| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT VIIIQUOMODO POETA UNIVERSALISSUMAE IDEAE THESIN SUBSUMERE DEBEAT PER EPISODIA TAMQUAM PER HYPOTHESIN ET QUOMODO IN IPSIS EPISODIIS UNIVERSALITAS POSSIBIUUM COLLOCANDA SIT
In duo capita episodia heroicae actionis video in Marone distributa: in contemplationem et actionem. Id quod et Scaliger ingeniosissimus animadvertit, etsi nihil horum, quae ad praecepta universalia hactenus a nobis data pertinent, vel primis quidem attigerit labris, ut mirer prorsus eum vel difficultatem Aristotelis explicandi de universalitate fabulac effugisse, vel potius poeseos artem per sola exempla Vergilii docere voluisse, quod sine grammaticorum est, quos ille tamen acerbius insectatur. Utemur ergo hac ipsius distributione, ne tamen quidquam de alieno sumpsisse videamur, et distinctius episodia ipsa proponemus, et de contemplatione et actione, et etiam, nisi fallor, integrius. Plura enim et quidem praecipua in Marone animadvertimus, quae Scaligerum effugerunt. Sed iam a contemplatione ordiamur! I pars episodii heroici Contemplativus Aeneas Ut ergo perfectum in speculatione Aeneam repraesentaret Maro, omnium ei scientiarum et artium praecipuarum, saltem quod theoriam et imperium, attribuit actiones. Theologus Et primum quidem rerum divinarum scientissimum exhibet, quippe cum Aeneam sacra diis facientem ferme quolibet libro describat religionemque patriorum deorum ex Troia in terram hosticam transferentem, cuius cultum vel patriis doceret caerimoniis, vel etiam invitos armis cogeret ad capessendum. Iam vero quam theologiae superstitiosae peritiam ilia sapiant (lib. VII): Sic deinde effatus frondenti tempera lauro vel illa lib. VI, cum penetrat et penitus pervestigat ... res alta terra et caligine mersas, hoc est totum Pluti regnum et praecipuam fabulosae theologiae partem de finibus bonorum et malorum oculis usurpat! Iam vero etiam de intellegentiis, quae pars theologiae est, speculatur in III et quasi duas sententias probabiles exammat: Incertus, geniumne loci famulumne parentis et rursus in eodem, cum videret Harpyias, quarum una diceret se maximam Furiarum, summa scientia parique modestia dixit: Sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres. Caerimonias vero ludos Iliacos in III exercendi rursumque funebres in V et ipsarum exsequiarum ritus quam accurate praescribit! Conscientiae quoque resolvendae rationem apprime calluit, quam vocamus theologiam moralem. In II enim noluit attrectare sacra, ... donee se flumine vivo Philosophus Philosophi nomine non tantum intellego cognitorem naturae, sed etiam geometram, astrologum, astronomum, cosmographum, chronographum et praeterea ethicae, politicae et oeconomicae gnarum. Geometra et geodaetes Primum ergo tamquam geometres et rationem mensurarum apprime callens visa statim Carthagine in I: Miratur molem ... magalia quondam, Neque in urbibus condendis aliquo delineatore indiget, sed in VII ... ipse humili designat moenia fona it rursus in V: ... urbem designat aratro Chronographus Videtur etiam naturalis horologii satis fuisse gnarus ex communi umbra, ita enim in III quasi ex gnomone denuntiat horam: Sol ruit interea et monies umbrantur opaci. Opticus quoque, hoc est perspectivae Tacultatis gnarus, erat. Ideo enim in I ...fastigia, suspicit urbis, hoc est radio visuali explorat. Immo et Astrologus
Quod enim ei apparet Venus in I et Mercurius in IV quodque cetera phaenomena contingant, nihil aliud est, quam quod ex signo Veneris et Mercurii ceterisque astris futuram ipse suam fortunam intellexerit, ut in I ex signo Veneris dominantis futuram sibi fuisse Didonem facilem in se recipiendo. Nec fuit minus perfectus Astronomus Non enim ex co tam sollicite petiisset Pallas in X noctu navigans et iuxta assidens de variis astrorum phaenomenis. Praeterea astra speculans omnibus dormientibus solus vigilat ... secumque
volutat Neque ille Iopas in I non nisi coram gnaro philosophiae cecinisset ... errantem lunam solisque labores, Ideo fuit etiam perfectissimus Physicus
Nam et in VI in campis Elysiis speculatur primas causas rerum: Principio caelum
ac terras camposque liquentes inde de natura animantium, et potissimum de animae immortalitate, immo etiam, quod ad theologiam pertinet, de quodam igne purgatorio ab Anchise docetur et statu animarum post mortem: Inde hominum
pecudumque genus vitaeqe volantum Immo etiam illa penitus intellegit, quae attinent ad compositionem animae et corporis: Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque etc., immo et naturam peccati habitualis delebilem, quod etiam est theologi:
Quin et supremo
cum lumine vita reliquit, et: ... aliis
sub gurgite vasto Quin etiam fuerit sane perfectus Metaphysicus quippe qui res futuras in universali quodam cognoverit, exercens abstractionem perfectissimam: Pometio castrumque Inui Bolamque Coramque; Nequo vero non fuit et Magus naturalis quippe qui nube quadam Veneris saeptus intret Carthaginem nullique penitus aspectus; quod quidam per magiam naturalem fieri posse contendunt. Cosmographus item quod fuerit, manifeste declarant et duo libri, II et III, in quibus tam exquisite recenset tot diversa loca eorumque situm, et quidem in tribus orbis partibus: Asia, Europa, Africa, peculiariter describendo flumina, montes, insulas, regiones et tam exacte in fine III Aetnam montem. Immo et alii libri host idem ostendunt, dum in explorandis regionibus tam curiosum exhibent; et quidem utramque partem cosmographiae cum calluisse insinuat Maro, geographiam scilicet et hydrographiam, dum canit: ...multum ille et terris iactatus et alto. Qua in re ut perfectiorem faceret, etsi non esset necesse ex ratione itineris in Italiam id confingere, confinxit tamen eum quoque in Africa fuisse, ut in hac geographie particula nihil Aeneae deesset. Huc pertinet et Medicus quem etiam scientissimum exhibet in Aenea, dum in XII fingit Venerem ei vulnerato attulisse dictamni herbam. Quid enim aliud est Venus nisi natura rerum, ut explicavimus in fabulis poetarum? Haec quia cognita fuit Aeneae, scire poterat facile naturam herbarum, quae ad medicinam pertinent. Fuit et Ethicus Hoc est pertissimus officiorum vitae humanae, quod vel eius ipsae indicant actiones itemque illa de appetitibus: Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque... Ipsae etiam exhortationes habitae ad socios lib. I et ad Didonem lib. IV sparsaeque sententiae per librum II et III moralem philosophum redolent. Oeconomus praeterea fuit, non enim quomodocumque miratur urbem Carthaginis, ...portas strepitumque et strata viarum, sed quasi exemplum desumens exstruendarum a se urbium. Lares praeterea et Penates proprios tam sollicite observat. Alteram coniugum fortuito amissam in ardente Troia diligenter inquirit, alteram iam iam a Turno ereptam bello recuperat. Classem sub Antandro molitur initio III nec proficiscitur nisi perfectus oeconomus Cum sociis gnatoque et Penatibus, et magnis dis. Haec enim sunt potissimum occonomiae partes. Patrem praeterea ex ruinis effert Troiae et tota Aeneide: Omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Prudenter item in III coorta peste inchoatam etiam deserit civitatem, cum prius aliam reliquisset in Thracia, metuens cautissime vicinitatem crudelissimi regis. Quamquam et ex capite hoc existimari potest perfectus Politicus Tota enim Aeneide tum in foederibus, tum in bellis suscipiendis, tum in legationibus conficiendis speciem politiae perfectissimam refert. Undo etiam potest existimari absolute Prudentissimus ut nihil aliud tota Aeneis sit nisi quoddam civilis et politicae, et oeconomicae, et ethicae prudentiae speculum, quorum singula si persequamur, in infinitum excresceret commentarius. Sufficiant aliqua! Lib. I afflictus penitus ... curisque
