| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT XPOSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR AB ARTEHic est universalis admodum exigentiae actionum fons, ad quem plurimum epici attendere debent. Unum quemque enim, si ita fieri possit instruere debent in arte sua. Satisfacere vero oportet eos et universalitati collective omnium artium, et distributive singularum. Incipiant vero a propria!
Poeta Actiones eius consentaneas exprimit lib. IX in Cretheo: ... et amicum Crethea Musis, Ubi vides et propriam poetis complexionem expressam, hoc est sanguineam, et diligentiam particula "semper", haec enim maxime poetis necessaria. Addit vero poetam hunc perfectum fuisse ad bellum, materiam autem habuisse epicam alluditque ad suum argumentum ARMA VIRUM, ut doceat ad perfectionem poetae pertinere experientiam rerumi maxime, ut eas oculis usurpet, quas descripturus est. Quare et ipse Maro peregrinatus est in Graeciam locaque alia invisit, quae descripturus erat. Repraesentatio enim vivacissima rerum, quae maxime imitationi poeticae favet, non nisi oculis percipitur Historicus Simile quid perfectissimo historico necessarium esse indicat lib. VIII. Dum enim Aeneam in ignota loca deducit (quem antea historicum fuisse perfectissimum sermone II et III libri probaverat) addit: ... facilesque
oculos fert omnia circum
hoc est historias diligentissime investigat. Orator Qualis perfectissimus a Tullio descriptus est in communi cum encyclopaedia scientiarum omnium, talem habes a Marone in praxi brevissime insinuatum in Ilioneo. Praeter enim argumentorum vim ad fidem et motum faciendum olet ipsius oratio scientias omnes: 1. Historiam: Ab Iove principium generis, Iove Dardana
pubes 2. Iuris prudentiam, divini, humani et gentium. In I: Quod genus hoc homonym, quaenam hunc tam
barbara morem Lege plura! Et in VII: ... litusque
rogamus 3. Philosophiam in VII: Audiit et si
quem... 4. Astronomiam et cosmographiam redolet illud in VII: Nec sidus regione viae litusve fefellit. 5. Theologiam: Dis sedem exiguam patriis... Et: Sed nos fata deum..., et in I: Et sperate deos memores fandi atque nefandi! 6. Utraque oratio et ad Didonem, et ad Latinum et ethicam, et politicam, et oeconomicam scientiam plane spirat. Observanda est in eodem oratore propria vis eloquentiae, id est elocutio; catachreses: Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis et alii tropi, praecipueque figurae sententiarum, qualibus aliorum orationes Maro non aspergit. Statura praeterea decens oratorem Maximus Ilioneus...; lepor et gratia: ... placido sic pectore coepit; applausus: ... cuncti simul ore fremebant. Apta etiam illa resumptio dictorum Latini et responsio ad singula. Musicus Lib. I in Iopa crinitum, quasi esset de familia Apollinis, et doctum expressit. Libro VI in Orpheo, ubi Obloquitur ... septem discrimina vocum, Lib. IX in Cretheo. Plerumque enim poetae musica delectantur, lyrici praesertim. Tubicen Repraesentatus est in Miseno lib. VI. Solent autem infesti sibi esse tubicines. Hinc illa Tritonis ultio in Misenum. Medicus Exhibitus est perfectissime in XII: Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus
Iapyx Hic speculativam medendi scientiam habes, quam in eruditionibus per Apollinem intellegi voluimus. Nunc accipe praxim: Scire potestates herbarum usumque medendi Vide diligentiam: ...ille retorto sagacitatem vero: Multa manu medica Phoebique potentibus herbis Habes ilico et chirurgum: ... nequiquam spicula dextra Neque solum herbis, sed etiam oleo et aqua destinata utitur: Fovit ea vulnus lympha longaevus Iapyx. Mireris duas proprias medids virtutes: 1. Laetitiam et animositatem, qua etiam aegrescentes afficere debent: "Arma citi properate viro, quid
statis?" Iapyx 2. Religionem, qua prosperos artis eventus deo ascribunt: Non haec humanis opibus... Magus Huius universales actiones exhibitas habes in IV: Spargens humida
mella soporiferumque papaver... habes et apud Statium et Lucanum exacte expressas. Sunt vero exquisitius quam ceterae describendae epico, quia rarae sunt et mirabiles ex natura sua. Incantator In VII est cum suis actionibus: Vipereo generi
et graviter spirantibus hydris Faber Cuiuscumque generis repraesentatus est in VIII, sive materiam spectes, sive formam, sive ipsam officinam, sive socios, sive eorum habitum: ... et nudus membra Pyragmon sive vigilantiam, haec enim maxime propria fabris: ... nec tempore segnior illo Mirare subtilitatem operis in fulmine elaborato et artem, quae perfectissima est, cum materiae ita formam quasi animam corpori infundit: Fulgores tunc terrificos sonitumque metumque Expende ventosos folles, incudis gemitum, altemos ictus, fluens aes, vices laborum ceterasque actiones! Statuarius, sculptor Hunc habes in Daedalo initio VI: In foribus letum Androgeo... Expende et caelaturas clipei Vulcanii, et cassidem Tumi Chimaera horrificam!Statuarii vero artem habes in VII: ... veterum effigies ex ordine avorum Haec est peritia, quoad materiam, sola enim cedrus immortalis. Vitisator,
curvam servans sub imagine falcemi, Haec peritia formae introducendae. Pictor Hunc perfectum, et quoad materiam deligendam, et quoad formam introducendam, habes in I in picturis templi Carthaginensis. Ibi et clarum expende, et opacum, et opticam rationem, et phantasticem, et animantium formas, et omnia geometrice descripta, et iudicium singulare pictoris! Troilus enim curru excutitur: Lora tenens
tamen... Equorum domitor Descriptus est in Mezentio et in Lauso. Auriga Huius officium est intra vel extra stabulum. Actiones stabulares clariusne poterant exprimi? Circumstant
properi aurigae manibusque lacessunt Merito ergo equi candore nives anteibanti, cursibus auras. Extra stabulum Metisci diligentiam animadverte, fidelitatem, artem expressam in Iuturna in ipsum transformata! Magister equitandi Speciem artis dedit in V Epytides educens equestrem Troiae ludum: Olli discurrere pares atque agmina terni Nauarchus Universalem artis peritiam exhibuit Palinurus. 1. enim a scientia et maturo consilio non detorquetur nisi fortunae vi in V: ... superat quoniam Fortuna, sequamur! 2. Nandi peritissimus est, nam in VI Aeneae refert tres noctes diesque mare se in Italiam enatasse. 3. Scientissimus astronomiae et ventorum in III simulque vigilantissimus: Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat; in V vero ipso deo Sommo necesse erat, ut sopiretur. Mira illa est sollicitudo iure iurando confirmata in VI: ... maria aspera iuro Actiones vero expende in V: Colligere arma
iubet validisque incumbere remis Hae virtutes nautarum. Illa vitia: omnium mortalium pronissimi sunt ad blasphemias et paene athei. Hinc illud etiam ipsius Palinuri in V: ... noni si mihi Iuppiter auctor Aliud est, quod sunt pertinacissimi. Hinc Menoethes ille in V nec domino quidem oboediens est. Mirare vero illam actionem attingentium portum in I: ... optata tandem potiuntur arena Architectus Huius actiones universales exhibuimus in Aenea capite paenultimo. Sed expende praeterea Epeum, fabrieatorem equi lignei in II et Didonem in I opera fabrilia distribuentem! Sartores, sutores aliique viliores artifices non nisi respectu operum obtinent locum in epica poesi exprimunturque in vestibus vel ... quas dat Sidonia Dido, vel quas gerit Aeneas in IV. Sutores vero in ocreis, in pharetis; frenifices in frenis aliique huiusmodi in ceteris instrumentis pertinentibus ad actionem herois magnam vel ad actiones impedientium vel iuvantium. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |