| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Maciej Kazimierz Sarbiewski De perfecta poesi, sive Vergilius et Homerus IntraText CT - Text |
|
|
|
CAPUT XVPOSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR A NATURA ET ARTEHactenus humanas investigavimus actiones vel iuvantes, vel impedientes actionem herpis earumque fontes et exigentias. Nunc breviter naturae actiones et artis consideremus! In his autem eadem illa universalitas est tenenda et idealis perfectio. Duplices autem sunt naturae operationes: eae, quae a causis universalibus, ut motus caeli, mutationes temporum, ut elementorum actiones, vel quae a singularibus, ut ab animali, ab arbore vel aliis creatis rebus inferioribus fiunt. Utriusque generis actiones, quantum fieri potest, describendae sunt iuxta maximam naturae perfectionem, v. g. lib. I est actio aquae, id est tempestas, non ut contigit, descripta, sed ut contingere potuit iuxta universalem ideam. Quis enim poetarum vel perfectius apprehendere, vel exprimere possit vel valles illas, vel montes aquarum? Immo quando ipsa natura perfectius tumultuata est? In II vero libro habes actionem elementi ignis tam vivam et efficacem, ut non Troia, sed ipsa sphaera ignis ardere videatur. In III vero libro habes aëris infecti actionem, quamquam et violentiam eius ventosque et in I habuisti. In VI scaenam habes omnium elementorum in impios agentium. Iam vero caelorum conversiones, ortus et occasus solis tam elaborate Maro facit, quia ipsum naturae exemplar superare nititur et haec etiam iuxta universalem ideam describere: Iamque
rubescebat radiis mare et aethere ab alto vel: Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox. An non iterum tibi condere et noctem, et diem videtur? Et haec quoad actiones universalium causarum naturalium. Nunc singularium actiones videamus! Serpentes illi lib. II non minus rnihi timendi, quam ipsi Laocoonti sunt. Quam enim in actione vitam habent! Sed omitto de illis commentationem. Tu tecum mirare non otiosas in illis esse et cristas, et iubas, et tergora, et pectora, et oculos, et linguas, et dentes, et caput, et cendcem, et caudam, et squamas, denique saniem ipsam et venenum. Observo autem hic, quod ad artem pertinet eiusque cum natura affinitatem, nihii esse suavius et admirabilius actionibus naturae, si introducantur ab epico poeta tamquam per artem correctae vel temperatae. Tales sunt actiones cervi illius in VII cicuris et qui se non tantum pasci et in fonte lavari, sed etiam coronari et ad mensam duci patiebatur. Similes sunt actiones naturae, quae versantur in confinio quodam instinctus naturalis et rationalis habitus. Quam enim placet equus Ille Aethon in XI, qui post funus Pallantis It lacrimans guttisque humectat grandibus ora. Tales frutices illi stiiiantes sanguinem Połydori initio III, talis ramus aureus in VI. Superare enim semper poeta debet, ut saepe praecipimus, ordinariam naturae perfectionem.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |