| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT XIPOSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR AB OFFICIOActio herois magna trahit secum reliquas alias sibi subordinatas, eas autem maxime, quae assignantur personis ipsi heroi subordinatis. In his autem et collective, et distributive procedendum universaliter. Incipiamus vero a maximo officio! Sacerdos Huius actiones lib. II capite paenultimo in Aenea expressimus, reliquas autem lib. III cap. 7 sub titulo rituum. Sed praeter illa considera in VI Corynaeum sacerdotem et contionantem: ... dixitque novissima verba, et aqua lustrali utentem. Vestitum habes exquisitissimum in Chloreo lib. XI. Actiones sacerdotales antistitarum habes in Calybe lib. VII: Cura tibi divum effigies et templa tueri. Contemplare et Laocoontem in II! Augur Hunc expressimus in Aenea perfectum. Vitiosum vero habes lib. XII in Tolumnio. Is enim leviter viso augurio primus concitat equum in Troianos violato foedere. Placet zelus Corynaei in XII proprius huic officio: ... torrem Corynaeus ab ara Legatus Habes illum in nioneo sene, ferente munera, iurante, praeferente oleae ramum. Considera et Venulum lib. XI! Paedagogus principis Eodem lib. repraesentatus est in Acoete et fidelissimus, et principis amantissimus. Armiger In Achate relucet et assiduus, et alacer ad obsequia lib. I, X et XII. Miles Huius plura vitia quam virtutes. 1. enim athei plerumque, et hos expressit contemptor divum Mezentius. 2. blasphemi insuper; idem ergo in X: Dextra mihi deus et telum, quod missile libro. 3. luxu gaudent suntque plerumque ebriosi. Hos exhibet ille, qui in IX ... magnum ... se post cratera tegebat quique ... vino somnoque sepulti. Proinde et Tarchon in XI suis exprobrat Expectare dapes et lautae fercula mensae. 4. in Venerem soluti. Ideo in eosdem invehitur idem: At non in Venerem segues noctumaque bella. 5. rapaces et praedones. Hos exprimit: Armati terram
exercent semperque recentes An non videtur tibi Podolios nostros velites expressisse? 6. contumeliosi expressi lib. IX in Remulo vociferante ... digna atque indigna relatu. 7. timidos vero lib. IX expressit in Rhoeto. 8. in Abari furaces. 9. impios et pactum cum daemone habentes mediis characteribus in Messapo: Quem neque fas igni euiquam, nec stemere ferro. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |