Quid mihi nunc vestris, Musae, cum cantibus?
Haec sunt
Tempora laetitiae scilicet apta meae,
Dum crucior rapidoque miser comburor ab igni,
Horrenti pariter
conglaciorque gelu,
Dum patior
cunctos, quos febris amara dolores
In possessa semel corpora ferre solet.
Sed tamen ille
etiam cantat, qui parva superbas
Ante fores
tremula flagitat aera manu.
Et mea par causa
est; cantu implorabo supernam,
Vis nihil
humanae cum iuvat artis, opem.
O mihi in afflictis semper fidissima rebus
Adiutrix, summi nata parensque Dei,
Nunc quoque,
nunc oculos ad me demitte benignos
Et querulas
servi suscipe, Diva, preces!
Qui quod adhuc
licet ista queri linguaeque potestas
Integra quod
superest, debet id omne Tibi.
Debet et exiguum
hoc animae, quod pelle sub iata,
Has inter venas,
inter et ossa latet.
Haec tria nam primo mihi sola e corpore
restant,
Cetera sunt longi rapta furore mali.
Sanguiue deficior sucusque colorque recessit,
Quaeque mihi nuper non mala forma fuit.
Pallor is est maciesque in me, qua saepe
videri
Vana sepultorum corpora nocte ferunt.
Lumina ut in specubus latitant defossa duabus
Inque acie multum sunt hebetata sua.
Ferre caput nequeo collo, quod membra
sequuntur
Cetera, non illo languida facta minus.
Officium, recte
quo fungebantur, inertes
Deseruere manus,
deseruere pedes.
Affixus lecto
totis decumbo diebus,
Ut nuper natus
viribus absque puer.
Iamque mihi videor poena par esse Prometheo;
Affixus
Scythicis sic fuit ille iugis.
Nulla sui fuerat
vincto de rupe potestas,
Me quoque vis
morbi non sinit esse meum.
Illius infelix praecordia vultur edebat,
Internus lacerat viscera nostra dolor.
Non illi requies ulla a tortore dabatur,
Qua non excrucier, non datur hora mihi.
Verum aliquo potuit volucris terrore fugari
Illa, potest pestem nemo fugare meam.
Defesgi torpent medici nec, quid sit agendum
Amplius, expediunt, quodve sequantur iter.
Naturae Genitor magnum dum conderet orbem,
Partiretur opes inque creata suas,
Infudit tacitum
plantis herbisque vigorem,
Quem nostra in varium vita vocaret opus.
Hoc dedit et
gemmis, dedit hoc Pater ille metallis,
Hoc generi volucrum quadrupedumque dedit.
Ignorata diu
latuit vis illa; recentis
Nam ruditas
populi grandis inersque fuit.
Experiens subiit
posthac sollertia et usus
In clara posuit multa reperta die
Cognovitque
nocens, cognovit et utile eodem
Sub cumulo, in partes seposuitque duas.
Hinc ortum medicina tulit miscetque perenne
Cum tot corporeis proelia dura malis.
Illa quidem victo ducit saepe hoste triumphum
Et statuit sacra
saepe tropaea manu;
Febre tamen nunc victa mea est, ignoscat
Apollo,
Atque in me robur perdidit omne suum.
Sic summo placitum est Regi, qui serior in me
Vindicat offensas hac bonitate suas.
Plura, Pater, merui; vitam te laedo per
omnem,
Iam dudum
infernos dignus adire lacus.
Nil intentatum
contra te paene reliqui
Et, quamvis
essem filius, hostis eram.
Gratia magna tibi! Punis extrema merentem
Nec iacis in nocuum debita tela caput.
Certe ego, si scelerum sim iudex ipse meorum,
Iudicii gladio
plecterer ipse mei.
Clamarem:
"Aeternos me praecipitate sub ignes,
Aut date
Tartareis anguibus esse cibum"!
Tu nil tale iubes, Genitor, nec iudicis
aequi,
Sed blandi partes admonitoris agis
Meque levi sat habes virga perstringere,
mater
Ut puerum, fluviae quod male fidat aquae.
Adde aliquid gravius, quaeso; quein corrigis,
illum
Tunc revocas et
vis, ut prius, esse tuum.
At tu, Virgo,
adsis, pro meque, ut fortiter onmes
Evincam gemitus
sustineamque, roga,
Neve queri mihi
sit durumque vocare Tonantem
(Compulit hoc multos dicere saepe dolor).
Quae patiar, mhil esse putem gravioraque
multo
Me fatear noxis
commeruisse meis;
Mortem etiam laetus videam, si forsitan ad me
Iam nunc occulto iussa venire pede est.
Nec scio, cur nobis possit metuenda videri,
Sit magis ob causas quando vocanda duas.
Interimet corpus, non amplius ulla facultas
Peccandi et summum laedere numen erit,
Eruet e tenebris animum caeloque remittet.
Illa sit o utinam non procul hora mihi!
Tunc oculig cernam, quae nunc neque mente
valemus
Concipere, humano nec memorare sono,
Teque tuosque omnes. Tunc me, Regina, vocabis
Et facies vestros ante sedere pedes.
Cur id enim dubitem? Neque tunc me, Diva,
relinques,
Turbine in hoc vitae si mihi semper ades.
Semper ades faveasque, precor, dum vivus in
isto
Fallacis mundi iactor agorque mari.
|