Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
Saepe dies oritur nitida face, nec tamen illi Credideris; subito nubilus esse potest, Grandine messores lapidare, tonitribus orbem Concutere et rapidis frangere fulminibus. Ecce Senex noster, regni cum cepit habenas, Vir bonus et placidi fratris imago fuit. Mox subole ingenti, generis, affimbus, auro Inflatus coeptam destitit ire viam. Nil illo peius, nil et crudelius illo, Audace excepto, patria nostra tulit. Sed tamen est pulsus. Numqnam impunita tyrannis Sarmaticis feritas scilicet ulla fuit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |