| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT XIMITATIO POSSIBILIUM EFFECTUUMExplicatur particula quaedam elegantiae poeticae quoad inventionem, in qua excellunt Statius et Claudianus Haec particula imitandi actionem est repraesentatio effectuum consequentium ad ipsam, quorum cognitio mirifice facit ad ipsam etiam cognoscendam. Effectus enim ipsi, quasi signa et stemmata ipsius actionis, excitant ipsam phantasiam, ut cognitis illis statim etiam nobis ipsam actionem imaginemur, sicut aliquis viso fumo naturaliter imaginatur ibi esse ignem. Multiplices vero sunt hi effectus: Ordinarie consequentes et hi etiam illustrant actionem non leviter: Volvitur
Euryalus leto pulchrosque per artus Vides, quam actionem ipsam, si ita loqui licet, moriendi efficacius expressit per effectus consequentes, quam si eam expressisset per directam ipsius actus moriendi naturam, v. g. si dixisset: 'mortuus est' vel: 'anima illius separata est a corpore'. Nota autem universalem doctrinam omnes illas actiones per solos effectus consequentes exprimi debere, quae ex natura sua sunt invisibiles, ut actio moriendi, actio irascendi, actiones ceterae voluntatis vel intellectus. Quodsi effectus visibiles non possunt deseribi, tunc saltem similitudo aliqua rei visibilis apponenda, ut fedt Maro initio VIII, postquam descripsit sollicitam cogitationem Aeneae. Addidit enim similitudinem luminis a labro aëneo repercussi. Interdum tamen et actionis per se visibilis adduntur effectus, ut magis illucescat vel exaggeretur (lib. II): ... iam proximus ardet Secundi generis effectus sunt extraordinarie consequentes, et tales non temere, sed cum probabilitate fingendi et cum maiestate efferendi: Annuit et totum nutu tremefecit Olympum.
Rursus alii sunt proximi effectus et qui cuique facile occurrunt, et tales non sunt admodum addensandi, nisi forte ciaritatis gratia, alii vero ulteriores, ex quibus tamen colligitur certo ipsa natura actionis: ... dederatque comas diffundere ventis. Potuisset enim dicere: sparserat crines sine lege, sed effectus ulterior ex re communi singulariorem fecit. Hoc genere ulterionim effectuum duo elegantissimi poetarum, Statius et Ciaudianus, iilas, quas describunt, actiones plurimum illuminare solent. Sic Statius, lib. I describens volatum Megaerae et ex inferis adventum, stipat actionem ipsam effectibus ulterioribus: Sensit adesse dies: piceo nox obvia nimbo Alibique nutum Iovis: ... motu, quo
celsa laborant Claudianus vero: Oblitae scelerum
formidatique furoris Sicut Statius rursus de Megaera: ... inamoenum
forte sedebat Lambere sulfureas permiserat anguibus undas et lib. VII in descriptione templi Martis: Lacditur
adversum Phoebi iubar ipsaque sedem Expende et descriptionem Somni, in qua nullum habet parem! Miri enim sunt illi effectus ulteriores in ipso dormiente Somno: ... manus haec
fusos a tempore laevo Dein in ceteris dormientibus: primo illi communes effectus: ... innumerae voces fremitusque virorum deinde insigniores: ... errare oculi resolutaque colla, tum proprii dormitantium: Et medio affatu
verba imperfecta relinqui. Ille vero ulterior pulcherrimus effectus: ... lassique cadunt in pectora vultus. Illustres et illi sunt effectus, qui etiam ad res inanimas transferuntur, ab actione Somni ibidem: ... quamcumque
supervolat urbem; Illud ultimum divinum: Pluraque laxato ceciderunt sidera caelo. Rursus alii sunt effecfus universales, qui adaequate ad actionem consequuntur, sicuti ad vocem Allectus in VII: Pastorale canit
signum.. Alter vero est particularis effectus et quasi selectior, qui magis insignit ipsam actionem et illuminat, qualis ibidem statim sequitur: Et trepidae matres pressere ad pectora natos. Hi effectus in causa sunt, cur tantopere placeat Statius et Claudianus, ut exripiam descriptiones locorum, de quibus iam dixi, et metaphoras ac catachreses, de quibus lib. VII agendum mihi esset, nisi rem, plebi grammaticorum cognitissimam, censerem ab arcanis poeticae artis reiciendam. Satis haec indicasse est parum aliis cognita. Saepe vero uterque etiam ipsam omittunt actionem vel rem, eius effectu tamquam stemmate contenti. Statius: Illi indignantes, queis nondum vomere multo Rursus est quoddam genus effectuum dissentaneorum vel certe tantum ex apparentia verorum, re vera autem falsorum (lib. III): Provehimur portu terraeque urbesque recedunt. Certat et Statius cum ingenio Maronis Achilleidos II: ... iam raditur alta et lib. I Thebaidos: Gargara desidunt surgenti et Troia recedit. Quo in genere pulcherrimus ille effectus est, cum attribuitur alteri ex vi casus, quod non debetur. Statius lib. VIII: Sic obnixa acies panter suspiria firmant Neque minus insignes effectus sunt, qui proprii naturae sunt, et tamen arte quasi facti finguntur; Ciaudianus de volatu gruum: Ordinibus variis per nubila teritur alis Vel certe cum necessarius et naturalis effectus, v. g. conglaciatio fluminis, tribuitur voluntati vel affectui, ut Claudianus de Hebro: ... exsanguem glacie timor alligat Istrum, et Statius de tigridis pelle inaurata: ... extremos auro mansueverat ungues deque caelatura: Centauros habet
arte truces aurumque figuris Sed de his ac similibus plura attulimus de variis poetis lib. I De figuris is sententiarum capite ultimo de Interpretatione. Errant enim, qui his tantum putant inesse metaphoras aut catachreses.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |