Lazare, conturbor, quoties considero, quantum
Debeat officiis haec mea vita tuis,
Non secus ac alieno aliquis cum mersus in aere
est
Et se solvendo non putat esse parem.
Nam mea quae fuerit vesania, posse reponi
Si rear a nobis tot bene facta tibi?
Quae mihi vel tantum numero percurrere maior
Sit labor, hic
nostras quam numerare nives,
Cum gravida
Boreae flatu de nube solutae
In terram,
sparsum vellus ut iret, eunt.
Nam si
praeteream prudens, ut plurima (quod sum
Ingressus
Clarium te praeeunte nemus
Cognovique viam
simul et compendia, per quae
Pieridum ad
sacras vemmus usque fores,
Montis in aerii
summum rigidumque cacunen
Abluto puris
fontibus ante pede,
Aspexique novem
Phoebo cum fratre puellas
Et data de magno
pocula fonte bibi)
Haec ergo ut
sileam, quamvis sint magna velintque
In summo nostri carminis esse loco,
Plura nec iis leviora manent noluntque taceri
Et poscunt lucem iure diemque sibi.
Quid faciam? Scelus est iuri pugnare; sed
optem
Si plus, quam possim, quid nisi stultus ero?
Obruimur turba meritorum ac mole tuorum
Deprimimurque, istud quando movemus onus.
Quod sum, quod vivo, patriam quod cerno meosque
Et mea, post
superos muneris omne tui est.
Nuper enim
vestra (reminisci est dulce malorum)
Cum variis essem
fractus in urbe malis
Meque unum
febres et peior febribus hydrops
Sub miseram
traherent et sacer ignis humum
(Adde omni gravius leto dextram ulcus ad
aurem,
Ex quo non parvo tempore surdus eram)
Cumque Charon cumba iam me exspectaret in
atra
Et ferruginea posceret aera manu,
Tu gubitam mihi primus opem, Bonamice,
tulisti,
Sum raptus
manibus de Phlegethonte tuis,
Tu summos aegro medicos, tu cuncta dedisti,
Quorumcumque illud tempus habebat opus.
Qua mihi non tuleris solantia verba gementi
Sedulus, es nullam passus abire diem.
Ut vero tantum revocaram in membra vigoris,
Ut regere insessum posse viderer equum,
Infestum subito caelum mutare iubebar,
Corripere et celerem protinus inde fugam.
Non potui; reg me tenuit nummaria egentem:
Aeris inops nullum carpe, viator, iter.
Hac quoque tu
mihi parte libens laetusque mederis,
Instruis atque
opibus me reficisque tuis.
Dimittis, titulos mihi sed tamen ante
procuras,
Qui nunc in vulgo non leve pondus habent,
Scilicet illud
agens, mmium macilentus ut iste
Pulchrior
in phaleris talibus esset equus.
Dicite, Sarmatici iuvenes, pars ultima
quorum,
Haec dum
nobiscum sic agerentur, eram,
Dicite, quid quaeso, quid me debere fatebor
Huic, qui tanta
mihi praestitit unus, ego?
Quod patri? Plus
quam patri; vitam attulit ille,
Formavit rectis
moribus iste mihi.
Attulit ille,
sed hic amissam reddit et ornat,
Non ulla potuit quod ratione pater.
Nos amat ille,
suus sangois sumus; iste sub orbe
Natum alio, nullo sanguine iunctus amat.
Plures ergo deos si nostra professio ferret,
Qui longus
priscis gentibus error erat,
Lazare, quando in me superas pietate
parentem,
Te colerem magnum non minus atque Iovem.
Religio vetat hoc; quod non vetat, illud
habebis:
Me, donec veniat funeris hora, tuum,
Tam, mihi crede, tuum, quam sunt tua praedia
m agro
Euganeo, quam quae te tenet ista domus,
Quam collis, de
quo fons ille effunditur, ob quem
Cum claudo nobis bella fuere lupo.
Hoc ego, si
desint homines, silvisque iugisque,
Hoc et concretis
testificabor aquis.
Sed tu iamdudum
dimitti poscis et optas,
Stridoris faciat barbara Musa modum.
Parce, libet de te mihi dicere vera malosque
Pro meritis versus annumerare tibi.
Iam tamen invitos etiam cohibebo premamque,
De Cmita addidero si duo verba meo.
Quod tibi nil scribit, nil mittit, eo fit, ab
ista,
In qua scribebam, quod procul urbe fuit.
Implicitum magnis tenet illum Russia rebus,
A subitis numquam Russia tuta Getis.
Moenia nos Craci colimus, curamus et aegrum
Corpus, adhuc
illa quod mihi turget aqua.
Quam primum
potero, patronum subsequar et res
Communes illi,
quando vacabit, agam.
Vive, decus Latii, vel adhuc, si forte
novorum
Es cupidus, parva me patiare mora.
Pannonia infestis miseranda evertitur armis,
Hei quam continuis subdita terra malis!
Res ibi Romanus sceptrum sibi vindicat, a quo
Trencinum rapuit
mors properata lupum.
Iamque caput
regni, Budam est aggressus et illam,
(Exitus in dubio est) obsidione premit.
Hanc Isabella tenet, nostri pulcherrima regis
Filia, ab exstincto sola relicta viro.
Sola, loquor? Peperit quae natum in morte
mariti,
Cui parat in parvam sceptra paterna manum.
Hoc bona pars procerum probat, hoc, quem
victa tributo
Agnoscit dominum gens ea, Turca iubet,
Utque sit auxilio, si res ita poscat, ad
Istrum
Cum magna vindex fertur adesse manu.
Quam male Caesareo fratri sociisque timemus,
Barbaricas ammo
cum reputamus opes,
Quas tremit, ut
tremuit Romanas ante secures
Telluris, qua te
verteris, omne latus,
Utque cadant
fractae, Deus et fortuna necesse est
Coniungant vires
totaque terra simul.
Quod tempus
longis hominum satiata querelis
Numina iam
tandem non procul esse velint!
|