ingentibus aeger In eodem libro Carthaginis ignotum adbuc hospitium non nisi nebula saeptus ivisit, ut doceat prudentissimos quosque principum occultata specie maiestatis explorare debere alienas civitates, ut et a periculo absint exterorum, et impune curiosi esse possint, et sumptus evitent, quos alioqui immensos subirent, si aperta specie maiestatis exteras invisant urbes. Ibidem in nube adhuc latens suos de se loquentes coram Didone audit incognitus. Commune enim hoc est principum politicorum, ut iudicia de se investigent suorum suis ipsi auribus, ut vel se corrigant auditis secure vitiis, vel fidelitatem explorent subditorum. Attamen nihil de se sinistri Aeneas audit ex suis, immo potius ilia: Rex erat Aeneas
nobis, quo iustior alter Neque contentus est ipse sua sententia, sed, ut lib. III de se ipso refert, comitia celebrat ad colligenda salubriora consilia: Monstra deuro refero et quae sit sententia, posco. Iuris utriusque peritus divini, inquam, et humani fuit. Unde in II sanguine in bello etiam iusto aspersus non attrectat tamen sacra. Exsequias inhumatis celebrat, sacrificia debitis expedit caerimoniis aliaque id genus innumera tota Aeneide. Pro conservatione etiam sacrorum cum Graecis ardente Troia proeliatur et sane iuriss totius divini oportebat fuisse peritissimum, ... dunn conderet urbem Iam vero omnia omnium sacrificiorum genera tam exacte cum diversis circumstantiis arae, victimae, loci, temporis peragit, ut paene ipsius iuris divini | doctor fuisse videatur. Neque ignoravit ius humanum, et quidem primum gentium, cum quocumque accedat, mittat statim legatos pads rogandae causa vel hospitii, et aliunde missos ad se humaniter excipat, bellum non nisi illatum iniuria persequatur. Deinde particularis prudentiam iuris quam illa ostendunt, quae affert excusando se a coniugio Didonis: ... nec ego hanc abscondere furto Augur et haruspex, et vates repraesentatur quoque a Marone, ut nihil illi ad perfectionem contemplationis deesse ostenderet. Cognitio enim futurorum est quaedam etiam perfectio contemplandi res futuras. Itaque introdudt eum futura cognoscentem, partiam ut augurem in lib. I et haruspicem in lib. VII per portenta fulgurum, cygnorum, partim per visionem ut vatem ut phaenomena deorum dearumque, partim per simplicem futurorum revelationem, ut quater in lib. in, semel in libro II, bis in lib. IV, semel in libro VII, bis lib VIII et saepe alias, partim etiam per somnia, partim per oracula et, responsa, partim per varia signa. Hic quoque non impedit, quatenus a nobis nominetur ex opinione ethnicae superstitionis a Marone descriptus quasi perfectissimus Ascetes quippe tota Aeneide phaenomena deorum dearumve dignoscit et revelationes illas ethnicas interpretatur. Hector quoque illi in II et Anchises in IV, et Creusae umbra in II, et Penates in III, et Tiberinus in VIII in somnis apparent. Polydorus vero in III etiam vigilantem alloquitur. Neque pietas ilia tota Aeneide a Marone laudata fuit in Aenea sine egregia quadam scientia asceticae facultatis. Nunc iam ad alias artes veniamus! Nonnullarum autem, quae sunt excellentiores ex natura sua, exerdtium subeuntem facit, nonnullarum vero viliorum theoriam tantum Aeneae attribuit. Orator ergo primum fuit, et quidem in omni genere, perfectissimus, deliberativo scilicet, demonstrativo et iudiciali. Quare et Macrobius orationes Aeneae apud Maronem ipsis etiam Ciceronianis praefert, ideo quod magis varium genua et causae in Ulis reperiantur. Expende enim dcmonstrativam in I ad reginam et suasorias multis in locis, et forensem in IV, cum reginae refellit rationes, sed lege prolixius de hoc Macrobium! Nunc adverte, obsecro, quam perfectus fuerit Historicus Totus enim ille sermo lib. II et III an non perfectissimum
redolet historicum, si et locorum, et temporum, et actionum, et rei ipsius
vultum intuearis? Conticuere onmes intentique ora tenebant, sed etiam ad finem usque. Unde in fine m subdit: Sic pater Aeneas
intentis omnibus unus Heroice vero commentarium de suis rebus recenset, propria enim historia de rebus heroi maxime conscribenda est. Unde et Iulius Caesar praeclare de Gallico et civili, quae ipse gessit, scripsit commentarios, ut non minor esset calamo, quam gladio. Nunc videamus, an etiam fuerit expressus a Marone tamquam Poeta
Occurrit ergo ilium conscripsisse egregium epigramma inscriptum clipeo: Aeneas haec de Danais victoribus arma, magis tamen poetam fuisse probat, quod hymnos diis pangat, quod in VI se peritissimum fabularum ostendit de Theseo, Hercule, Castore, quod illi Musaeus in Elysiis campis et Orpheus ceterique poetarum, tamquam imitandi allegolarice proponuntur, quamquam satis est printipibus hac facilitate delectari. Unde et libenter in fine libri I audit crinitum Iopam carmina concinentem. Unde et Musicus existimari potest fuisse. Id vero non nisi in otio et in conviviis. Ceteroqui nescio, cur illi magis placuerit Misenus, tubicen virilioris cuiusdam musicae, peritus qui sciret Acre ciere viros Martemque accendere cantu. Unde et immortale nomen illi dedit, montem Misenum nuncupans, et exsequias, quales nulli umquam suorum tota Aeneide, celeberrimas in VI exhibuit. Pictor vero quam fuerit perfectus, quoad theoricen, illud unum in fine I satis declarat, quod picturas templi Carthaginensis tamquam peritissimus speculator miratur. Unde alloquitur Achaten: ... sunt hic etiam sua praemia laudi, Agnovit nimirum in lacrirnis rerum, hoc est in ipsis coloribus, expressam Troianam historiam, quos colores appellat lacrimas rerum, docens eos debere ease imitatores rerum ipsarum, quas repraesentant. Illud etiam non nisi pertissimum picturae saltern diiudicandae arguit: ... atque animum pictura pascit inani. Architectus videtur mihi, quoad theoriam, fuisse optimas (lib. I). Namque sub ingenti lustrat dum singula templo... hoc est singula cum singulis comparat, quid aliud tacit, quam singulorum explorat proportionem, quod artis architectonicae est ? Merito ergo lib. IV sciens peritum fuisse architecturae Dido Nunc media Aeneam secum per moenia ducit Ut nimirum tamquam a perito iudicium de singulis accipiat. Immo insinuat Maro in illo versiculo lib. IV: Aeneam fundantem arces ac tecta novantem et tecta de novo quasi male aedificata correxisse Aeneam, et arcem urbi prudenter addidisse illique totam architecturam commissam fuisse a Didone. Nauclerus vero quam fuerit exactus, vel hoc ipsum indicat, quod extincto in V Palinuro ... ipse ratem nocturnis rexit in undis et lib. X ad clavum navis sedet. Agricola fuit providus, quod ilico mutavit sedem urbis lib. III sterilem, in qua sociis ... victum seges aegra negabat. Venator quoque
repraesentatus est egregius, cum tot cervos ipse solus in lib. I confixit.
II pars episodii heroici Actuosus Aeneas Dabo hic ob maiorem claritatem agentem perfecte Aeneam vel tamquam publicam personam, vel tamquam privatam; publicam, ut regem seu principem, imperatorem seu ducem, legislatorem seu iudicem, pontificem seu sacerdoptem; privatam vero tamquam civem et militem. Brevitatisque causa insinuabo dumtaxat, quam egregie has omnes personas gesserit procurante Marone et quasi cum in scena epica acturum exerente. Aeneas rex et princeps optimus Talem fatentur coram Didone Troiani ipsi: Rex erat Aeneas nobis, quo clarior alter Felix ergo primum fuit, quia ipsi etiam patriae superstes et gravissimis tota Aeneide periculis superatis etiam contra deorum iras novum fundavit regnum. Quare et dici potest Fundator regni, et quidem felicissimi et maximi, quippe Romani. Vigilans, nam aliis dormientibus solus vigilat et, ut lib. VIII habes, ...seram dat per membra quietem. Et in lib. I, cum alii fessi labore cibum apparent post tempestatem, Aeneas scopulum
interea consciendit et omnem et in lib. VIII, etiamsi apud amicum Euandrum, non secius tamen se matutinum agit. Initio eiusdem ...per noctem plurima volvit Iustus. Nam non tantum constat ilium iniurium non fuisse in suos, sed etiam mirum est et magnae felicitatis signum de nullo coactum fuisse supplicia sumere, cum ceteroqui fuerit Disciplinae observantissimus. Unde nullus sociorum ipsius versus est in porcum, ut sodi Ulixis, quorum etiam multi multa scelera commiserunt. Providus praeterea fuit, cum lib. I sua ipse manu septem cervos futurum fessis solatium comparet, in quo iustitiam distributivam servavit, non enim prius cessat a venatione, ... quam septem
