Si quis eris olim nostri studiosus, ob idque
Nosse voles vitae fata peracta meae,
Perlege, quae propere dictavi carmina, cum me
Hydrops Lethaeis
iam dare vellet aquis.
Alta iacent supra Snenanas mra paludes,
Ianusci nomen nescio cuius habent,
Qua nostri quondam reges fecisse secundum
A Gnesna in
Prussos saepe feruntur iter.
Haec meus assueto genitor versabat aratro,
Vir bonus et
modicas inter honestus opes.
Is dum peste
gravi natos sibi luget ademptos,
Quae foede
nostros tunc popularat agros,
Me genitum medio
luctu sibi vidit et orbus
Transegit menses
non nisi forte decem.
Lux mihi natalis
post Idus quarta Novembres,
Lux solis,
medium dum tenet ille diem,
Annua, quo posuit lugubria tempore noster
Rex, quorum coniunx mortua causa fuit,
Illa, illa ingenti cunctorum rapta dolore
Barbara, Trencini sanguine nata lupi.
Devoveor studiis
vixdum quinquennis honestis,
Musamm et primas
collocor ante fores.
Nempe pater,
quia me nimis indulgenter habebat,
Vivere me durum
noluit inter opus,
Ne tenera
informi manus attereretur aratro,
Neve aestas
molles ureret igne genas.
Ut didici a
rudibus puerilia prima magistris
(Civibus hoc unum debeo, Snena, tuis),
Gymnasium petii, nuper Lubrancus amoeni
Ad Vartae vitreas quod fabricarat aquas.
Hic quendam invenio magna cum laude docentem,
Quicquid
habet Latium, Graecia quicquid habet,
Qui nostri curam laetus suscepit agelli,
Illum sincera percoluitque fide.
Tum primum nomen magni immortale Maronis
Audivi et nomen,
Naso beate, tuum.
Audivi, colere
incepi dixique poetis
Post divos
terras maius habere nihil.
Mox quas non lacrimas, quae non ego vota
precesque
Phoebo, cui vatum maxima cura, dedi,
Ne sibi me famulum dedignaretur inertem
Inque suo minimum vellet habere choro.
Annuit, accessi, plectrum citharamque recepi,
Porrexit dextra quam deus ipse manu.
Tractavi sumptam assiduus cupidusque; sine
illa
Nulla fuit, memini, nox mihi, nulla dies.
Sec me paenituit coepti piguitque laboris,
Profeci aetatis pro ratione meae.
Carmina cum pleno recitavi prima theatro,
Addideram menses ad tria lustra novem.
Lubrancum cecini, cui me debere videbam
Primitias partus
iure dicare mei,
Et placui vulgo,
non quod placuisse merebar;
Spes bona de
puero causa favoris erat.
Ex illo princeps
aequales inter haberi
Coepi et doctori
carior esse meo.
Hinc degustatae laudis rapiebar amore,
Hoc magis et
natus laudis amator eram
Inque dies
maiora animo amplectebar et onme
Tentabam, per quod gloria tendit, iter.
Obstitit in
gradibus mediig mihi tristis egestas
Nec passa
est nostros altius ire pedes.
Nam pater
exhaustus sumptus se posse negabat
Ulterius
studiis suppeditare meis.
Cogerer
ergo ipsis cum iam valedicere Musis,
Consuluit dubio sors inopma mihi.
Praesul erat Cricius, Phoebo vir amicus, in
isto
Orbe per illa alius tempora si quis erat.
Hic geniale suam limen mihi pandit in aulam,
Pollicitus Musis omnia laeta meis.
Et fortasse fides sua verba secuta fuisset,
Mors illum rapuit sed properata mihi.
Funera post Oricii numero me Cmita suorum
Addit et amissi damma rependit eri
Meque iubet cupidum, non parcens sumptibus
ullis,
In Latium posita protinus ire mora.
Voti compos eo ingenuas mercator ad artea
Et fieri
Euganeae Palladis hospes amo.
Invidit fortuna
mihi morboque gravatum
Compulit ad
patrios me remeare focos,
Quam volui
citius, citius quam Cmita volebat;
Sed res sub
fatis votaque nostra iacent.
Ergo domi
moriar, quod nobis molliter unum
Cessit, in
externa nec tumulabor humo.
At tu, qui rapto
gravius maerebis amico,
Sive Cromerus
eris, sive Rotundus eris,
Haec mihi, si
quod erit saxum, quo forte tegemur,
Grandibus in saxo carmina caede notis:
"Spe vacuus vacuusque metu cubo mole sub
ista
Et vere vivo. Mortua vita, vale!"
Haec sat erunt. Ad te, nostri studiose,
revertor,
Ut de vita habeas omnia nota mea.
