| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT VIDE PERTURBATIONE
Haec, ut dixit Aristoteles, est actio letifera continens terrificum quid et miserabile. De quo accuratius ad finem cap. 11 agens, dicit tripliciter accidere posse horrificum terrificimque, hoc est letiferum. I. Amicorum invicem, si se v. g. amici occidant vel unus dumtaxat alterum. II. Hostium similite. 111. Neutrorum, inter quos nihil intercedat odii vel amicitiae. Primum genus perturbationis laudat et captandum esse a poeta docet Secundum vero genus et tertium vituperat: "Itaque si hostis hostem obtruncet obtruncaturusve sit, nequaquam miserabile illud praeterquam necis ipso affectu assequotur. Idemque sequetur, si inter neutros id accidat". Rursus dividit actionem letiferam posse contingere 1. "a scientibus et agnoscentibus, ut Euripides feciti, qui Medeam induxit necantem filios", quos esse sciverat filios, 2. "ab ignorantibus quidem vim facinoris, agnituris vero mox necessitudinem. Qualis", inquit, "Sophocleus est Oedipus et Telegonus in Ulixe vulnerato". 3. Addit modum, qui fit "per ignorantiam, videlicet debere aliquem haec facinora patrare, inter patrandum vero agnoscere. Praeter hos modos et illos, qui reduci ad hos ipsos possunt, negat Aristoteles posse alios contingere. Vel enim a sciente fit actio letifera, vel non a sciente. Rursus si a sciente, vel a iam sciente ante actionem, ut cum Medea occidit filios, et hoc Aristoteles non laudat, quia magnae perturbationis est expers et sceleratum omnino commiserationisque ideo vacuum, vel certe a nunc non sciente, sed postquam perpetrarit facinus, scituro, et hoc perturbationis genus longe praestantius est. Vel certe fit a cognoscente inter patrandum et in ipsa inchoatione facinoris, "ut", inquit, "in Cresphonte Merope filium interficere debet, non autem interficit", demittendo enim gladium signum filii v. g. agnoscit in cervice. Dat et exemplum omnium meo iudicio praestantissimum de Iphigenia, quae inter immolandum fratrem agnovit Orestem ideoque non finivit facinus. Dat vero rationem, cur huiusmodi pertubatio praestantissima sit. "Quia", inquit, "et a facinore scelus abest, et ipsa plane agnitio stuporis est plena", et facinus inchoatum inopinate non perpetratur. Lege autem de Iphigenia Ovid. lib. III eleg. 2! Est locus in Scythiai Tauros dixere priores, Alia vero, quae hic de motu dici possent non alia essent a lib. III et IV. Delectatur enim mirifice et movetur lector in fabula, si ipsae actiones vel iuxta aetatem, vel complexionem, vel ceteros fontes, de quibus egimus lib III, repraesententur. Rursus est attendendum et ad illa ad ciendum motum, quae circumstant actionem ipsam. Delectat enim nos v. g. locus amoenus pratorum, silvarum etc., movet insuper locus terrificus et horribilis, ut inferorum lib. VI, pariterque viva ipsarum personarum repraesentatio aliaque, de quibus egimus toto lib. IV. Vel enim ex natura sua sunt amabilia, v. g. tempus matutinum, subrubeum, serenum, vel sunt horribilia, ut vespertinum, nocturnum, tenebrosum; similiterque speculandum est de aliis circumstantiis actionum ipsarum. Unum addo debere nos quam maxime ipsas agentes personas quam maxime amabiles reddere variis modis et descriptionibus earum rerum, propter quas naturaliter personae placere solent. Hoc vero non est faciendum in ipso puncto perturbationis, seu actionis letiferaet sed multo ante. Hoc artificio ingeniose usus est Maro lib. IX. Ut enim postea lector gravius commisereretur occiso Euryalo, et formosissimum illum multo ante describit, ut: Et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter deinde ab aetate, miserabile enim est cito iuvenes mori: Ora puer prima signans intonsa iuventa, tum a virtute amicitiae et fidelitatis: His amor unus erat pariterque in bella ruebant. Haec enim valde amabiles reddit homines. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |