuque optime vates,
Quae regio...'
Verisimiliter
ergo in sua poesi Vergilius secutus est theologiam Musaei et Orphei, unum esse
dumtaxat deum, unum Iovem, qui tamen appelletur et Mercurius, et Iuno, et Venus
etc. Per
Iunonem ergo intellexit Maro ipsum Iovem Aeneam exercentem adversis rebus et
crebrae occasionem patientiae dantem ad augendam herois virtutem. Per Venerem
vero intellexit eundem Iovem peculiariter eidem Aeneae providentem, ne in hisce
adversis caderet. Per Mercurium signincavit eundem Iovem intellectum Aeneae
illuminantem ad contemnendas voluptates. Sicque de ceteris. Proinde ingeniose
Iunonem et Venerem initio X litigantes introducit coram Iove ipsumque Iovem
illas. conciliantem, ut insinuaret deum non habere contrarias voluntates et ad
unum certum semper inclinare finem et eventum actionis magnae heroicae, etsi
cum quadam peripetia et perplexis antecedentibus eventibus. Per Penates vero
apparentes Aeneae in somnis lib. III et Tiberinum initio VIII intellexit bonos
genios, illos quidem ipsius Aeneae custodes, hunc vero totius Italiae genium,
revelantes heroi voluntatem Iovis. Rursus per Allectum, per Tisiphonem, per
Diras in XII malos intellexit genios permissu Iovis agentes.
Animadvertis
ergo, quam recte poeta Christianus et penitus ad unguem exclusa sola impietate,
magnificentius etiam possit eandem formam consectari epicae poeseos, non tantum
quoad actiones humanas, artis, naturae, geniorum, sed etiam quoad divinas, id
quod toto libro prosecuti sumus.
|