QUERELA
REIPUBLICAE REGNI POLONIAE
ANNO MDXXXVIII CONSCRIPTA
QUERELA
REIPUBLICAE
Desine Romanos narrare, Polone, tumultus
Et plenas misera seditione dies!
Nascuntur graviora domi magnisque resurgunt
Viribus in proprium praecipitanda caput.
In partes sum
scissa duas pluresque, quod unum
Exitio multis
gentibus ante fuit.
Utque vetusta aevi dimittam exempla prioris,
Hoc solo cecidit Pannonis ora malo.
Sed nil vicini terrent documenta pericli
Nec terret natos
proxima flamma meos.
Privatis inhiant
rebus, sua commoda quisque
Venatur, tamquam sit mea vita nihil,
Quae nunc ad summam vergit prolapsa ruinam,
Ni divum celeri restituatur ope.
Nec tamen hostili iaceo prostrata lacerto;
In me turba suas armat amica manus.
In celsa praeter meritum quos sede locavi,
Custodes nostrae constituique rei,
Iura quibus, quibus est legum commissa
potestas,
Quos feci in populo numinis esse loco,
Quos a sorde patrum evexi, quos vellere
nostro
Ornavi et
titulos divitiasque dedi,
Hi me praecipitant, pro numina sancta deorum!
Hoc meriti pretium grande piumque fero.
O mea nobilitas (nam quid te praeter in istis
Aemmnis possum iure vocare memn?),
Sola meae superes cupida et studiosa salutis;
Vix tamen auxilio iam potes esse mihi.
Libertas
oppressa tua est, quam sanguine et armis
Et virtute
patres ememere tui.
Ut tamen hanc
repares, pereas quam tota, ruinam,
Dum licet,
utendum est hac ratione tibi:
Nil temere et
petulanter agas, modus optima virtus,
Cunctaque sub recto discute iudicio.
Commodius leviore meum sanabitur ulcus
Fomento; apponas si violenta, nocent.
Quis legatorum
novus heu furor iste tuorum?
Dicendus furor
est ni magis ille tuus.
Discessere, fui cum defendenda per illos;
Sic ego sum diris sola relicta lupis.
Excusant factum adversi improbitate senatus.
Sed tamen haec causa est non satis aequa
mihi,
Cum sit rex, qui me multis feliciter annis
Consilio iusta sustinuitque manu,
Quo nihil in toto melius neque mitius orbe.
O servent illum tempora longa mihi!
Cum restent aliquot proceres, quos publica
tangunt
Commoda et officii qui meminere sui,
Horum praesidio poteras tentare saluti
Et tempestati consuluisse meae.
Si nil proficeres, satis esset amica
voluntas;
Parva gravis mmium sed tibi visa mora est.
Atque utinam non sic temeraria coepta
fuissent
Horum, qui causam deseruere meam!
Non ego tam saevos subiissem maesta dolores,
Nec quererer casum non procul esse meum,
Nec mihi cernenti varios consurgere luctus
Terreret iustus
cor animumque metus.
Ecce furit
Valachus, saevis evertitur armis
Russia et in
vinclis, caedibus, igne iacet.
Aspiceres
cuperem, quae sit plangentis imago
Germanae et
facies, dure Polone, tuae.
Ducitur in tergum miseris constricta catenis
Deque suo trahitur non reditura solo,
Squalida,
turpis, inops, laceris miseranda capillis,
Deiciens victum
sanguinolenta caput.
Nec quemquam
morbus redimit, nec sexus et aetas,
Hostis inexpleto
cuncta furore metit.
Ille vocat
frustra natum, frustra ille parentem,
Implorat frostra
vincta puella virum.
Pignora ab
uberibus iugulantur rapta nec ullum
Invenias vacuum
strage, cruore locum.
Tecta cremata
ruunt et opes sudorque coloni,
Quadrupedum
rapitur, pellitur omne genus.
Nam taceo
(lacrimis vocem et prohibente dolore),
Quingenti nuper cum cecidere viri,
Martigenae iuvenes, fortissima pectora, pugna
Milia qui adversa sustinuere decem.
Sed periere tamen numero superante doloque,
Hostis enim occultis stabat in insidiis.
Nil te tanta movent, o turba domestica, quae
nil
Curas privatam praeter avaritiam.
Omma parva putas, quae sunt mea, maxima cum
sint,
In quibus et
vitae est summa caputqe tuae.
Tene fore
incolumen speras post funera matris,
Quae te fecundis
sustinet uberibus?
Tune decus,
leges et libera iura tenebis
Dissidio graviter niinc labefacta tuo?
Sed tibi vera odiosa nimis; nam vera
loquentes
Despolias titulls despoliasque bonis.
Vera loqui timeo, ne forte novissima primis
Eveniant miserae deteriora mihi.
Magne Pater, qui colla iugis onerata malignis
Ut depressa
leves exoneresque, vocas,
Ad te confugio supplex, me turbine in isto
Eespice et
afflictis pomge rebus opem!
Tu libertates, tu iura, tropaea dedisti
Ante mihi; nisi ades, mmc ea fracta ruunt.
Da proclinatae pia fulcimenta ruinae
Illustraque meum
pneumatis igne genus!
Consilium Regis
moderare et vota senatus
Et sanos scissi
fac animos populi!
Hosque, mei qui sunt iustissima causa
doloris,
De caelo missi
fulminis igne crema,
Ut sint exemplo
reliquis matremque, quod ipse
Iussisti, quivis discat amare suam.
|