ingentia victor Sed fuit praeterea Liberalis et munificus, ut colligere licet ex toto V libro, ubi tot munera non victoribus tantum, sed etiam victis largitur. Neque in III uspiam hospitatur, nisi, ceteroqui ipse indigus, praeclarioribus muneretur ex navi apportatis donis. Amans suorum et benevolus fuit, cum enim Dares externo componitur Entello, et eum ex periculo extrahit, et maiore dono afficit, prudenter tamen, ne laederet externos ‘Cede deo’, dixitque, et proelia voce diremit. Prudens, sagax et sollers in consiliis fuit, quod expressit mire rex poetarum, cum illum effingit deliberantem initio VIII: Cuncta
videns magno curarum fluctuat aestu ubi ingenium illius exprimit versatile: In partesque rapit varias; hic laudat iudicium: perque omnia versat, hic experimentalem prudentiam exhibet, praccipue tamen ilium exploratoribus non caruisse insinuat: Talia per Latium. Quae Laomedontius heros Clemens, lenis, misericors praeterea fuit, in I cnim amissis sociis, quid agat, ita Maro: Amissos socios vario sermone requirunt, Ibidem in I vel picto Hectoris cadavere viso in tempio Didonis collacrimatur. In III vero ad lamenta Andromachae vix prae lacrimis loqui potest: ... et raris turbatus vocibus hisco. In XI vero Pallanta interemptum quam flebiliter luget et in V cives suos in Sicilia relinquens, etsi ignavos, ibidemque Palinunun submersum! Ne tamen illi poeta mollitiem aliquam crebro fletu imponeret, cum esset necease facere durissimum, caute etiam Marpesia duriorem in IV fecit. Flente enim Didone et se retinente: ... ille
Iovis monitis immota tenebat Merito ergo duro ilium Caucaso natum Dido vocat et conqueritur non collacrimatum fuisse querenti. Et tamen, cum iam extra periculum lasciviae esset, aspecta apud inferos Didone collacrimatur; Funeris heu tibi causa fui. Gratiosus apud suos eximie fuit, nam cum vulneratus esset in XII, illico ad eum concurrunt omnes totaque Aeneide certare videntur de amore erga Aeneam. Immo et auctoritatis eximiae erat, nam etsi difficilia imperat, ilico tamen exsequebantur et alacriter, ut in XII expugnationem urbis. Humanus suis esse volebat. Quare et humi sumit cibum cum illis in VII et sub eodem tentorio degit, et quamquam soli Achati familiarissimus fuit, Mnestheum tamen et alios ad consilia crebro admittit. Immo, quod mireris, etiam apud exteros suos mirifice honorat. In I enim insperato e tempestate evadentes, et quidem in templo et coram Didone, Ilionea petit
dextra laevaque Serestum, Aeneas imperator optimus Pius enim primum, singulari quadam imperatoria pietate. In bello enim maximo Italiae agebatur ilii potissimum de religione. Cum enim in XII condiciones acciperet duelli et cessisset iure dominii, immo et armorum, si victus fuisset, totumque penitus victis concessisset, quod victori deberi solet, solam excepit religionem: Nec mibi regna peto etc. Ruptis praeterea foederibus, cum iam ferveret Mars meritoque proeliari posset, Ipse neque adversos dignatur sternere morti, et postea non nisi in summo periculo et primum conspicatus ipsos duces fregisse foedus, praecipuum eorum contra se vadentem Messapum contemplatus, immo etiam praemissa apud deos et Iovem protestatione proelium aggreditur. Victorias item non nisi diis ascribit, quare et de Mezentio tropaeum Marti erigit. Iustus praeterea fuit, nam nec nisi iustum suscepit bellum et pacis semper auctor fuit, neque in toto itinere rapinas exercuit, etsi indigus esset. Merito ergo eius milites in primo gloriantur: Non nos aut ferro Libycos populare penates at Turnus rapacissimos habuit nulites, quos Convectare iuvat praedas et vivere rapto. Praetera in XII pacis prius, condiciones offert, quam bellum, foedera vero non tantum sancte; sed etiam scrupulose videtur servare. Quare in XII omnibus armatis solus adhuc est nudato capite. Peritus rei militaris, nam et ...Ipse bumili deaignat moenia fossa ubi animadverte et locum, et situm loci in litore, ubi ad naves recursus esset in periculo, et triplicem munitionem moenium, pinnarum, aggeris et praeterea fossae humilis, id est profundae. Vides nullum in divinissimo poetarum otiosum esse verbum. Cum vero exercitum exponit in X extra naves, non praecipitanter id facit, ut Tarchon ibidem, sed per pontes, demum in tot conflictibus singularem omni genere congrediendi scientiam ostendit. Sed practer hoc fuit et Industrius in auxiliis extemorum colligendis. Statim enim, ceteroqui ignotus in Italia, contraxit amicitiam indigenarum, et quidem, qui erant natione Graeci, hoc est Arcadum et Agyllinorum, in lib. VIII ab eisque auxiliares copias accepit. Stratagemate vero non semel usus cat, nam in XI referente ipso Turno ... levia improbus arma In XII vero fervente proelio, ut Rutulos perterrefaceret moveretque Latinos, ut adigerent Tumum ad duellum permotos malo publico, incendit urbem celerrime. Fuit item toto bello. Felix, immo in omni genere belli. Bello enim campestri in X et XII victor exsistit, initio X suos obsidione liberavit. Per totum IX et X initium absens etiam fortiter obsidionem sustinuit. Ad finem XII, immo et ad XI alienam obsedit civitatem, in fine vero XII incendit et iamiam ferme expugnavit vel certe, ut hostes fatentur, ad deditionem compulit, nisi ad duellum Turni revocataus fuisset. Postremo congressus cum omni militum genere, immo cum praecipius ducum postremoque cum ipso Turno in duello, victoriam rettulit. Belli navalis fortuna illi occasionem negavit, sed ita eum poeta exhibet in mari et armatum, et vigilantem, ut victurum probabiliter describere videatur, si pugnasset. Iam vide, quam fuerit Strenuus. Ipse enim solo quidem comite Achate, ubi ad ignota venitur loca, exploratoris officium susdpit. Troia vero ardente primus excutitur somno et summi fastigia tecti ascendit arrectisque auribus adstat, quis sonitus ingruat, primus colligit Troianos urbem defensuros. Cum vero lib. X iam belli Signa canunt, primus turmas invasit agrestes Sed adverte,
quam fuerit et ... inter se
variis de rebus agebant Advertes hoc et
m ceteris locis. Quod vero praecipue ad ducem attinet, videamus, quam fuerit Durate... Optat vero etiam, cum iamiam submergendus in I, nobiliorem mortem: ... mene Iliacis occumbere campis Subit vero et quidem certissima pericula, cum in II de se ipso ardente Troia: In flammas et in arma feror, ubi me quoque timidissimum illa excitant verba: Dii, quibus
imperium hoc steterat; succurritis urbi Bis iterum ad finem II lib., cum ex praesentissimis evasisset periculis, in eadem redit. l. propter parentem excedere Troia recusantem, quam vero generose: Rursus in anna feror mortemque miserrimus
opto. sed lege quaeso plura! 2. propter coniugem ad finem ipsius libri. Nec vero tantum perfert, sed etiam occurrit periculis: Arma amens capio; nec sat rationis in armis. Quo enim pergis, Aenea? aut cum quibus? neque dux, neque sub duce! Et tamen quam praesens sibi ipse et sui tantum immemor, memor urbis, arcis, domus, Penatum, patris, uxoris, liberorum. Fertur vero in sedem ipsius periculi: Sed glomerare manum... et concurrere in arcem etc. Aspice rursus illum in XII, quam alacer ruat in duellum: At pius Aeneas... et summas deserit arces. Lege plura! Rursus m ipso vitae periculo vulneratus in XII quam tamen fortis animi! Nam neque se passus ex acie in clipeo referri militariter, neque duci aut sustentari, sed ipse longa hasta alternos sustentat pedes in tentorium usque. Ibi vero nec sedere quidem vult ad quiescendum, sed Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam, et quidem concursu iuvenum et multum maerentis Iuli lacrimis immobilis. Neque patitur per moram se sanare, sed rogat, ut Ense secent lato vulnus
telique latebras non enim propter impatientiam, sed propter strenuitatem, ut quantorius civibus suis succurreret. Sed maius periculum vitae quam fortiter subierit, animadvertamus! Audito enim Turnum ad duellum descendere coactum, capta iam ferme civitate cum alli alia cogitarent, At pius Aeneas
