| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT IICOROLLARIA DUO, QUAE EX CAPITE PRAECEDENTI COLLIGUNTURCorollarium I Genus et differentia poeseos a ceteris artibus Ex superiori capite, in quo breviter
adumbravimus naturam poeseos, pronum est colligere eius: ... Pictoribus atque poetis hoc certe illis non nisi per emendicationem, quam Aristoteles participationem vocat in artibus communicantibus, a poesi conveniet. Itaque si Apelles pingat Centaurum aut Famam Vergilii vel quid simile depromat ex rerum possibilitate vel ideis, quatenus [qui]dem pinget, pictor erit, quatenus vero excogitavit, poeta, vel fortasse excogitatum a poeta accepit. Alia praeterea est ratio pingendi, quod esse potuit, vel dicendi. Pingere enim non est dicere hoc ita esse, sed est ostendere quodammodo clarius, quale quid potuit esse. Narrare vero, quod est poetae, est hoc vel illud, quod potuit esse, iam asserere esse.
Corollarium II Efficiens, finis, materta et forma poeseos I. Causa efficiens poeseos, inventrix est natura ipsa, ut ait Aristoteles, impellens ad imitandum dicendo etiam pu[eros] ipsos. Lege hie prolixius Scaligerum, qui accurate expendit, qu[od] poesis originem traxit a numeris quibusdam inconditis hominum otio[sorum], et deinde perfecta fuerit, proposito argumento numerosae ora[tionis]. Causam vero efficientem, cuius instinctu agi dicuntur poetae, si dicamus de ethnicis poetis, non impedimur, quominus peculiariter dicamus Deum esse ipsum, prout est auctor et perfector operum naturalium. Quorum perfectionem, quoad poesin et magnam philosophiae partem, peculiari quadam providentia voluit esse penes gentiles, perfectiorum scientiarum perfectionem Christianis assignaturus, ut theologiam moralemque philosophiam, ut ad haec natos nos esse pot[ius con]sideremus. Ceteroqui et in Sacris libris peculiari quodam et quidem supernaturali instinctu Dei legimus poesin inspiratam, lyricam praesertim, Moysi, Deborae, Iudithae, Annae, Davidi, Salomoni, Zachariae, Elisabethae ipsique etiam sanctissimae Virgini, tamquam aptum quoddam et singulare divinae laudis suae instrumentum. Effectrix vero propria et proxima ac principalis causa est poeta ipse, instrumentalis vero est habitus, seu ars, cuius ductu praecepta poeseos reducimus ad opus. II. Causa finalis, intrinseca quidem est eo modo, quo diximus, imitari; extrinseca vero et ulterior est docere et delectare, hoc est veritatem rerum, et praesertim vitae humanae praecepta modo quodam iucundo tradere, ut facilius in animos irrepant. Addo praeterea finem etiam esse poetae movere, leni quidem motu in comoedia, in lyricis, satira, mimo et margite, motu vero gravi in tragoedia et elegia, utroque porro motu in sola ferme epopoeia. III. Causa materialis, circa quam versatur poeta, seu obiectum, adaequatum quidem erunt res omnes, ut diximus, praecipuum vero, seu analogum veluti attributionis erunt humanae actiones. Formale vero obiectum, seu ratio, sub qua res tractat poeta, erit modus ille, quern 1 capite fuse examinavimus, dicendi de rebus, prout esse potuerunt. IV. Causa fonnalis est ipsa fabula, seu imitatio rerum [omnium] eadem ratione facta. Effectus porro harum quattuor causarum vocatur poema vel etiam ψδη, hoc est quaelibet oda, quae est species vel imago cuiusvis rei, facta a poeta. Receptum tamen iam est per errorem grammaticorum, ut communiter putemus poema heroicum tantum carmen, odas vero lyricum, nisi forte odas malis a cantu deducere.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |