Ibis iter
longum, mihi taedia longa relinques,
Ut patriae
videas dulcia rura tuae,
Vargavi, qui non, ut sum tibi coeptus amari,
Desinis officiis me cumulare tuis.
Ibis, ego interea superos in vota vocabo,
Ut cito te
revehant restituantque mihi.
Nam sine te quid
in hac, quo recreer, urbe videbo,
Quidve, tuus
Clemens quo capiatur, erit?
Est, fateor,
locus hic, qui delectare vel ipso
Aspectu quemvis
et recreare queat;
Est populus, quem
iure probes, est copia rerum,
Sunt fora, sunt magni plurima templa Dei.
Fama recens semper variis a partibus orbis,
Hac et
longinquum qui facit hospes iter.
Incumbunt urbi
colles turresque Vaveli,
Vicina mugit Vistula raucus aqua.
Iamque dies
nitidi mundique iuventa redibit
Verque suas ad
nos iam revocabit opes.
Omnia ridebunt,
volucrum mulcebitur aer
Cantibus, omnis
ager, lucus et omne nemus.
Gaudebunt sed
enim iis alii, quicumque fruentur,
Non ego, quem
toto tempore lectus habet,
Totque
voluptates, bona tot communia ne quid.
Pertineant ad me perveniantque, facit.
Ergo mihi soli sunt oblectamen amici
Et fallunt nostri taedia longa mali.
Visunt, solantur, disturbant nubila mentis,
Utque animum foveam spe meliore, iubent.
In quibus ipse unus cum sis et primus in isto
Ordine, discessu maereo iure tuo.
Crede, tua teneor sic consuetudine et imum
Cor mihi tam magno flagrat amore tui,
Ut malim tecum m terris, ubi nulla voluptas
Sincera est, longas continuare moras,
Quam sine te in caelo fieri conviva deorum,
Permittatur ab iis optio si qua mihi.
O ego nunc
aliquas vires et corpus haberem,
Quod patiens
pluviae sit patiensque Noti!
Non hoc solus
iter faceres, comes ipse venirem
Et fierem currus sarcina prima tui.
Arva salutarem tua laetus et arva viderem,
Quae te, delicias progenuere meas.
Tu quoque, si velles, posses mea rura videre;
Non procul a vestra nam mea distat humus.
Dulcis humus, quae iam septem non vidit ab
annis
Ianicii, multum quo tumet, ora sui,
Cum tamen hoc
unum imprimis suspiret et optet,
Hoc unum superos
nocte dieque roget.
Tempus erit,
veniam, parvi gaudete penates,
Quo vestra
intrabo limina, tempus erit.
Et matrem
servate mihi fratremque; doloris,
Quod pater
interiit, sit mihi, quaeso, satis!
Interiit
nec me reducem conspexit ab orbe
Ausonio, in votis quod sibi semper erat.
Sed quam difficiles, Parcae, illi in vota
fuistis,
In mea tam faciles nunc, precor, este mihi!
Accelerate diem, qua solvam iusta sepulcro
Illius et tali carmine busta notem:
"Hic tegor agricola obscurus, sed laude
poetae,
Quem genui, per tot compita clarus eo".
Sed reflecto
viam, de qua deduxerat ingens
Et patriae et
cari me genitoris amor.
Invideo tibi, Vargavi generose, quod agros
Aspicies
patrios aspiciesque larem.
Invideo, simul
opto tamen, praecedat euntem
Omine felici candida semper avis;
Iucundi spirent Zephyri, quacumque fereris,
Deiciat nullas nubilus Auster aquas.
Sed precor imprimis, aptet tibi Daedalus
alas,
In quibus
effugit Gnosia tecta, suas,
Ut citius venias,
quo tendis, et inde recurras
Hanc quoque,
praestituis quam mihi, et ante diem.
|