... et summas deserit arces Quo vero animo duellum confecerit, lege Maronem! Et hactenus quidem consideravimus fortem in adversis, nunc videamus in prosperis, immo etiam in ipsis deliciis in IV apud Didonem! Nam etsi ibi necessario vitio obnoxium finxerit poeta, non tamen ita deiectum farit, ut non et tecta novet, ut rex, et arces, ut imperator, atque etiam illi, etsi otioso, semper ad latus ... stellatus iaspide
fulva At ubi pulvis et campus vocat m VII, disciplinae militaris rigore revocato humi cubat, humi cibum capit et quidem pomis agrestibus et crassissimis quadris famem implet. Apud Euandrum vero, etsi iam felix novis auxiliis esset, nihilominus ... multa suo tristi sub corde volutat. Ita et adversa vincebat et prospera temperabat fortitudine. Magnanimus. Virum alti intellego animi, qui nihil sordidi desideret, sed omnia excelsa. Expende ergo illum a cupiditate divitiarum alienissimum! Quare Lausi corpus a se non vult redimi in X, sed donat panter etiam cum armis et offerentem, nescio quem, aurum, magnanime alloquitur: Auri atque argenti, memoras quae magna
talenta, Lenis etiam in hostes. In XI petentibus hostium legatis respondit: Pacemne exanimis
et mortis sorte peremptis Sic in XII rupto foedere dextram eamque inermem tendit, ne sui hostibus nocerent, qui tamen primi violarant foedus: O cohibete iras! Lauso vero secum congressuro: Quo moriture
ruis?... Occidit nihilominus non nisi importunum: At vero ut
vultum vidit morientis et ora,... Prudentissime vero divinus poeta, cum ultimum fortitudinis actum edentem heroem introduceret, occidentem Turnum, finxit balteum Pallantis comparuisse, ut in summo actu fortitudinis ostenderet non excessisse heroem suum in extremum irae vel vindictae, vel voluptatis, quasi Laviniae gratia id fecisset, sed fortitudinem temperavit et commiseratione erga Pallantem interfectum, et lenitate iamiam alias non occisuri Aeneae, nisi balteum Pallantis aspexisset. Habes ergo optimum et in pace principem, et in bello imperatorem melius a Vergilio quam a natura effectum. Nunc duas alias publicas personas expendamus! Aeneas legislator optimus quippe cuius leges multae et instituta publica postea ad felicissimam Romanorum rem publicam promanarint. Quare divinus poeta tota Aeneide Romanorum mores et instituta in Troianis exhibet, ut in V ludum illum equestrem, dictum Troiam, ut insinuet tacite haec ceteraque instituta ex Aeneae legibus fluxisse in Romanos. Ceterum et ipse Aeneas de se in III testator: Iura dabam. Aeneas sacerdos et pontifex optimus Hoc inter cetera ingeniosissimus Scaliger observavit. Itaque initio X introducit Maro alloquentem Cymodoceam certis verbis Aeneam, quibus Vestalis alloqui solebat regem sacrorum: "Vigilasne rex?" Ita apud poetam: ...
vigilasne deum gens, Quare defuncto Anchise solus sacrificat diis, Phaebo, Neptuno, Iunoni, immo ceteris omnibus etiam externis, ut in VIII Herculi, ac si fuisset pontifex generalissimus. Duas vero virtutes in pontifice adverte! Primo enim fuit Doctus, quippe cum certis caerimoniis ubique et loci, temporis, victimarum circumstantiis utatur, et solus reliquos ritus edoceat idque non in sacrificiis modo, sed etiam exsequiis, ut lib. V et VI, ut omittam theologiam reliquasque scientias, de quibus iam supra. Illae enim contemplativae sunt, hae vero rituales et proprie ad praxim spectant. Secundo fuit Religiosus, hoc est in deos pius. Nam eos ex Troia ardente extulit et invocat in tempestate, omnia vero attribuit illis eventa bona, non fortunae, quod non tantum est docti, sed etiam pii: Haud equidem sine mente reor, sine numine