Invalidum mihi
corpus erat viresque pusillae,
Frangeret
exiguus quasque repente labor.
Forma decora satis, vultus non tristis, in
ore
Non dubia ingenui signa pudoris erant.
Linguae usus
facilis, vox clara, coloris imago
Candida et ad
iustum facta statura modum.
Impatiens animus
contemm et pronus ad iram,
Duravit multos
quae mihi saepe dies.
Gessi
inimicitias non dissimulanter apertas,
Numquam illis
causam materiamque dedi.
Iudicio lectos
colui constanter amicos,
Hos tantum
veras credere doctus opes.
Si reditus nobis amplos fortuna dedisset,
Me, puto, splendidior nemo futurus erat
Munificusque magis. Laudare hinc illa solebam
Romani vere regia verba ducis:
"Nil hodie
dedimus cuiquam, prodegimus ergo
Istam, quod pudeat, perdidimusque diem".
Cor subitum ad lacrimas, misereri molle
gerebam,
Sed quale in pavido pectore cervus habet.
Hinc habui
invisum teli genus omne gravisque
Pallados, in
bellum dum ruit, hostis eram.
Munditiem cura muliebri prorsus amavi
Ad vitium in cultu, vestibus atque cibis.
Unguibus a
teneris mihi bis decimum usque sub annum
Cruda
exstinguebat ml nisi lympha sitim.
Unde malum iecori, credo, accersivimus et
nunc
Illa vetus
vitam strangulat unda meam.
In Venerem effusum male me plerique meorum
Decepti externis
asseruere notis,
Vel quia me
citharae cantusque salesque iuvabant,
Vel quia paene
puer scriptor amoris eram,
Leucorhode
siquidem primum meliorque priore
Alphesiboea elegis cura fuere meis.
Quo labor ille abiit, si forte requiris: in
ignem,
Multa alia ingenii sunt ubi signa mei,
Digna brevi vitae modulo, ut quodcumque
iuventae
Ambitio stolidae praecipitavit opus.
Nunc, cum quinta meos aetatis olympias actae
Ad maiora animos tolleret, ecce vocor
Et pereo ante diem nec iam, mea patria,
possum,
Qualibus optavi,
te celebrare modis
Et populi vetera
acta tui regumque tuorum
Et de temporibus
non reticenda meis,
Augusti imprimig thalamos, quos destinat illi
Cum Ferdinando rege paratque pater.
Hoc alii post me
poterunt tamen; ipse, quod unun
Nunc possum, ut
vincas, ut valeasque precor.
Vos quoque Ianicii memores valeatis amici,
Ire meum cuncti iamque paretia iter.
Antonine vale, vale Antonine tuumque
Te salvo salvum floreat omne genuis!
Hei mihi, nulla umquam quod iam tibi parte
probabo,
Quae mens erga te sit mea, quantus amor.
Nec potero vivis testari, id namque volebam,
Sanandi fuerit quae tibi cura mei.
Quod licet, ad manes cum venero, meque piorum
In numermn accipient agmina laeta suum,
Te loquar et, si
quae me forte rogaverit umbra
Corporis
aspiciens ad simulacra mei,
Qui tam
corrupto splenis iecorisque vigore
Tamque
venenatis membra repletus aquis
Protraxi
vitam ulterius, quam ferre soleret
Istius
rabies exitiosa mali,
Esse homines inter medicum narrabo potentem,
Quod potuit Lycii filius ante dei.
Ille tamen semel
Hippolytum revocavit ab Orco,
Me tumulo toties
extulit iste meo
Imperiumque diu
Parcarum elusit et iras,
Distulit in longam nostraque fata diem.
Nam mihi quod nequiit primam instaurare
salutem,
Est factum invicti condicione mali.
Morborum vincunt homines genus illud et
illud;
Hydropis victor
quis nisi Christus erat?
Montanus certe
simul et Cassanus, uterque
Maximus, Euganei
lumen uterque soli,
Non potuere huius
restinguere virus Echidnae,
Tunc tamen
exoriens illa recensque fuit.
Invasit sero
monstrum Antoninus adultum,
Cum victore
avidas conseruitque manus,
Vicissetque sui, puto, sedulitate laboris,
Humanae sed enim non erat illud opis.
Adde quod esse meo generi fatale videtur
Sic cadere; interiit sic pater ante mihi.
Nil igitur mirum, si inter tot tela, tot
hostes
Et tantos medicae succubuere manus.
Haec et plura
loquar de te, mea vita (quid autem
Te potius, quam
quod das mihi saepe, vocem?).
Ipse etiam praesens,
olim cum veneris illo
Annosus,
propriis auribus ista bibes.
Nam venies ad
nos, vement quoscumque relinquo;
Hic nulli aeternam fata dedere domum.
|