LIBER II.
DE INVENTIONE ET DISPOSITIONE EPICA
CAPUT
I
DE EXCOGITANDA FABULA, QUAM VULGO INVENTIONEM,
SEU POEMATIS ARGUMENTUM VOCANT
Principio constituendum est id, quod epice
imitaturi sumus. Id vero, ut dixi, erit una aliqua et magna actio herois; quo
ipso excluduntur actiones divinae et actiones praeterea feminei sexus. Harum
enim utraque, ut docebimus, per accidens tantum intrat epicam poesin: ilia
quidem tamquam actionum humanarum adminiculum, ista vero tamquam occasio
quaedam virtutis heroicae, puta continentiae, constantiae, ut in Didone
Maroniana vides. Quare poema Claudiani De raptu Proserpinae, Nonni
Pentapolitae Dionysiaca, Orphei Hymni, Metamorphosis Ovidii aliaque
id genus ab heroica poesi excluduntur, quod vel deorum, vel feminarum actiones
enarrant. Adverte praeterea non esse totam alicuius herois vitam accipiendam
pro argumento epopoeiae (hoc enim contra unitatem fabulae est, ut clarius
perspicies, cum de ea agemus), sed unam dumtaxat integram actionem, hoc est ex
pluribus connexis inter se actionibus conflatam, quale est v. g. excidium
Troiae, seu Ilias, peregrinatio Ulixis, seu Odyssea, Aeneae in
Italiam migratio, seu Aeneis, Iasonis in Colchidem navigatio, seu Argonautica.
Nam de ceteris, Thebaide Statii, immo et de Achilleide, de Bella
Punico Silii, de Pharsalia Lucani, non ausim affirmare epica esse
argumenta vereque heroicum poema, ut clarius ex sequentibus colligere licebit.
Haec porro actio herois una et integra ex
historia quidem petitur, ut Aristoteles docet, hoc est certa persona et certa
eiusdem personae actione constare debet. In comoedia tamen iudicio Aristotclis
totum argumentum confingi potest, immo et tragoediae cuiusdam exemplum affert,
quae nullum habuerit fundamentum in historia, sed tota conficta fuerit. Nec
sane videmus ullam rationem, cur etiam totum penitus argumentum pro epica poesi
confingere non possimus ad ilium plane modum, quo Heliodorus Historiam
Aethiopicam confinxit, qualis est etiam doctissimi nostri saeculi Ioannis
Barclai" Argenis.
|