divum... In Italia vero primo vix posito pede in VI, cum alii oeconomica curant, ipse adit templum Apollinis et Dianae lucum, et initio VII inchoatas rumpit mensas subita deorum veneratione. Neque tantum tractat sacra, sed etiam pie tractat et cum ethnicae conscientiae puritate. Non tangit ergo in II sacra, quia sanguine pollutas gerebat manus. Nunc privatam expendamus personam, in pace civem, in bello militem! Aeneas civis optimus Pius. l. erga maiores: Priami enim supplicio in II viso et Hectoris etiam picto in I flet. 2. erga parentes: Anchisae enim in V ut mortali iusta facit et tumulum, Veneri vero ut immortali sacrificia et templum. 3. erga nutricem: initio enim VII non eam sepelit tantum, sed etiam tumulum oppido illustrem facit. 4. erga uxorem: amissam enim summo cum periculo requirit. 5. erga filium, quem manu ducit ex Troia, propter quem apud Didonem paratum regnum neglegit, ne aliud Ascanio assignatum eripiat, in XII vero maerentem sui causa bis solatur et amplectitur, sed fusis circum armis, immo et osculatur, sed per galeam. Exempla praeterea virtutum omnium dat pulcherrimamque educationem. 6. erga amicos, ut Euandrum, Pallantem, Helenum, Andromacham. 7. erga socios, ut erga Misenum in sepultura, immo erga reliquos lib. II, qui in acie occubuerant. 8. erga patriam, et potissimum, quam in II ruentem defendit, ut potest, et collapsam restituit sequentibus libris felicioremque efficit. Habet etiam illud, nescio quem sensum, tenerrimum erga patriam in IV: Me si fata meis
paterentur ducere vitam Quare et habitu utitur, et cultu patrio, et omnia ad antiquorum morem apud exteros facit. Temperans. Etsi enim lib. IV alicui vitio obnoxius fuerit, id tamen non nisi tribus diis cogentibus et quarta annitente Didone. Ceteroqui cum Mercurius, hoc est ratio, contrarium suasisset, non vitium tantum fugit, sed ut perfectissimus Paenitens appareret, etiam vitii occasionem declinat, idque non solum cito, sed etiam praecipitanter: Praecipites
vigilate viri et considite transtris, Ut etiam exemplum dederit eum maxime fortem esse, qui hic maxime fugerit, neque verbo solum, sed opere quoque, ut otium laboris instrumento puniret, ... dixit
vaginaque eripit ensem In quo vide,
quam fuerit Idem omnes simul
ardor habet, rapiuntque ruuntque; Gratus erga beneficos. Audi enim illum in I gratias Didoni agentem: Dii tibi, si qua
pios respectant numina, si quid Sed lege reliquam panegyrim! Neque umquam se apud hospites patitur vinci muneribus. Magnificus. Hic titulus proprie pertinet ad liberalitatem in publicum. Expende ergo, quos publice ludos exhibuerit in V, qualibus cum donis, in III vero quales palaestras! Exstruit etiam, quod ad magnificentiam pertinet, publicum templum et aggeres vel montes ubique relinquit, memores stationis vel hospitii, ut hinc etiam merito did possit Generosus laudisque ubique vestigia relinquit. Ne tamen arrogantem existimes, ecce quam repraesentatus est a Marone Modestus, vulgo humilis! Cum enim insinuat se cupidum esse duelli cum Turno committendi: Si bellum finire manu, si pellere Teucros ilico modestissime addit: Vixet, cui vitana deus et fortuna dedisset. Pari modestia utitur initio XII. Cum enim dixisset: Cesserit Ausonio si fors Victoria Turno, subdit in oppositum modestius non: "si ego vincam", sed lenit communi numero: Sin nostrum annuerit nobis victoria Martem. Deinde quam sapiunt illa modestum: ... urbique dabit Lavinia nomen. Aeneas miles optimus Quantus vero fuerit miles, facile ex tot conflictibus conicies. Omni enim genere congrediendi usus est, hasta cum Lauso et Turno, gladio cum Turno. Nec minus equitandi quam iaculandi scientia pollebat et pedes cum pedite, et pedes cum equite Mezentio, immo et alias cum curruli congressus est. Quam dextre fuerit usus clipeo, pugna cum Mezentio declarat. Quod maxime mirandum est, ensem etiam contra inferorum umbras stringit in VI et ipsam Sybillam ducentem se ad infera ... haud timidis vadentem passibus aequat. Illud etiam pertinet ad virtutem militarem parcum esse verborum. Itaque in X conflictu contra Ligeri convicia ... sed
non et Troius heros quamquam alias in mediis etiam pugnis facetus fuit, quod fortibus viris commune est: ... Morere et fratrem ne descre frater! et aliquoties ibidem in X. Habes, nisi fallor, totum Maronis episodium breviter indicatum extractumque ex illa universalissima idea perfectissimi in omni actione herois, quod tibi polliciti eramus. Plura tu tamen ipse lectione assidua invenies in Marone, quae omisimus, ne prolixiores essemus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |