Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
Teutonibus solis claves permiserat urbis, Quae regni titulum possidet una, Niger. Illi Silesium furtim sub nocte silenti Moenibus accipiunt, cui studuere, ducem, Nobilium contra, contra decreta senatus; Nam cui legitime sceptra darentur, erat. Perfida pars vicit; regnat Probus, exsulat heres. Sed res parta dolo non diuturna fuit. Silesii Henricum dubio rapuere veneno, Quod factis alter, nomine et alter erat. Qui fraudem in vita coluit, rem fraude paravit, Qua periit, dignus fraude perire fuit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |