| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT VIENCYCLOPAEDIA MATHEMATICARUM DISCIPLINARUM
Arithmetica Intellego illam Pythagoream, quam maxime uterque poetarum de unitate ac binario, de pari ac impari suo poemati insperserunt. Putabant enim unitatem Pythagorei bonorum esse, binarium vero malorum, v. g. valetudinem in homine et in aëre salubritatem unitatem esse, tempestatem rursus in aëre et in homine morbos esse binarium, ex plurium enim contentione malum nasci. Semper ergo unitatem amat Homerus, binarium vero repudiat; vide Iliad. B 212, Odys. u 126. Utitur autem uterque numero impari in describenda rerum perfectione. Vocat enim septemplicem clipeum, trilicem loricam, septem ostia Nili terque quaterque beatos hoc est septies. Hinc septem strati ab Aenea cervi, ter centum equi Latini, trecenti Volscentis equites, tres imbris torti radios fulmini admiscet Vulcanus, propterea quod impar numerus semper est perfectior pari.
Geometria et geodaesia Utriusque notitiam illa sapiunt, quae sunt apud Homerum de metatione castrorum et de caelatura clipei apud utrumque, quaeque de pictura templi Carthaginensis. Viva illa et plane geometrica sunt: ... iuvat ire et Dorica castra
Geodaesiam illa spirant: ... saxum circumspicit ingens,
Optice in illo est lib. I: Aeneas scopulum
interea conscendit et omnem
Cosmographia Saepissime describit mundum: ... maria et
terras caelumque profundum
Geographia Habes in illo geographicam, quam vocant, terrarum orbis mappam, lib. enim III loca, flumina, montes, silvas, populos, regna habes descripta trium orbis partium: Asiae, Africae, Europae, passimque tota Aeneide praecipuas vel civitates, vel provincias. Videtur etiam, nescio, quo spiritu vaticinatus fuisse de novo hoc orbe lib. VI, qui ante nostram memoriam repertus est: Extra anni solisque vias...
Hydrographia Totum mare Mediterraneum, quod tum solum ferme cognitum fuit, exactissime suis cum insulis, promunturiis, portubus descripsit, cum Scylla, Charybdi, brevibus, aris. Flumina praeterea nobilissima omnia exactissime descripsit.
Astronomia Praeter cometam, cui comparavit clipeum Aeneae initio X (putabatur enim veteribus astrum cometes), habes descripta cetera sidera sparsim: Hyadas, Oriona, Arctos, polum, zodiacum, aequatorem, tropicos, arcticum et antarcticum circulum, quinque caeli zonas, duodecim signa tota Aeneide. Motum etiam caeli: Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox. Notat vero Macrobius scientissimum fuisse mathematicarum disciplinarum, praecipue astronomices.
Chronographia Computum, quem vocant, temporum non neglexit quoque in divinissimo opere. Ex illo solo collige sermone Iovis in 1: Hinc iam ter centum totos regnabitur annos
Gnomonica Chronographiam voco, quae tempus metitur per umbras exstruitque horologia. Huius ibi semina sparsit, immo adaequatum fundamentum: Sol ruit interea et montes umbrantur opaci. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |