| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT VIIIIMITATIO POSSIBILIS MODI
Hic maxime sudandum est omnibus poetis, ut se et ingeniosissimos simul, et magno iudido praeditos, et enthusiasticos praestent, ut ipso modo ita illuminent actiones, nihii ut a lectore exigatur. Non voco autem hic modum actionis ritum, ut: ... ter socios pura circumtulit unda neque consuetudinem: ... vina coronant, - aliud enim mos est, aliud modus - neque artem: ... telum summa librabat ab aure, sed voco modum vim quandam vel energiam, vel etiam remissionem vel languorem. I. ergo modus est acrimonia, quam vehementiam, vivacitatem vel efficaciam appellare potes. Haec vel est in una persona agente:
Rursus in arma feror mortemque miserrimus opto, habet autem gratiam, cum intercedit dissentaneum, ut cum decrepito Priamo armanti sese et iaculanti tribuit vivacitatem quandam Maro in II. Iucundum illud est in Anna decrepita: ... illa gradom studio celerabat anili, vel est inter duos, quo in genere divinum est illud lib. II: Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, vel est unius cum pluribus lib. IX: At Nisus ruit in
medios solumque per omnes vel est plurium cum pluribus, ubi maxime elaborandum est epico: ... haeret pede pes densusque viro vir, Stat. 8 Theb.: Iam clipeus
clipeis, umbone repellitur umbo, In hoc maxime certant omnes epici, ut quam plurimos, distinctissime tamen agentes exprimant. Statius lib. VII: Certat opus
ferri sternuntque alterna furentes Haec Statius. Sed in ipso proelii ardore numquam assecutus est divinum vatem in XI, ubi et conatus, et actio, et effectus imperatorum, militum, equorum, telorum, pulveris ipsius, umbrae conflictus cernitur: Connixi incurrunt hastis... Agilitas etiam, celeritas, vis, conatus ille Turni me exsternant: Alte sublatum
consurgit Turnus in ensem II. modus est languor et remissio actionis: Ora modis...
pallentia miris; Hoc maxime in morientibus imitandum vel in timentibus, vel aliquid praesagientibus (in XII): Genua labant,
gelidus concrevit frigore sanguis. Illud ibi mirare: Ac velut in somnis
etc. Veile videmur et in mediis conatibus aegri Succidimus... Divinum illud in V: Entellus vires in ventum effudit...
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |